IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Hic circa quaestionem d. 36. tractat celebrem quaestionem,utrum peccatum sit paena? Et D. Bonaventura hic a. 1. q. 1. cum Magistro, Rich. a. 1. q. 1. D. Thom. de malo, q. 1. a. 4. Mayr. Bassol. Gan. hic, Valentia 1. 2. d. 6. q. 17. p. 3. Canus, dicunt unum peccatum secundum se,esse paenam alterius. Sed Scotus sig. Sed iste modus, rejicit sententiam Magistri, et docet paenam hujusmodi esse a Deo non efficiente nec deficiente, sed deserente, id est, permittente seu non dante auxilia quibus evitaretur. Si enim non daret necessaria ad evitandum peccatum, nec assisteret quantum est de se, ad ponendam rectitudinem, tolleretur libertas, ut docet Scotus contra Magistrum d. sig. Sed iste. Non tenet ergo Scotus, ut ei imputatur, peccatum secundum se, esse paenam saltem proprie, quae a Deo infligi possent, nec etiam citati DD. id voluerunt, alias Deus esset auctor peccati ; sed lato modo de paena loquuntur, quatenus sumitur pro quocumque incommodo) vel volunt peccatum, quoad incommoda quae affert, esse paenam, juxta id Augustini 1. Confess. 12. Jussisti Domine et ita est, ut paena sua sit omnis animus inordinatus. Et juxta haec explicandae sunt multae auctoritates sonantes peccatum esse paenam. Vide Herreram hic disp. 42. q. 1. qui late explicat Scot. D Thom. 1. 2. q. 87. a. 1. et i. p. q. 48. a. 5.6. ponit 4. conditiones paenae. Prima, quod sit restaurativa ordinis perversi a culpa. Secunda, conducens ad justitiam. Tertia, bona communi bono. Quarta volita a Deo, et nulla harum convenit peccato secundum se.
Ad quaestionem (o) tertiam in ordine. Dico quod omne peccatum est paena, et unum peccatum potest esse paena alterius. Primum probo, quia paena formaliter est carentia boni convenientis voluntati et volenti, ita quod si distinguamus in voluntate affectionem boni justi et boni commodi, patet quod ablatio boni commodi paena est, quia conveniens ei. Sed bonum justitiae est magis conveniens voluntati, quam bonum commodi; igitur ejus ablatio per se est paena. Probatio minoris, quanto perfectibile est perfectius, et per consequens perfectio correspondens, tanto eorum major est convenientia et melior, et privatio pejor. Sed voluntas inquantum habet affectionem justitiae, id est, inquantum libera est (loquendo de justitia innata), est simpliciter nobilior seipsa, inquantum habet affectionem commodi, et hoc convenit sibi simpliciter; igitur major et melior est convenientia justitiae ad voluntatem absolute, quam boni commodi ad voluntatem ; igitur ablatio istius est simpliciter paena, et major paena, quam ablatio cujuscumque commodi alterius a justitia, et in hoc bene verificatur illud Augustini lib. Confessionum: Jussisti Domine, et ita est, ut omnis inordinatus animus paena sit sibi. Et idem tertio de Lib. arb. Neque enim ad momentum est dedecus culpae sine dedecore justitiae, ut scilicet ipsa voluntas seipsam privans justitia, in hoc se privat maximo bono sibi conveniente, cujus carentia est sibi formaliter major paena, quam carentia alicujus boni commodi, quae infertur propter talem culpam. Et inde est, (p) quod paena dicitur ordinare culpam, quia ex quo Deus non vult culpam auferre, non potest melius sive ordinatius anima culpabilis esse, quam quod sit in paena, quae non est tantum malum formaliter, quantum est culpa, quia naturam manentem sub culpa ordinat.
Et si objicitur quomodo potest eadem carentia justitiae esse formaliter culpa, et paena formaliter.
Respondet Magister distinguendo carentiam inquantum est privatio boni active vel passive. Primo modo est culpa, secundo modo est paena. Hoc potest sic exponi, quod ipsa culpa est a voluntate, ut causa activa, sed tamen deficiente, et ipsa paena est in voluntate, sicut in subjecto, quod per culpam privatur bono conveniente ; quod quidem bonum debitum erat, inquantum voluntas secundum primam rationem, scilicet inquantum potuit agere ad rectitudinem sibi debitam, et non egit, et ideo primo modo est culpa, et sic voluntaria, quia in potestate voluntatis, ut causa activa. Sicut praesentia ad proram dicitur in potestate nautae, per quam posset salvare navem, si praesens diligenter laboraret. Secundo modo formaliter est paena, quia corruptio sive privatio boni debiti in voluntate, et maxime sibi convenientis, et ut sic non est formaliter voluntaria, quia voluntas inquantum subjectum non habet formam sibi inhaerentem in sua potestate: et ita privatio justitiae debitae inhaerens voluntati, est contra inclinationem naturalem voluntatis, magis quam quaecumque carentia boni commodi non justi, vel praesentia incommodi.
Secundum probo, quia ablatio gratiae est paena peccati, pro eo quod existente primo defectu in voluntate non agente ad rectitudinem debitam. Deus ex demerito hujus defectus, subtrahit manutenentiam suam, ne gratia conservetur: ita ex demerito hujus defectus voluntatis, Deus potest se subtrahere a voluntate, ne agat ad rectitudinem in secundo actu, sicut ageret si nullum praecessisset demeritum, et ita ex hac subtractione est carentia rectitudinis in secundo actu. Et ista rectitudo erat debita, quia licet non esset in potestate voluntatis nunc dare rectitudinem, fuit tamen in potestate ejus prius scilicet ante primum peccatum dare, quia privavit se illa assistentia divina, qua Deus paratus erat cooperari sibi ad rectitudinem, et ideo imputatur sibi ad peccatum, sicut etiam imputatur quod non gratuite agit in secundo actu post gratiam corruptam, quia licet tunc non habeat gratiam, nec possit ex se habere, in hanc tamen impotentiam ex se incidit, potuit enim custodisse eam, et dabatur sibi ad hoc posse, ut custodiret eam.
Sed iste modus, ut videtur, est valde difficilis, quod scilicet in aliquo actu elicito carentia rectitudinis possit esse ex parte Dei non causantis propter demeritum alicujus peccati: tunc enim licet voluntas prius potuerit non demereri, et tunc Deus sibi affuisset, et quantum est ex parte Dei, in secundo actu egisset ad rectitudinem, nisi in primo actu deviasset; tamen ex quo semel peccavit, si Deus in secundo actu non assistat ad causandum rectitudinem in eo, videtur quod illud peccatum ex tunc non sit in potestate voluntatis, ita quod ipsa tunc non possit non deficere,quod videtur inconveniens.
Ideo posset dici aliter, quod licet Deus in actu secundo, quantum est ex se, assistat voluntati, sicut et in primo et in quolibet actu, prima causa deficiens, hoc est non juste vel recte agens, est voluntas creata; tamen defectus secundus est paena peccati primi, pro quanto privat se bono maxime sibi conveniente ; nec est simile de privatione gratiae et rectitudinis in actu secundo, puta, quod Deus, sicut propter demeritum non assistat ad causandum gratiam in anima, ita nec ad causandum rectitudinem in voluntate, quia ipse non dedit gratiam antecedenter, (q) sicut dedit rectitudinem, et ideo potest eam non dare consequenter.
Carentia etiam gratiae est una injustitia habitualis in anima, non semper propter aliud et aliud peccatum ; sed in actibus malis succedentibus sibi, est semper novum malum; et ideo oportet ibi quemlibet esse in potestate voluntatis creatae; non sic autem carentia gratiae post instans annihilationis oportet esse in potestate voluntatis, quia non est nova injustitia, sed tantum una habitualis malitia quiescens in anima.
Sed primum argumentum ad quaestionem habet difficultatem, quomodo peccatum sit paena, cum omnis paena sit a Deo. Ad quod dicitur, quod etsi non semper illud, quod est paena, sit a Deo, tamen inquantum est ordinativum culpae, sic est a Deo, quia ipse ordo est a Deo.
Contra, (r) si paena non est aliquod ens, quod possit esse a Deo, nec etiam culpa potest esse a Deo ; ergo nec relatio fundata in altero extremorum, et ita nullus est ordo, qui possit esse a Deo. Praeterea, pari ratione culpa posset esse a Deo, et effectus Dei; culpa enim ordinatur per paenam, sicut paena ordinat culpam, et tamen nullus concedit quod paena sit nihil.
Ideo potest aliter dici, quod paena dicitur duobus modis : Uno modo paena est solum carentia boni convenientis naturae intellectuali, sicut est carentia visionis et fruitionis Dei, et haec est pura privatio. Alio modo potest dici paena aliquod positivum, et tameu disconveniens tali naturae, sicut calor excellens est aliquod positivum disconveniens carni. Omnes paenae, secundo modo dictae, possunt poni a Deo, quia sunt aliqua positiva, et de istis debet intelligi illud primi Retract. c. 25. et 26. ait enim : In bonis operibus Dei bona opera sunt ista punitiva, licet sint mala istis punitis, quia disconveniunl eis. Sed paenae primo modo non sunt a Deo efficiente, quia non sunt effectibilia, nec deficiente primo, sed tantum propter demeritum voluntatis in actu peccati non coagendo voluntati nunc ad illud bonum habendum, ad quod operatus fuisset, quantum est ex se; talis ergo paena est a Deo non infligente vel efficiente, nec deficiente primo, sed deserente, id est, naturam, quae deficit, relinquente in suo defectu, et in omnibus defectibus consequentibus ad illum defectum, ubi includuntur multae carentiae perfectionum convenientium tali naturae ; si ergo paena, quae est peccatum, non est a Deo efficiente vel deficiente primo, sed tantum est a Deo deserente voluntatem, ratione primi demeriti, quae deserta a Deo cadit in secundum demeritum.
Ad secundum argumentum patet per idem, quia si esset paena inflicta a Deo, non esset majus malum, sed minus, ita quod secundum peccatum est paena inflicta a voluntate peccante, et a Deo tantum ut deserente.