IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(e) Concedo igitur, etc. Hic Doctor intendit declarare principale intentum, quomodo peccatum sit tantum corruptio justitiae actualis, quae deberet inesse actui. Dicit ergo sic: Peccatum est corruptio rectitudinis in actu, id est, est corruptio rectitudinis, quae deberet inesse actui secundo, id est, operationi elicitae a voluntate. Non autem naturalis, id est, non est corruptio alicujus entitatis naturalis, nec etiam entitatis habitualis, sive ille habitus sit supernaturalis, ut gratia, sive naturalis, ut habitus virtutis acquisitae. Sed non intelligo de corruptione.
Hic nota quod duplex est corruptio, una est mutatio de esse ad non esse, ita ut subjectum corruptionis prius sit sub esse, et postea fiat sub non esse, sicut corruptio formae substantialis est mutatio de esse in non esse. Et per corruptionem ipsius formae fit sub non esse talis formae,
ita quod remanet idem sub utroque termino mutationis. Alia est corruptio, quae non est ab esse in non esse, id est, quod talis corruptio formaliter inesset alicui non corrumpendo aliquid quod praefuerit in illo, sicut si ponamus quod visio non praefuerit in oculo, tum privatio visionis dicitur formaliter corruptio visionis, non quae prius infuit oculo, sed infuisset, si talis privatio non prius infuisset. Dicit ergo Doctor quod peccatum est formaliter corruptio rectitudinis, quae deberet inesse actui, ita quod talis corruptio rectitudinis in actu non est mutatio de esse rectitudinis in actu in non esse.