IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Rationes suadentes sententiam quam tenent Durand. et Aureolus, nempe voluntatem creatam sine cooperatione immediata Dei posse elicere volitionem ; ponuntur etiam auctoritates idem suadentes.
Ex prima via (a) arguitur dupliciter : Primo sic : nulla potentia habet perfecte in potestate sua effectum, qui non potest causari ab ea immediate, nec ab aliqua causa, cujus causatio non est in potestate illius potentiae , causatio autem Dei non est in potestate voluntatis creatae, patet, sicut nec virtus agentis superioris est in potestate inferioris agentis ; igitur si Deus necessario immediate concurrat, ut causa immediata respectu volitionis creatae, voluntas creata non plene habet in sua potestate illam volitionem. Propositio major assumpta patet, quia quod habet in potestate sua perfecte effectum, vel potest ex se solo in illud, vel causatio cujuscumque concurrentis est in potestate ejus, scilicet quod illud causat, vel non. Exemplum de intellectu, qui si concurrat ad causandum volitionem secundum tertiam opinionem dist. 25. hujus libri, non tamen causat nisi voluntate causante, ita quod ejus causatio est in potestate voluntatis.
Juxta secundam viam (b), secundo arguitur sic : Quod ab alio determinatur ad aliquid, non habet perfecte illud in sua potestate: voluntas creata determinatur ex hypothesi a voluntate divina ad hoc ; ergo. Minor probatur, quia aut una voluntas determinat aliam, et non nostra divinam, patet, quia temporale non est causa aeterni: ergo e converso, et habetur propositum. Aut neutra aliam, et tunc neutra erit movens mota, nec erit inter istas ordo essentialis: imo si voluntas divina non determinat nostram, sicut arguit secunda ratio, posset illa aliquid velle quod non fleret, propter voluntatem nostram non concordantem.
i Praeterea ex secunda via arguitur sic : Illud non est contingenter propter habitudinem sui ad aliquam causam, ad cujus eventum causa superior est determinata, cujus causae determinationem necessario sequitur determinatio omnium causarum inferiorum. Exemplum, si voluntas mea esset modo determinata ad unam partem, de scribendo cras, et non esset impedibilis, nec mutabilis ; non esset meum scribere cras contingens ad utrumlibet ex habitudine sui ad manum, quia sicut voluntas est determinata modo ad alteram partem, ita in ipsa virtualiter sunt omnes causae inferiores ad idem. Et similiter ex quo illud determinatum est, ad cujus determinationem effectus determinatus erit, eventus istius effectus non est simpliciter indeterminatus ad utrumque, saltem non est ejus esse contingens propter potestatem causae inferioris. Sed si voluntas divina sit causa immediata meae volitionis, jam est aliqua causa determinata respectu ejus, quia voluntas Dei aeternaliter est determinata ad alterum contradictoriorum, et determinationem hujus causae necessario concomitatur determinatio voluntatis meae respectu ejusdem: alioquin simul starent Deum velle hoc, et hoc non fore: igitur illud velle non est contingens ad utrumlibet propter potestatem voluntatis meae.
Ex tertia via arguitur sic : Si Deus sit causa immediata volitionis, constat quod erit causa prior voluntate: ergo prius natura influit ad effectum, quam voluntas creata. Accipio ergo illud signum naturae, in quo Deus causat velle inquantum est prius illo signo, in quo voluntas creata agit ad illud velle; aut in illo signo Deus causat immediate rectitudinem perfectam in velle, et per consequens voluntas in secundo signo non peccat, quia non causat in effectu oppositum istius, quod prima causa causat: aut in isto primo signo Deus non causat rectitudinem perfectam immediate in velle : et sequitur quod voluntas in secundo signo non peccat, quia non potest tunc in velle rectum: in nihil enim potest ipsa in secundo signo, nisi in illud quod causa prior in primo signo producit: sed non habendo velle rectum, si non potest habere rectum, non peccat; ergo,etc.
Ex quarta via arguitur (c) sic : Si Deus sit causa istius volitionis, erit totalis causa ejus, quia volendo causabit eam: volendo autem est totalis causa perfectioris creaturae, puta Angeli, vel cujuscumque creaturae de nihilo ; ergo si volendo esset causa ejus, esset totaliter causa ejus; sed cum totali causa alicujus nihil aliud potest causare cum illa, in eodem genere causae: igitur voluntas nullam causalitatem haberet respectu volitionis suae.
Ex quinta via arguitur sic : Si aliqua est totalis causa creata respectu sui effectus, hoc maxime concedendum est de voluntate, quia ipsa est suprema inter omnes causas activas: sed aliqua potest esse totalis causa respectu sui effectus ; ergo, etc. Minor probatur dupliciter Primo, quia hoc non repugnat creaturae, licet enim aliquid sit totalis causa caloris effectiva, hoc tamen non ponit in eo aliquam infinitatem, nec perfectionem repugnantem creaturae. Si enim sit causa univoca, non oportet quod excellat effectum suum in perfectione. Si autem est aequivoca, non oportet in infinitum excellere effectum, sed in aliquo gradu determinato.
Secundo probatur minor, quia illud est totalis causa alicujus, quod si esset, omni alio, per impossibile, circumscripto, perfecte causaret illud: sed subjectum, si esset, omni alio circumscripto pei impossibile, adhuc causaret suam propriam passionem; ergo subjectum est totalis causa suae passionis. Ex hac minori dupliciter probata, infertur conclusio, quod voluntas potest esse totalis causa respectu suae volitionis, et ultra cum praeter totalem causam nihil aliud causet in eodem genere causae, alioquin idem bis causaretur, vel causaretur ab aliquo sine quo nihil minus esset, et sic sequitur quod Deus immediate non causabit istam volitionem.
Per auctoritates probatur propositum : Primo per illud Eccles. 15. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua ;si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi ignem et aquam, ad quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi.
Augustinus etiam 7. de Civit. cap. 20. Sic Deus res quas condidit administrat, ut eas agere proprios motus sinat.
Anselmus etiam de Concordia praedest, et gratiae, dicit : Deus facit omnes actiones et omnes motus, quia ipse facit res, a quibus et in quibus, et ex quibus fiunt, et nulla res habet ullam potestatem volendi aut faciendi, nisi ipso dante.
Ibidem etiam parte secunda : Non ea Deus, quae praedestinat, facit voluntate cogendo, aut voluntate resistendo, sed in suo esse dimittendo.
Ad hoc etiam Commentator 9. Metaph. com. 7. super illud : Ergo possibile est, ut aliquid habeat potentiam,
ubi dicit sic : Moderni ponunt unum agens omnia entia causare sine medio scilicet Deum, et convenit illis dicere, ut nullum ens habet propriam actionem naturaliter, et cum entia non habuerint actiones proprias, non habebunt essentias proprias sive potentias. Actiones enim non distinguuntur, nisi per essentias diversas, et ista opinio est valde extranea a natura hominis, etc.