IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Peccatum consistere in privatione rectitudinis debitae inesse actui, qui elici debuit, auctoritate et ratione, juxta propriam sententiam, probat Doctor.
Concedo igitur (e) juxta solutionem quaestionis praemissam, quod peccatum est corruptio rectitudinis in actu secundo, non autem naturalis, nec cujuscumque habitualis ; sed non intelligo de corruptione, quae est mutatio de esse ad non esse, potest enim peccatum manere post talem mutationem justitiae ab esse in non esse ; sed intelligo corruptionem formaliter, sicut privatio dicitur formaliter corruptio sui habitus. Hoc enim modo peccatum est formaliter corruptio rectitudinis in actu secundo, quae opponitur illi rectitudini, vel privatio habitui, non quidem rectitudini, quae inest, quia tunc opposita simul inessent, nec quae prius infuit illi actui, quia actus non manet, ut possit alterari ab opposito in oppositum, quae deberet inesse. Voluntas enim libera debitrix est, ut omnem actum suum eliciat conformiter regulae superiori, scilicet secundum divinum praeceptum, et ideo quando agit discorditer ab illa regula, caret justitia actuali debita. Haec est justitia quae deberet inesse actui et non inest, et haec carentia inquantum est actus voluntatis deficientis, sicut dicetur in alia solutione, est formaliter peccatum actuale.
Istud patet per auctoritates, primo per Augustinum lib. de duabus animabus : Peccatum est voluntas consequendi vel retinendi, quod justitia velat, et a quo liberum est abstinere. Hoc est dictum breviter, peccatum est velle vetitum, ita quod ipsa est ibi materialis, et pro tanto totum imputatur voluntati, quia totum est in potestate ejus. Vetitum autem vel prohibitum, est ibi formale, quod significat discordiam a regula superiori. Similiter Am-, brosius in lib. de Paradiso, et ponitur in littera : Peccatum est caelestium transgressio mandatorum, etc. Huic etiam consonat quod dicit Augustinus de Civit. lib. c. 8. In eo, inquit, fit mala voluntas, quod si nollet, non fieret mala, et ideo non necessarios, sed voluntarios defectus justa consequitur paena ; deficit enim non ad mala, sed male, id est, non ad malas naturas, sed ideo quia
contra ordinem naturarum ab eo quod summe est, ad illud quod minus est, etc. et quaere eum ibi, quasi diceret, iste actus positivus volendi creaturam non est formaliter peccatum, sed carentia debiti ordinis in actu illo, quo illud debet amari propter summum bonum, a quo ordine deficit voluntas quiescens in bono creato, et iste defectus est formaliter peccatum.
Cum istis auctoritatibus consonat ratio, quia omne peccatum est injustitia formaliter, et tale peccatum talis injustitia, et per consequens privatio talis justitiae ; ergo peccatum actuale est formaliter injustitia actualis; ergo et privatio justitiae actualis, scilicet justitiae quae deberet esse in actu.