In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Respondet ad argum. posita d. 35. et explicat optime quomodo peccatum sit corruptio justitiae, etiam ejus quae antea non infuit.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod dictum, factum, concupitum, accipitur tanquam materiale: sed dictum et factum, ut materiale remotum ; sed concupitum dicit materiale proximum; contra legem Dei, dicit formale in peccato.
Ad secundum patet, quod distinguitur modo privationum, sicut privationes possunt distingui.
Ad tertium dico, quod est corruptio formaliter, hoc est privatio illius boni, quod inesset actui nisi ipsa esset, et privatur per ipsam. Et ad Augustinum, dico quod nocet illi in alio, non in se auferendo aliquid, quod sit de natura ejus, sed ab eo auferendo aliquam perfectionem sibi convenientem, scilicet justitiam actualem.
Et si objicitur, ista justitia non infuit, ergo non potest corrumpi, patet responsio ex dictis, sequitur enim, quod non corrumpitur corruptione, quae est mutatio ab esse ad non esse; sed corrumpitur formaliter per hoc, quod ejus privatio inest, et non ipsa, sicut peccatum originale corrumpit justitiam originalem quam privat, non tamen prius inexistentem, et ita illam formaliter corrumpit.