IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit formale peccati, scilicet privationem rectitudinis debitae, non habere causam efficientem, sed deficientem ; ejus tamen materiale positivum habere causam efficientem, cui per accidens accidentalitate effectus, annectitur formale. Addit improprie convenire voluntati ut sic, causare per accidens peccatum, quatenus scilicet contrahitur per limitationem, quam explicamus per esse defectibilem. Hoc modo ex tribus viis positis q. praeced, a n. 14. conficit unam viam explicandi,quomode voluntas sit causa peccati.
Propter igitur istas duas rationes, de omnipotentia et omniscientia Dei, non tenendo istam viam, restat inquirere qualiter peccatum possit esse a voluntate creata, quoad primam quaestionem; et quomodo non a Deo, quoad quaestionem quartam.
Quantum ad primum dico, quod ex illis tribus viis, duabus, scilicet quae ponunt causam per accidens respectu mali, et tertia quae ponit respectu ejus causam deficientem, potest colligi una solutio integralis talis. In peccato mortali concurrunt duo actus, scilicet positivus ut materiale, et privatio justitiae debitae ut formale. Respectu hujus privationis, nulla est causa efficiens, sed tantum deficiens, secundum tertiam viam. Voluntas enim, quae est debitrix dandi rectitudinem suo actui, et non dat, deficiendo peccat: hoc est ergo formaliter peccare, scilicet causam hujusmodi liberam non dare debitam rectitudinem suo actui, quam tunc posset dare.
Ex hoc apparet illa via, de causa per accidens. Licet enim ista causa non causet formaliter quod est in peccato efficiendo, sed deficiendo, causat tamen efficiendo aliquod positivum, cui annexus est iste defectus deficiendo causatus ; et ita stant auctoritates Dionysii de accidentalitate ex parte effectus. Est etiam accidentalitas ex parte causae non proprie, sicut album dicitur esse causa aedificandi accidentaliter, et universaliter omne quod accidit causae per se, ita quod facit unum per accidens cum ea, sed extendendo accidens ad quodlibet quod est extra per se rationem alicujus, (quomodo differentia dicitur accidere generi) hoc enim modo illud, quo voluntas nostra specifice est haec voluntas, accidit voluntati in communi, quia voluntas in communi est perfectio simpliciter, propter quod ponitur fo rmaliter in Deo. Et voluntas sub ista ratione non est proxima causa etiam contingens respectu peccati, quia tunc quodlibet inferius sub ipsa haberet talem rationem causalitatis, et ita voluntas divina.
Sed voluntas contracta per differentiam aliquam ad voluntatem creatam, quam circumloquimur per hoc quod est limitatum, est proxima causa defectiva, et per hoc causa per accidens respectu peccati, et ideo accidentaliter etiam ex parte causae, accipiendo voluntatem in communi pro causa, quia pro quanto intelligitur ista differentia superaddi, accidit sibi per accidens esse causae, respectu peccati, sicut si diceretur quod animal non est per se causa intelligendi, sed per accidens, quia animal perfectissimum intelligit: non quod perfectissimum sit propria ratio intelligendi, quia animali simpliciter accidit, sed rationale, quod animali accidit, ut differentia generi, quod rationale circumloquimur per hoc quod est perfectissimum.
Ita in proposito illam differentiam specificam, qua voluntas in communi contrahitur ad voluntatem creatam, quae contractio vel differentia nos modo latet: circumloquimur per hoc, quod est esse limitatum, vel defectibile, vel ex nihilo;et isti toti attribuuntur actus isti tanquam causae magis propriae quam voluntati de se. Quod verum est si intelligatur de hoc contracto, scilicet de ista voluntate in specie ; ei enim convenit non tantum per accidens, sicut voluntati in communi, sed quasi causae propinquae, ita quod cuilibet tali voluntati potest convenire, et nulli alii, et hoc modo debet intelligi prima opinio de defectibilitate voluntatis.