IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Tertia via, quae videtur Augustini, peccatum non habere causam efficientem, sed deficientem ; hanc impugnat dupliciter, et remittit resolutionem in q. seq. n. 9.
Tertio modo ponitur, quod peccatum non habet causam efficientem, sed deficientem, et sic habet voluntatem pro causa deficiente, non efficiente. Quod confirmatur per Augustinum 12. de Civit. cap. 1. Nemo quaerat efficientem causam malae voluntatis, non enim est efficiens, sed deficiens, quia nec illa effectio est, sed defectio ; deficere namque ab illo, quod summe est, ad id quo quod minus est, hoc est incipere habere malam voluntatem. Causas porro istarum defectionum, cum
efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, velle invenire tale est, ac si velit quisquam videre tenebras, vel audire silentium. Et in fine : Cum inquantum deficiunt male faciunt, et quid faciunt nisi vana, quae causas deficientes habent ? Et idem ibidem cap. 9. in princ. Nec talem voluntatem facit, nisi defectio, qua deseritur Deus, cujus etiam defectionis causa deficit.
Contra istud, quia tunc sequitur quod Deus sit causa peccati, sicut voluntas creata ; hic enim deficere, est non efficere, sicut Philosophus dicit 5. Metaph. quod quemadmodum nautae praesentia est causa salutis navis, sic ejus absentia est causa periclitationis illius, et utrumque est in eodem genere causae. Ita igitur non efficere rectitudinem, quae deberet effici, est quasi causare effective vel defective peccatum. Sed hoc ita convenit Deo, sicut voluntati creatae, quod probo dupliciter : Primo, quia Deus non necessario causat, vel dat rectitudinem actui, quia nihil aliud a se necessario causat, et ita potest non dare: igitur potest esse causa defectiva, respectu peccati, id est, non efficiens positivum, quod excluderet peccatum.
Secundo, quia prius naturaliter causaret totam istam rectitudinem si inesset, quam voluntas creata: causa enim naturaliter prior prius naturaliter causat: igitur quando non inest, Deus per prius non causat, quam voluntas creata non causat, et ita voluntas creata ideo deficit, quia Deus deficit, id est, none fricit aliquid causando.
Haec ratio excludit quamdam responsionem, quae posset fieri ad primam rationem, quia Deus non deficit cum non causat, nisi prius demereatur voluntas creata. Istud non probat nisi quod non est prima non causatio ex parte Dei.
Et si dicatur, secundum Anselmum de casu diaboli, c 3. quod licet Deus dederit, tamen Angelus non accepit; non tamen, quia Deus non dedit, ideo Angelus non accepit, sed e converso, ita hic. Contra, accipio tempus, in quo voluntas peccat, et divido in duo instantia naturae A et B; in A comparatur Deus ad voluntatem, ut causa prior : in B, voluntas comparatur ad se, ut causa posterior: tunc quaero, aut in A Deus causat rectitudinem, et sequitur, voluntas etiam causat in B illam ; alioquin si voluntas causaret in B peccatum, oppositum rectitudini esset simul in voluntate, et per consequens, simul erunt in voluntate illud peccatum et rectitudo sibi opposita: igitur oportet dicere quod Deus non causat rectitudinem, et per consequens, quod voluntas in B non causat ; hoc enim praeexigit naturaliter Deum in A, non causare.
Praeterea, in causis praecisis, si negatio est causa negationis, et affirmatio affirmationis, Deum causare rectitudinem in suo ordine causandi, est praecisa causa quare voluntas creata causet eam: igitur ibi negatio est causa negationis. Major patet primo Poster. de habere pulmonem et respirare.
Ex his tribus viis, si bene intelligantur, potest colligi una solutio de modo quo voluntas est causa peccati ; tamen, quia istud est solutio quartae quaestionis, an scilicet Deus sit causa peccati, dependet ex cognitione activitatis voluntatis creatae, respectu sui actus.