In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(d) Contra istam opinionem arguitur dupliciter. Nota hic duas rationes singulares, quibus probat voluntatem divinam simpliciter concurrere ad omnem effectum cujuscumque voluntatis creatae. Prima est de omni scientia Dei, ut clarius patebit in quarto, dist. 49. Secunda, quia si voluntas, ut intelligatur littera, pono tale exemplum, quod, voluntas divina ab aeterno vult voluntatem Francisci amare Joannem ; tunc quaero a te, si voluntas Francisci habet plene in potestate sua amare et odire ; si ergo Franciscus pro instanti A, pro quo vult voluntas divina ipsum amare Joannem potest odire, et ponatur in esse, tunc voluntas divina pro instanti A impeditur, quia Franciscus odiendo Joannem pro illo instanti agit contra determinationem divinae voluntatis, quae determinavit ipsum amare. Quod si dicatur, quod voluntas divina faciat quod fieri determinavit, quia pro instanti A, Franciscus amabit Joannem, et sic voluntas divina impediet voluntatem Francisci ne odiat; sed hoc non potest facere, nisi violentando illam, quod est impossibile. Quod autem non possit violentari, patet, quia si voluntas Francisci ex se determinetur ad nolle Joannem, et voluntas divina faciat ipsum velle Joannem, tunc sic, aut Franciscus vult Joannem, quia Deus vult ipsum velle, et tunc non violentatur, quia ipse vult quod Deus vult; aut habet nolle respectu ipsius volitionis, si habet nolle, tunc violentaretur, quia simpliciter nolens Joannem, vellet ipsum, igitur non fiet oppositum ejus, quod ipsa, vult nisi destruatur ejus libertas.