IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit tres auctoritates, quibus ostendi videtur Deum non posse esse causam peccati, et eas eleganter impugnat. Impugnatio loci ex Anselmo obscura est, quia non affertur ipse locus. Dicit cum Deus possit annihilare voluntatem, tamen non posse auferre ejus rectitudinem, quae stat in hoc quod velit id quod Deus vult eam velle, nam si vellet auferre ei rectitudinem, non vellet eam velle conformiter suo velle ; contra hoc arguit Scotus.
Sed tunc restat (e) videre, quomodo voluntas defectibilis sit causa deficiens respectu peccati, aliter quam divina voluntas, imo quod ipsa sit causa, et divina voluntas non sit causa, et hoc quantum ad solutionem quartae quaestionis, ubi dicitur et tenetur communiter, quod voluntas divina non potest esse causa peccati. Ad quod possunt poni tres rationes istorum:
Prima talis, Augustinus 83. q. q. 3. Nullo homine sapiente auctore, fit homo deterior, tanta enim est ista in homine culpa, ut in homine sapiente non cadat; est autem Deus omni homine sapiente praestantior: non igitur Deo auctore fit homo deterior, ut vult ibidem Augustinus quaest. 4.
Item in eodem lib. q. 21. Qui causa est omni enti ut sit, non est causa non essendi, vel ut non sit, quia illud, quod est ab eo inquantum est, bonum est. Est autem Deus causa omnis boni: non est ergo Deus causa non essendi alicui: ergo nec causa peccati alicui, quod formaliter est non esse.
Tertia ratio est Anselmi de lib. arb. cap. 8. Cum Deus omnem substanti am, etc. Quaere ibi.
Contra istas rationes instatur, primo contra primam, quia homo sapiens tenetur ad servandum praeceptum Dei, et ideo non potest eo auctore alius esse deterior, nisi ipse peccet, et ita fiat non sapiens; non enim in potestate ejus est libere cooperari alii ad bene agendum vel non cooperari: quod si esset, posset non cooperari manens sapiens, et ideo eo auctore, esset alius deterior, id est, eo non efficiente bonitatem in actu alterius, alius non bene ageret. In potestate autem Dei est libere cooperari voluntati creatae ad bene agendum vel non cooperari: ergo ipso recte manente, potest non cooperari voluntati creatae, et ita ipsa peccabit.
Confirmatur ista ratio, quia sicut Deus prius naturaliter agit ad actionem rectam, quam voluntas creata, si actio esset recta, ita videretur quod Deus prius non ageret, quam voluntas creata non agat, quando actio esset non recta.
Contra secundam rationem arguitur, quia causa necessaria sive naturalis respectu entitatis tantum, non est causa non essendi, quia talis agit secundum ultimum potentiae suae, et ita non potest non agere illud quod nata est agere. Sed Deus non est talis causa essendicreaturarum, secundum quodcumque esse, respectu cujus potest esse principium agendi, cujus ulterioris esse lcarentia est malum: ergo Deus potest esse deficiendo causa mali.
Praeterea, quare potest Deus magis esse causa paenae quam culpae, cum paena sit formaliter malum sicut culpa ? Ita enim est simpliciter malum, non frui Deo, et per comparationem ad bonum quod privat, et per comparationem ad naturam cui nocet, sicut non diligere Deum actu meritorio in via, et tamen ista paena conceditur esse a Deo, secundum Augustinum primo Retract. 25.
Praeterea, tantum malum est privatio gratiae in se, et in natura illa a qua privatur, sicut est privatio rectitudinis justitiae: sed Deus potest esse immediata causa privationis gratiae, imo est causa hujus quandocumque gratia annihilatur, quia ipse solus potest aliquid annihilare, et maxime illud quod ipse immediate conservat: sicut igitur desistendo ab actione, id est, non conservando gratiam, potest esse causa non essendi gratiam, ita non agendo, potest esse causa carentiae rectitudinis in actu elicito.
Contra tertiam rationem arguitur, quia videtur concludere, quod homo non possit peccare, quod consequens est falsum: igitur ratio non concludit. Quod autem illud consequens sequeretur ex illa ratione, probo : possum peccare in A; ergo Deus potest non velle me esse rectum in A, sequitur enim in illis de inesse, si pecco in A, ergo non vult me esse rectum in A, quia ex opposito sequitur oppositum. Si vult me esse rectum in A, sum rectus in A, et ita non pecco ; sed si non vult me esse rectum in A, non vult me velle illud in A, quod vult me velle in A; ( hoc enim est esse rectum secundum rationem ejus, velle quod Deus vult me velle) ergo Deus potest non velle me velle in A, quod ipse vult me velle in A, quod est impossibile.
Quod si dicatur rationem concludere, quod Deus non possit de potentia ordinata auferre rectitudinem voluntatis sine actu voluntatis, contra, ratio haec absolute ostendit, quod sequatur ex ratione illa absolute voluntatem meam non posse peccare. Similiter si concluderet hoc sine actu voluntatis meae, concluderet de Deo secundum potentiam absolutam ; intendit enim inferre contradictoria. Unde subdit: Nihil impossibilius, vel saltem aeque impossibile, sed contradictoria non sequuntur, nec est hoc possibile etiam potentia Dei absoluta: quodlibet enim aliud a se Deus contingenter vult, et contingenter conservat, quia potest non conservare.