In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Respondet argumentis positis q. 1. hujus num. 2. suadentibus actam peccati non esse a Deo immediate. Ad primum, ostendit Deum velle multa voluntate beneplaciti, quae prohibet voluntate signi. Ad secundum, ait actum voluntatis creatae non esse actum voluntatis Dei, sed effectum talis actus.
Ad argumenta in oppositum, quae probant, quod actus substratus peccato non sit a Deo, respondeo, (l)ad primum dico, quod multa vult Deus voluntate signi, quae prohibuit voluntate beneplaciti, et noluit omnia fieri, quae praecepit, sicut noluit Isaac immolari, quod tamen praecepit. Ejus autem, quod vult Deus voluntate beneplaciti, oppositum aliquando praecepit, et hoc est signum voluntatis duplicis ; et duplicitas est, quando aliquis est finis praecepti consonus rectae rationi, sicut ibi fuit manifestatio praecepti Abrahae, sicut patet Genes. 22. Tentavit Deus Abraham.
Ad aliud dico, (m) quod illud quod est formaliter actus voluntatis meae, quo scilicet voluntas mea vult, non est actus voluntatis divinae, sed effectus ejus, quia voluntas divina semper est ordinata, et actus ejus rectus, et iste actus voluntatis meae est inordinatus, quia caret rectitudine debita. Iste autem actus a Deo causante, est ordinate volitus sicut materiale respectu causantis, quemadmodum in nobis actus noster materialiter est bonus, quia potest esse ex charitate elicitus; sequitur igitur quod velle divinum sit simpliciter perfectum, quia ex charitate elicitum, et habet finem optimum, et ita opus exterius istius velle, quod est meum velle, est ordinatum materialiter, sive secundum quid: inordinatum autem simpliciter, inquantum est actus, quo formaliter voluntas mea vult.
Ad ultimum dico, (n) quod voluntas divina non est regula voluntatis meae vel voluntatis creatae quantum ad rectitudinem, quoad ipsum volitum, ut scilicet voluntas creata concordans voluntati illi in volito sit recta: sed est regula inquantum est volens voluntatem creatam sic vel sic velle, et hoc volendo voluntate signi et antecedente, non autem semper voluntate beneplaciti et consequente.