In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Contra dictam sententiam objicit quod tollit rationem meriti, et ordinem essentialem causarum ; sed haec solvit, ponens modum quo haec duo salvari possent, etiam negando Deum influere immediate in actum liberum.
Si haec via esset vera, posset secundum eam faciliter assignari, quomodo Deus non sit causa peccati. Loquendo enim, sive de materiali, sive de formali in peccato, totum esset causatum a voluntate, sicut a totali causa, et ita nullo modo a Deo, nisi mediate, quia Deus produxit voluntatem talem, quae posset sic et sic velle.
Sed contra istam viam objicitur, quia ista via non salvaret Deum esse causam meriti, cum meritum sit ita liberum, sicut peccatum; et similiter non salvaret ordinem essentialem causarum, quia secundum primam propositionem de causis : omnis causa primaria, etc. sed secundum istam viam causa primaria non influeret in effectum. nisi quia produxit causam istam.
Ad primum istorum potest dici, quod Deus aliquo modo est causa meriti, quomodo non est causa peccati, quia immediate causat in animam gratiam vel charitatem, quae per modum naturae inclinat ad merendum, et quandocumque forma activa per modum naturae est ab aliquo agente, etiam actio formae illius est ab eo. Et ex hoc etiam pateret, quomodo effectus aliarum causarum aliter essent a Deo, quam effectus voluntatis, quia istae causae determinatae acceperunt inclinationem a Deo, et necessitatem ad tales effectus, non sic voluntas.
Ad secundum diceretur, quia licet sit aliquando ordo causarum principalium et minus principalium, quarum neutra movet aliam, sicut se habent objectum et potentia cognitiva respectu actus cognoscendi ex dist. 3. primi libri, aliquando autem sit ordo, ita quod principale movet minus principale, vel ad actum secundum vel primum, ita tamen quod si istae duae causae sint partiales, et integrant per se unam causam totalem, sicut manus et baculus respectu motus pilae, vel sicut Sol et pater respectu filii, tamen in causis totalibus, respectu suorum effectuum immediatorum, potest etiam esse ordo essentialis, ita quod causa secunda sit causa totalis immediata respectu sui effectus, sicut causa prima respectu sui effectus, et tamen essentialiter sit secunda, quia secundum suam causationem, sicut secundum suum esse essentialiter dependet a prima, non tamen ita quod ista dependentia sit immediata effectus sui ad ipsam et ad causam priorem.
Et cum dicit illa propositio, quod causa prima plus causat, verum est, quia causat secundam. Exemplum hujus poni posset in causis essentialiter ordinatis alio modo causando. Si enim ponamus plures materias ordinatas in composito, respectu ultimae formae, non quaelibet istarum materiat respectu ultimae formae, ita quod quaelibet earum perficiatur ab ultima forma, sed solum ultima materia ; quaecumque autem prior sit, perficietur ab aliqua forma priore, quae constituit materiale respectu posterioris.