In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Respondet ad argumenta in initio quaestionis primae hujus difc. Explicat ad secundum, et supra sig. Propter igitur, et sig. Ad solutionem, ideo Deum causando actum peccati, non esse auctorem ejus, non vero sic, quia nos tenemur ponere rectitudinem ex praecepto, ille non. Eodem enim modo concurrit Deus ad actum quando subest malitiae, et ad similem actum in amente, nec potest subtrahere suum concursum abusuro ad peccatum, nisi vel tollat libertatem, vel causae rationales instar truncorum nihil operentur, quod est ordinem universi mutares sic etiam homo excusatur, dando alii gladium quo videt eum injuste occisurum, si sine magno inconvenienti denegare nequit. Ita omnes Scotistae, et D. Bonaventura hic art. 2. quaest. 1. Salas tract. 13. d. 10. n. 33. Lorca 1. 2. de peccat. d. 39. ad hunc sensum exponens D. Thomam.
Ad argumenta quartae quaestionis dicitur, quod etsi peccatum sit a voluntate creata, non tamen est a Deo, quia Deus non primo deficit, sed quantum est ex parte sui omnino non deficit, sed tantum est defectus in actione propter deficere secundae in agendo ; nec etiam potest Deus prius deficere, ita quod defectus in effectu sit peccatum, quia si ipse primo non ageret, carentia rectitudinis in actu non esset debita.
Cum probatur de causa superiori et inferiori, respondeo, hoc est verum de causa efficiente, non deficiente. Cum confirmatur de aliis, ut de causis naturalibus, dico quod istae non possunt causare nisi secundum illam inclinationem, quam acceperunt a causa superiori, et confirmantur illi: voluntas autem accepit libertatem, ut possit agere conformiter causae superiori, vel difformiter, hoc est, quod quantum est ex se, causaret quod causa superior causat, et hoc sibi conformiter vel difformiter. Ad secundum, concedo antecedens et nego consequentiam. Et ad probationem consequentiae dicitur, quod non propter hoc solum imputaretur peccatum voluntati creatae, quia ipsa per accidens causat defectum, sed quia ipsa tenetur agere recte, inquantum effectus est sub potestate sua, et non agit recte: non sic autem tenetur voluntas divina, et ex hoc ipsa in se peccare non potest, neque etiam ipsa potest non causando primo deficere respectu rectitudinis debitae in actu, ita quod tunc fiat debita, quando non est ex defectu voluntatis creatae.