In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum voluntas creata sit totalis causa, et immediata sui velle, ita quod Deus respectu illius non habeat aliquam efficaciam immediatam, sed mediatam?
Mensis 1. p. q. 9. mem. 2. D. Thom. 1. p. q. 105. art. 5. et 1. 2. g. 79. art. 2. et hicq. 2. art. 1 D. Bonav. hic art. 1. q. Richard. art. 2. q. 1. Suar. 2. Met. d. 22. Bellarm. l. 2. de amiss. grat. c. 18. et .l. 4. de lib. arb. c. 4. qui omnes refutant sent. Durand. hic q. 1. Aureol. etiam hic, quam putat Altis. 1.2. tract. 15. q. 4. asse probabilem, quamque tenuerunt Pelagius et sequaces, teste Staplet. l. 4. de justif. scilicet, Deum non concurrere immediate ad actum, qui est peccatum. Quomodo autem Deus non sit causa peccati, cum efficiat actum ejus, tradunt sententiarii hic, et D. Thom. cum suis 1 2. q. 79. ubi Conrad. Gajet. Valent. Vasq. Zumel. Vide Scot. 2. Phys. q. 8. ubi Aretinus.
Ideo merito circa secundum quaesitum quaero sine argumentis, utrum voluntas creata sit totalis causa et immediata sui velle, ita quod Deus respectu illius non habeat aliquam efficientiam immediatam, sed tantum mediatam? Et potest dici quod voluntas est totalis causa et immediata respectu suae volitionis, quod probatur per rationem. Primo, quia aliter ipsa non esset libera. Secundo, quia etiam aliter nihil contingenter causare posset. Tertio, quia aliter non posset peccare. Quarto, quia aliter omnino nullam actionem habere posset. Quinto, ex comparatione ejus ad alias causas creatas.