IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Et si dicatur quod ista ablatio, etc. Nota quod aliquid dividi contingit dupliciter. Uno modo secundum partes ejusdem proportionis, ita ut semper dividatur in duas medietates, sicut quantum bipedale primo dividitur in duas medietates aequales, et alia medietas dividitur in duas alias aequales, et sic in infinitum. Et non debet intelligi sic, ut partes secundae divisionis sint aequales partibus primae divisionis; sed sic intelligitur quod, sicut quantum bipedale est divisibile in duas medietates, ita data quacumque parte illius quantitatis, est proportionabiliter divisibilis in duas medietates ; et hoc modo quantum est divisibile in infinitas partes, sive loquendo de quanto per se, sive de quanto per accidens, sicut album calidum, etc. ut diximus supra dist. 2. quaest. 4. Alia est divisio in partes ejusdem quantitatis, et sic dividendo non proceditur in infinitum.
(b) Praeterea, quod repugnat, etc. Hic Doctor supponit duo. Primum est quod si aliqua causa non determinat sibi necessario aliquem effectum, corrumpens illum effectum, ex hoc non corrumpit causam, sicut si homo contingenter determinat si -bi albedinem, non sequitur quod corrumpens albedinem corrumpat hominem ; si vero determinat sibi necessario, ita ut repugnet sibi naturaliter existere sine tali effectu, corrumpens illum effectum corrumpit et causam, sicut ignis determinat sibi necessario aliquem gradum caliditatis (comparando tamen ignem ad causam naturalem, quia Deus posset facere sine omni caliditate) corrumpens illum gradum caliditatis corrumpit ignem, licet tamen prius natura corrumpatur forma substantialis, quam ille gradus caliditatis, ut patet in quarto, in materia de Eucharistia; sed quidquid sit, exemplum clarum est, quod corrumpens effectum necessario determinatum a causa, corrumpit causam.
Secundo supponit Doctor quod peccatum dicit formaliter deformitatem repugnantem rectitudini in actu, id est, quod est formaliter quaedam privatio rectitudinis, quae deberet inesse actui; ex quo ergo voluntas non determinat sibi necessario actum, nec etiam necessario rectitudinem in actu, sequitur quod et si peccatum corrumpat talem rectitudinem, non propter hoc corrumpit ipsam voluntatem, quae causa est actus et rectitudinis ejusdem, cum non necessario determinat sibi nec actum nec rectitudinem,
(c) Tertia etiam ratio, etc. Hic Doctor dicit quod gratia est causa contingens rectitudinis in actu. Sed in hoc videtur sibi contradicere, quia in primo, dist. 17. vult quod ipse habitus sit causa mere naturalis, et de necessitate naturae agat ; ergo non est causa contingens.
Dico primo, quod accipit hic Doctor causam contingentem non pro causa quae distinguitur contra agens a natura, sed quia non necessario determinat sibi rectitudinem in actu, sicut dixi de igne respectu caloris, sic quod si corrumperetur talis rectitudo inpetu, sequatur destructio gratiae, nam cum gratia stat peccatum veniale, et tamen peccatum veniale privat aliquam rectitudinem de necessitate.
Dico secundo, quod licet gratia per se sumpta sit agens mere naturale respectu rectitudinis in actu, tamen ut voluntas utitur tali habitu, dicitur talis effectus mere contingens, cum sit in potestate voluntatis uti habitu, vel non uti, ad talem effectum, ut patet in primo, distinct. 37. sicut ergo dixi de gratia,sic dico de habitu virtuoso, de quo parum infra.
(d) Eadem etiam argumenta. Ratio sta in hoc: si tu dicis quod peccatum est pe: se corruptivum alicujus gradus virtutis puta quod aliquis habeat gradum justitiae et quod facit actum injustitiae, et tali actus, qui est peccatum habeat corrum pere aliquem gradum illius habitus, sicu caecitas corrumpit visionem, tunc seque retur quod non peccans simili peccato esset ita peccator sicut peccans, et quoc peccans simili peccato nihil corrumperet d habitu, et sic peccatum non esset peccatum Patet, quia pono quod A habeat virtuten aliquam, puta justitiam ut decem, et ut novem, tunc sic: peccatum commissum ab A, sit talis gravitatis quod tantum habeat corrumpere decimum gradum justitiae, et peccatum commissum a B sit simpliciter similis gravitatis,tunc tale peccatum habebit corrumpere tantum decimum gradum justitiae, et per casum positum in ipso B est tantum justitia ut novem ergo tale peccatum nihil corrumpit in B.