IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit tres vias aliorum diversas, de quo modo voluntas est causa peccati, et disputat egregie contra singulas ; ex quibus tamen tribus bene intellectis, accipit unam solutionem de modo causandi peccatum, q. seq. a num. 9. Prima via est, quod voluntas est causa per accidens ( sumpta accidentali tate ex parte causae) peccati, hoc tamen ei convenit qua defectibilis est; hanc varie impugnat, n. 15. et 16. Secunda via, quod voluntas est causa per accidens peccati, accidentalitate sumpta ex parte effectus ; hanc impugnat, n. 17.
Sed de modo (h) ponendi diversimode dicitur. Uno modo, quod bonum est causa per accidens mali, et hoc potest intelligi dupliciter, vel quod accidentalitas sit ex parte causae,sicut Philosophus loquitur de causa per accidens, 5. Metaphysicae, et 2. Physicorum, dicit quod Polycletus est causa statuae per accidens ; vel ex parte effectus, sicut dicitur ubi supra, quod causae per accidens sunt casus et fortuna, ubi non est a liquid accidentaliter conjunctum causae per se, quod dicatur causa per accidens, sed est aliquid accidentaliter conjunctum effectui per se, quod dicitur effectus per accidens ejusdem causae, cujus effectus per se est intentus. Primo modo dicitur quod voluntas, non quidem unde voluntas, sed undedefectibilis, est causa peccati:: et hoc ulterius reducitur in hoc quod voluntas ex nihilo est. Et hoc videtur probari per Augustinum ubi prius, ubi dicere videtur quod si quaerat aliquis .ur eam fecit, inveniet malam voluntatem non ex eo incipere, quod facta est, sed ex eo quod de nihilo facta est.
Aliter ponitur ponendo accidentalitatem ex parte effectus, puta, quod voluntas per se intendat positivum in effectu, cui per.accidens conjungitur deformitas ; et istam deformitatem non per se intendit voluntas, sicut est in fortuitis, sicut patet per Dionysium de divin. nom cap. 4. Nemo agit ad. malum aspiciens,et multa similia ibi. Et similes auctoritates inveniuntur apud Philosophum: unusquisque talia eligit, qualia sibi videntur, 3. Ethicorum, et ideo virtuosus bona eligit, et quae sibi sunt bona simpliciter sunt bona.
Contra primam viam arguitur sic (i): aut defectibilitas in voluntate est causa peccati per se, aut per accidens. Si per accidens, ergo frustra ponitur: si per se, et defectibilitas in voluntate est a Deo, ut a per se efficiente, et quidquid est per se in causato, inquantum causatum, est per se a causa ejus: igitur peccatum esset per se a Deo. Probatio assumpti, scilicet, quod defectibilitas sit a Deo efficiente, quia licet defectibilitas consequatur naturam creatam, quia est ex nihilo, non tamen est effective ex nihilo, quia terminus a quo non dat effectui producto aliquam proprietatem sui: igitur defectibilitatem habet talis natura ab ipso Deo, sicut ab ipso efficiente. Si dicatur, quod voluntas defectibilis est, causa per accidens peccati propinquior quam voluntas absolute, sicut secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de causa ordo est in causis per accidens: propinquior enim est Polycletus quam album respectu statuae.
Contra hoc arguitur : primo, quia voluntas creata videtur esse convertibiliter causa respectu peccati, licet contingens: defectibilitas autem, quae convenit alicui inquantum est ex nihilo, non est convertibilis: ergo magis proprie causa respectu peccati est voluntas talis quam voluntas defectibilis.
Confirmatur ratio (k), quia idem sub eadem ratione propria, est proprium subjectum privationis et habitus, et etiam in causa libera quae potest in opposita, idem sub eadem ratione propria, est causa oppositorum, licet unius (1) per se, et alterius contingenter et per accidens, vel amborum contingenter: sed voluntas, (ut voluntas) est subjectum proprium, et causa propria bonae volitionis, ergo et malae.
Confirmatur iterum ratio, quia si voluntas, inquantum defectibilis peccat, ita quod defectibilitas sit per se ratio, vel proxima ratio peccandi, licet per accidens, sequitur quod inquantum defectibilis, non potest bene velle, et ita si peccat, non peccat, quia nullus peccat ineo quod omnino vitare non potest.
Praeterea, non potest (m) poni defectus actualis esse causa per accidens, quia tunc ante primum defectum voluntatis esset defectus: igitur tantum potentialis, sed non alterius rationis ab illo actuali, qui inerit, quia iste defectus potentialis non est proxima causa per accidens, respectu actualis defectus alterius rationis: igitur erit idem defectus, ut potentialis respectu suae causae potentialis per accidens.
Respondetur, quod non est defectus potentialis, sed potentialitas ad deficiendum, et ita non sunt eadem, sicut nec est idem albedo in potentia, et potentialitas in superficie ad albedinem.
Contra, aut ista potentialitas in voluntate est activa aut passiva: non passiva, quia voluntas inquantum passiva, non comparatur ad malum, ut causa, sed ut subjectum ; si activa, cum illa non sit nisi libertas ei concreata, igitur redit propositum, quod libertas talis propria voluntati erit causa per accidens peccati: sed tantum valet dicere voluntatem istam esse causam per accidens peccati, sicut dicere libertatem ejus esse proximam rationem causae per accidens peccati.
Contra secundam viam arguitur sic, quia tunc peccatum videretur esse casuale, sed casuale non est peccatum.
Praeterea, si tantum per accidens est voluntas causa peccati, quia praecise vult illud positivum ad quod sequitur ista deformitas: et Deus per se vult illud positivum ad quod sequitur ista deformitas; igitur non magis sequitur, quod voluntas creata peccet, quam divina.