IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ex prima via. Suppono mihi unum, quod inter causam primam et secundam est simpliciter ordo essentialis in causando, ita quod omnis causa secunda agit in virtute primae, et eo modo movet quo movetur a prima parte, ut patet a Doctore in primo, dist. 29. et in quarto, dist. 1. quaest. 1.
Secundo suppono, quod ipsa voluntas divina, ut concurrit cum causa secunda, mere contingenter et libere concurrit, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. et 8. Et non est sic intelligendum, quod sit in facultate sua coagere causae secundae, et non coagere sic, quod causa secunda possit aliquid producere non concurrente prima, quia nullus effectus potest fieri in istis inferioribus a causa secunda non concurente prima, ut patet ex primo praesupposito, sed sic debet intelligi, quod est in facultate voluntatis divinae cooperari causae secundae, supple, quod ipsa agente et cooperante in eodem instanti causa secunda agit, et ipsa non agente est impossibile causam secundam aliquid agere. Hoc patet subtiliter a Doctore in quarto dist. 1. q. 1. et 44. 49.
Tertio suppono, quod causae secundae sunt in duplici genere. Quaedam sunt causae naturales sic sui effectus, ut ex parte sua nullo modo possint in oppositum, ut ignis sic est causa caloris in ligno disposito et approximato, quod si sibi derelinqueretur, ita quod per impossibile, causa prima non concurreret, de necessitate naturae causaret calorem, et sic dico de quolibet alio agente naturali ; et tunc dico quod causa prima concurrente cum igne ad calorem causandum, licet ille calor ut comparatur causae primae, mere contingenter producatur, tamen ut comparatur ad ignem, de necessitate producitur, quia ipse ignis non posset non producere, si per possibile vel impossibile esset sibi derelictus. Et quaedam sunt agentia libera, ut voluntas creata, quae stante dispositione objecti potest elicere actum circa illud, et non elicere, ita quod, per impossibile, circumscripta causalitate primae causae, est simpliciter in potestate sua causare actum volendi, et non causare. Quod modo causetur talis actus a voluntate creata concurrente voluntate divina, ut causa principali, hoc est propter ordinem causarum essentialium, talis volitio sic causata dicitur mere contingenter producta, et ut comparatur ad voluntatem divinam, et ut comparatur ad creatam.
His praesuppositis dico, quod si intelligatur voluntatem creatam habere simpliciter in potestate sua effectum, ita quod nullo modo posset impediri, hoc non debet teneri, quia prima causa non concurrente, nullus effectus potest produci a secunda causa. Si vero sic intelligatur, quod habeat in potestate sua effectum, quod quantum est ex parte sua, potest in illum et in oppositum ejus, et a nullo agente creato possit impediri, stante dispositione voluntatis et objecti, circa quod elicit actum, sic voluntas creata habet in potestate sua Dictum, quia quantum est ex se, potest in illum et in oppositum. Et in hoc attenditur perfecta libertas voluntatis, quae conformiter agere potest voluntati, quod sicut prima voluntas, inquantum est ex se, semper potest in effectum et in oppositum ejusdem, ita voluntas creata quantum est ex se, potest in effectum et in oppositum ejusdem, sic autem non est de agente naturali, ut patet supra.
(b) Juxta secundam viam secundo arguitur sic. Dico, quod si intelligatur habere perfecte in sua potestate, ita quod a nullo potest impediri, transeat; si vero intelligatur sic, quod quantum est ex parte sua, potest in illud et in oppositum ejus, licet concurrente prima causa, et principaliter agente et determinante secundam causam, negatur illa, quia voluntas creata licet determinetur a voluntate divina ad agendum, tamen quantum est ex parte sua, potest in effectum et in oppositum ejus, et in hoc distinguitur ab agente naturali, ut patet supra. Secunda et tertia via patent ex dictis.
(c) Ex quarta via arguitur sic. Respondetur quod cum dicit, quod tunc Deus esset causa totalis volitionis, et si sic, talis volitio non potest esse a voluntate, quia idem non potest dependere a duabus causis totalibus. Dico primo, quod Deus si est causa volitionis, est causa partialis, et voluntas nostra altera causa partialis, licet possit esse causa totalis, si vellet: et hujus opinionis est Franciscus et multi alii. Dico secundo, quod Deus potest esse causa totalis, et similiter voluntas, ita quod in instanti A naturae effectus totaliter dependet a voluntate divina, et a voluntate creata. Et quando dicitur quod idem non potest dependere a duabus causis totalibus, dico, quod hoc verum est, loquendo de causis non essentialiter ordinatis; et hoc intendit Doctor in primo dist. 2. quia si aliquis effectus posset totaliter dependere a duabus causis non essentialiter ordinatis, simul posset esse et non esse, sed non sic quando sunt essentialiter ordinatae, quia agente prima, de necessitate agit, et secunda quando prima vult secundam agere, et agente secunda necessario prima agit.