IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(1) Respondeo ad primum. Dicit hic Doctor quod Deus multa vult voluntate signi, quae tamen noluit impleri, sive quae prohibuit voluntate beneplaciti ; patet, quia praecepit Abrahae ut immolaret filium tantum voluntate signi et non beneplaciti. quia ista semper adimpletur, ut patet a Doctore in primo, dist, 46. 47. et tamen prohibuit filium immolari voluntate beneplaciti ; quod patet, quia illa impleta fuit, et ideo dicit Doctor, quod illi qui vult Deus voluntate beneplaciti, oppositum aliquando praecepit, nam voluit filium non immolari voluntate beneplaciti, cujus oppositum praecepit voluntate signi, et addit quod hoc est signum duplicis voluntatis. Et si dicatur, ergo fuit ibi duplicitas, negat Doctor, dicens quod quando in praecepto est aliquis finis intentus a Deo praecipiente, et ille finis habetur, tunc potest sine duplicitate revocare praeceptum, cum finis praecepti habitus est, voluit enim Deus manifestare obedientiam Abrahae, et illam per istud praeceptum manifestavit.
(m) Ad aliud dico. Argumentum stat in hoc, ex quo enim Deus omnia quae facit ex sua charitate, ordinat ad seipsum ; si ergo Deus causaret actum substratum homicidii, ille actus esset ordinatus ex sua charitate ad Deum, et ex alia parte ibi est deformitas a voluntate mea, et sic erit inordinatus, et ita idem actus erit ordinatus et inordinatus, quod est impossibile. Respondet Doctor, dicens quod actus est elicitus a voluntate mea non est actus divinae voluntatis, et dicit quod actus elicitus a voluntate mea est a Deo causante ordinate volitus, sicut materiale respectu ipsius Dei causantis. Quod autem iste actus sit formaliter inordinatus, hoc est primo a voluntate mea, nec est inconveniens quod idem actus materialiter sumptus sit ordinatus formaliter, et inordinatus formaliter ; ordinatus inquantum est a Deo, ut est ens absolutum ; et ordinatus ad seipsum, ut ad ultimum finem; et quod ille idem actus sit formaliter inordinatus, ut comparatur ad voluntatem creatam. Sequitur ergo, quod velle divinum, etc. nam dictum est, in primo, dist. 2. quod voluntas divina vult creaturam propter ipsum Deum ut amatum et desideratum ; et quia summa charitate amat essentiam divinam, ideo propter illam sic amatam vult quidquid vult, ita quod talle velle est perfectum, quia a voluntate perfecta elicitum, et in ultimum finem ordinatum, quia in essentiam divinam. Sequitur: et ita opus exterius, id est, quod velle meum, quo volo furari, ut est causatum a velle divino est ordinatum materialiter, quia tota entitas illius est ordinata a velle divino ad essentiam divinam summa charitate dilectam. Sequitur : inordinatum autem, id est, quod tale, ut comparatur ad voluntatem creatam, quae tenetur ordinare ipsum, et est in facultate dare rectitudinem et non dare, et tamen non dat, est simpliciter inordinatum.
(n) Ad ultimum dico. Dicit Doctor, quod voluntas divina beneplaciti non est simpliciter regula voluntatis nostrae, quod patet ; non enim debemus velle quod aliquando voluntas divina vult voluntate beneplaciti,nam ipsa voluit mortem Christi, et tamen Judaei peccaverunt volendo illam. Dicit ergo Doctor quod est regula, inquantum est volens voluntatem creatam sic vel sic velle,et hoc volendo voluntate signi et antecedente ; vult enim voluntate signi semper cooperari voluntati creatae ad recte agendum, et si voluntas mea non ponat obicem voluntate consequente compararetur, non autem non semper vult dare rectitudinem actibus nostris voluntate beneplaciti, quia tunc nullus peccaret, cum illa voluntas semper adimpleatur.