IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) Sed de modo ponendi, etc. Hic Doctor declarat quod duplex est causa, scilicet per se et per accidens. Causa per se effectus est illa, quae essentialiter includit rationem formalem productivam talis effectus, ut ignis est causa per se effectiva caloris sibi inexistentis, vel alicujus formae substantialis ignis,ita quod essentia ignis est ratio formalis producendi talem effectum; et talis causa propriissime dicitur causa per se, quia per suam rationem formalem attingit effectum. Causa vero per accidens est multiplex : Primo aliquid dicitur causa per accidens, quod producit aliquem effectum non per aliquid sibi intrinsecum, quod sit de substantia ejus, quia tunc esset causa per se, sed per aliquod sibi additum, et sic lignum per calorem sibi additum potest calefacere. Secundo accipitur pro causa sine qua non, quae licet nullo modo attingat effectum, tamen talis effectus non potest produci, nisi praeexigatur talis causa sine qua non, ut dixi supra dist. 25. hujus. Tertio, accipitur pro omni eo quod est junctum causae per se, quod tamen nihil facit ad effectum producendum, quia sive insit, sive non insit, causa per se producit illum effectum, et de ista causa communiter loquitur Aristoteles secundo Physic, Dicimus enim quod aedificator est causa per se aedificii, quia aedificator inquantum hujusmodi essentialiter includit artem aedificandi, quae est ratio formalis producendi talem effectum. Quod modo aedificator sit albus vel niger, aut Socrates et hujusmodi, talia enim accidunt sibi inquantum aedificator, et si nullum istorum inesset sibi, adhuc esset causa per se talis effectus, et hoc modo accipitur causa per accidens in littera. Quarto, potest accipi pro omni eo quod attingit effectum principalem, sed dispositionem praeviam ad illum effectum, sicut calor in igne agens in lignum, licet non attingat formam substantialem ignis producendam in materia ligni, attingit tamen aliquam dispositionem ad ipsam formam, quia producit caliditatem et siccitatem in ligno, respectu caliditatis et siccitatis dicitur causa per se; respectu vero formae substantialis ignis producendae dicitur causa per accidens ; pariformiter dico de effectu, puta aedificium,quod si comparetur ad aedificatorem inquantum albus, dicitur effectus per accidens, et sic alia applica ad propositum. In speciali tamen aliquid potest dici effectus per accidens, non comparando illum ad causam per se, cui conjungatur aliquid per accidens, ut dictum est, sed comparando ad effectum per se productum, cui tamen effectui per accidens conjungitur, non tamen per inhaerentiam. Exemplum, aedificator per se intendit producere aedificium, et in tali aedificatione propter intentum occidit hominem, talis occisio est effectus per accidens, quia praeter intentum causae per se per accidens conjunctus est ipsi aedificationi. (i) Contra primam viam, etc. Hic Doctor intendit probare quod ipsa defectibilitas non est causa peccati, patet, quia aut per accidens, aut per se. Non primo modo, quia tunc frustra ponitur, patet, quia causa per accidens accipiendo causam per accidens tertio modo, ut supra exposui, nihil facit ad effectum; non causa per se, quia tunc peccatum esset effectus per se, et sic esset a Deo, quod patet, quia ipsa defectibilitas voluntatis est causata ab ipso Deo, et peccatum per te est causatum a defectibilitate, ergo Deus erit causa peccati, quia in causis effectivis essentialiter ordinatis quidquid est causa causae est causa causati. Sequitur ibi: Si dicatur. Ista opinio forte diceret, quod voluntas absolute sumpta est causa per accidens peccati, remota tamen, sed unde defectibilis est causa per accidens, sed propinquior. Licet ista opinio posset improbari, quaerendo ab eo tam de voluntate unde voluntas, quam de Voluntate defectibili ; aut est causa per accidens, ei tunc frustra ponitur, ut patet supra ; aut causa per se, et tunc peccatum erit a Deo. Tamen Doctor arguit contra, et ratio stat in hoc, quod magis voluntas absolute sumpta, loquendo semper de voluntate creata, est causa peccati, quam voluntas unde defectibilis. Patet, quia ista magis convertuntur ; sola voluntas est causa peccati, licet tamen contingens, quia potest agere et non agere, et peccatum est a sola voluntate ; ista autem non sic inter se convertuntur : voluntas unde defectibilis est causa peccati, sive defectibilitas est causa peccati, et peccatum est a defectibilitate, nam defectibilitas in plus se habet quam causa peccati. Si enim defectibilitas ut defectibilitas, quae est esse ex nihilo, esset causa peccati, tunc peccatum posset causari a lapide, quia lapidi convenit talis defectibilitas, sequitur quod magis voluntas absolute sumpta, erit causa peccati, cum immediatiori modo se habeat ad illud, quam voluntas unde defectibilis, cum talis defectibilitas, quae esse ex nihilo omni alii creaturae conveniat.
(k) Confirmatur ratio. Est argumentum a simili, quia sicut idem sub eadem ratione est subjectum privationis et habitus, ita eadem causa sub eadem ratione potest in opposita, loquendo de causa libera; cum ergo ipsa voluntas unde voluntas, sit causa bonae operationis, ita sub eadem ratione erit causae malae operationis.
(1) Licet unius per se, etc. Hoc sic debet intelligi, quod volunlas per suam volitionem per se producit effectum, qui sequitur ad talem volitionem, et quia est in facultate sua non elicere talem volitionem, non eliciendo erit causa oppositi, nam in facultate voluntatis est velle dare eleemosynam pauperi amore Dei, et hujusmodi, eliciendo . talem volitionem est per se causa boni moraliter ; eliciendo vero illam, privando tamen circumstantiis debilis est causa defectus, licet per accidens, sicut praesentia nautae est causa per se Salutis navis, et absentia illius dicitur causa per accidens periclitationis ; isti tamen effectus contingenter habent esse a voluntate, licet unus per se, et alius per accidens.-
(m) Praeterea, non potest poni. Hic Doctor intendit reducere ad hoc inconveniens, quod voluntas ante peccatum adhuc peccaret: et ratio stat in hoc, quia si tu dicis, quod defectus est causa per accidens peccali, id est, quod ipsa volunlas, inquantum deficit a rectitudine danda actui, est causa peccati, aut ille defectus est actualis, id est, quod ideo est causa per accidens peccati, quia actu deficit a rectitudine danda ; et hoc non, quia ante defectum actualem esset defectus actualis, aut voluntas inquantum est apla nata deficere, vel inquantum po l est deficere a rectitudine est causa peccati, et tunc talis defectus potentialis non potest esse causa defectus actualis alterius rationis, sed tantum ejusdem rationis ; quod patet, quia si voluntas est causa talis peccati, puta homicidii, quia potest deficere a rectitudine danda, talis defectus est ejusdem rationis cum defectu actuali, et si ejusdem rationis, sequitur quod defectus actualis in effectu sit idem quod defectus potentialis in causa, quod est impossibile.