In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(k) Secundo modo dico. Hic Doctor declarat quomodo malum accipitur per privationem perfectionum convenientium tali naturae, ut exempli gratia, quod naturae hominis convenit talis perfectio, puta gratia, intellectiones et omnes actus secundi recti ; et talis privatio potest contingere dupliciter: Uno modo per corruptionem naturae in se, et hoc dupliciter, ita quod talis natura, cui natae sunt inesse tales perfectiones, dividatur vel in partes ejusdem proportionis, et sic est procedere in infinitum ; vel in partes ejusdem quantitatis, et sic stat ad nihil. Alio modo, quod stante ipsa natura fiat ibi privatio perfectionum secundarum ; et hoc modo dicit Doctor quod est status in malo, scilicet ad unum bonum creatum, carens summa perfectione sibi competente, et hoc modo suprema creatura carens perfectione sibi proportionata diceretur summum malum, id est, quod carentia talium perfectionum diceretur summum malum. Et addit Doctor quod a tali malo non sunt alia mala, puta deformitates peccatorum, positive, nec positivum a positivo, id est, quod illud quod est positivum in malo non est a positivo illius summi mali ; nam si Lucifer propter privationem perfectionis dicatur summum malum, si ego facio unum peccatum, illud quod est positivum in peccato a me commisso non est a Lucifero. Sequitur, neque privatio a privatione, id est, quod privatio, quae est in peccato, modo praedicto, non est a privatione summa inhaerente Lucifero, vel etiam loquendo de aliis malis, puta, quod natura mea dicatur mala propter privationem perfectionis sibi natae inesse, natura mea, quae sic dicitur mala, non potest esse positive ab ipso Lucifero, nec etiam privatio inexistens naturae meae habet esse a privatione perfectionis, inexistente Lucifero.