IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(f) Ad primum dico, quod aversio, etc. Hic Doctor intendit declarare quomodo peccatum consistat in aversione a Deo, ita quodtalis aversio est formaliter peccatum, et talis aversio proprie nihil aliud est, nisi carentia rectitudinis. Exemplum, voluntas divina obligavit me ad ejus dilectionem super omnia, et elicio actum odii, tunc talis actus avertit formaliter a Deo, quia sicut dilectio praecepta est immediate conversiva ad Deum, ita odium est immediate aversivum a Deo, et sic est ibi negatio rectitudinis. Hic nota tamen propter litteram Doctoris aliqua. Primo, quod omnis actus voluntati, quicumque sit ille, potest esse rectus secundum quod debite circumstantionatur, vel non debite, ita quod sicut in tali actu potest fundari justitia, sic etiam injustitia et deformitas.
Si dicatur quod odium Dei semper de se est deforme, ita quod talis actus non potest rectificari, et per consequens non est ibi privatio rectitudinis, sed ipsum odium vocatur privatio.
Dico, quod odium, sive nolle, si debet esse justum, oportet quod habeat primam circumstantiam ex genere, ita quod transeat super objectum debitum, puta nolle offensam Dei, tunc talis nolitio est recta ex genere, quia transit super objectum debitum. Nec ulterius potest circumstantionari circumstantiis bonis et malis. De bonis, ut nolle offensam Dei, propter amorem ipsius Dei. De malis etiam patet, puta propter vanam gloriam, vel tantum propter timorem inferni ; patet ergo quomodo nolle potest rectificari et deformari. Cum ergo dicitur odio Dei, dico quod tale nolle ut transit super Deum, transit super objectum disconveniens, et sic in tali odio est privatio primae circumstantiae ex genere, quia est ibi privatio objecti convenientis ; si enim tale nolle transiret super objectum conveniens, puta, nolle Deum esse mortalem et hujusmodi, tunc haberet primam circumstantiam ex genere.
Secundo nota, quod duplex est peccatum, scilicet omissionis et commissionis. Omissionis quando omittit quod tenetur facere, puta honorare parentes, etc. Nota tamen, quando omittit semper actum elicitum voluntatis, in quo fundatur deformitas, puta in tempore A, tenetur subvenire parentibus, si in tali voluntas deliberat non subvenire, tunc omittit quod erat ei praeceptum, et sic in tali actu fundatur deformitas, quae est carentia rectitudinis, quae deberet inesse. Si vero in tempore A non deliberat de subveniendo parentibus, sed nullum actum elicit, dico quod aut advertit necessitatem parentum, et pro tempore debito non deliberat subvenire, dico tunc quod ibi potest esse consensus interpretatus de non subveniendo, ut patet supra dist. 28. Peccatum vero commissionis est quando voluntas vult aliquid, quod Deus praecepit nolendum esse, ut in praeceptis negativis.
Tertio quando Doctor dicit quod aversio a Deo est duplex, scilicet formalis et virtualis ; formalis, ut odium Dei, etc. Nota, quod aversio formalis potest sumi dupliciter, scilicet contrarie et negative ; et quod dicit de aversione virtuali expono illud: negans enim conclusionem formaliter, negat principium virtualiter, et dicitur negare principium virtualiter, propter hoc quod ex quo conclusio virtualiter continetur in principio, ut patet, et notitia conclusionis semper dependet a notitia principii, ideo negans formaliter conclusionem ex consequenti negat principium. Sic dico de aversione, nam quando voluntas formaliter avertitur, puta ab isto praecepto, non occides, quia praeceptum est non occidere, et avertitur formaliter ; et contrarie, quando voluntas eligit occidere contra praeceptum Dei, tunc talis voluntas virtualiter avertitur a Deo, sic intelligendo quod ex quo tale praeceptum est, immediate a voluntate divina, et per consequens virtualiter continetur in illa, faciens formaliter contra illud praeceptum, virtualiter facit contra voluntatem divinam. Dilectio enim finis continet virtualiter dilectionem eorum quae sunt ad finem, ut patet a Doctore in4. dist. 14. quaest. 2. Si ergo aliquis odit proximum, avertitur formaliter et contrarie a dilectione proximi, et virtualiter avertitur a dilectione Dei, cum dilectio proximi virtualiter contineatur in dilectione Dei.