In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Resolutive rejicit dietam sententiam negantem Deum influere in volitionem nostram immediate, quia tollit Dei scientiam et omnipotentiam, de quo DD. citati; et censetur oppositum erroneum, contra id Job. 10. Manus tuae Domine, fecerunt me: et Psal. 146. Qui producit in montibus faenum, Joan. 5. Pater meus usque modo operatur, de quo Augustinus 3. de Trin. 3. et 4.
Contra istam (d) opinionem arguitur dupliciter: Primo, quia ex ipsa sequitur quod Deus non sit naturaliter praescius futurorum. Secundo, quod non sit omnipotens. Probatio primae consequentiae, quia non habet scientiam de futuris contingentibus, nisi quia certitudinaliter novit determinationem voluntatis suae respectu eorum, ad quae voluntas sua est immutabilis et impedibilis. Sed si voluntas creata est totalis causa respectu sui velle, et ipsa contingenter se habet ad illud velle; ergo quantumcumque voluntas divina ponatur determinata ad unam partem eorum, quae dependent a voluntate creata, poterit voluntas creata aliter velle, et ita non sequitur certitudo ex cognitione determinationis voluntatis divinae.
Probatio secundae consequentiae tripliciter: Primo, quia quidquid vult omnipotens, hoc fit: sed si velit volitionem meam fore, et ista est in potestate voluntatis meae, ut totalis causae contingenter se habentis ad illud; ergo ipsa potest determinari ex se ad unam partem vel ad aliam indifferenter, et ita potest non fieri illud aliud, ad quod voluntas divina eam determinavit. Secundo, quia voluntas divina non potest impedire voluntatem meam, nisi violentando eam: si enim ex se determinetur ad unam partem, ex quo determinata est ad unum, non potest impediri nisi violenter: sed voluntatem violentari includit contradictionem: igitur Deus non potest volitum a voluntate mea impedire. Tertio, quia voluntas omnipotentis producit volitum in esse pro tunc, pro quando vult illud esse: non enim est alius actus voluntatis divinae, respectu Angeli vel alicujus alterius creati, quo producitur inesse: sed si voluntas mea est totalis causa hujus volitionis, illa voluntas nullo modo producit istam volitionem in esse.