IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(o) Ad quaestionem tertiam in ordine dico, etc. Arguit Doctor a fortiori, quod si privatio boni commodi sit paena, multo magis boni justitiae. Hoc patet, quia privationes dicuntur distingui per habitus, et etiam intendi, ita quod quanto habitus est convenientior naturae, tanto privatio illius est disconvenientior; cum ergo habitus justitiae sit convenientior naturae, ergo, etc. Et accipio habitum sive actum justitiae, pro actu moraliter bono, et talis actus est a voluntate secundum affectionem justitiae, id est,secundum libertatem, qua vere conformatur primae regulae, ut exposui d. 6. q. 24. Actus vero commodi, quo volo mihi aliquid tanquam?commodum absolute est bene actus voluntatis Iiberae, sed non secundum affectionem justitiae, inquantum supple, est conformis voluntati divinae ; sed inquantum est conformis sibi ipsi sumptae secundum appetitum naturalem sive commodi, sequitur quod privatio actus justitiae sive actus moraliter sumpti sit simpliciter major poena, quam privatio cujuscumque boni commodi, quia actus justitiae sive moralis, est magis conveniens voluntati sumptae secundum suam perfectionem maximam, quae est affectio justitiae, quam affectus cujuscumque commodi sit sibi conveniens ; et ex hoc elicio unum a Doctore, quod melius est simpliciter voluntatem secundum affectionem justitiae habere actum moralem et habitum justitiae, quam habere quodcumque commodum quantumcumque magnum, et sic propositum, etc. Et teneo firmiter quod si daretur aliqua voluntas habens habitum justitiae, et si poneretur in maximis tormentis corporalibus esset sibi simpliciter minor paena et tristitia quam esset voluntati habenti deformitatem peccati, quantumcumque positae in corporalibus deliciis, de hoc in 4. dist. 46.
(p) Et inde est, quod paena dicitur ordinare culpam, etc.
Nota in ista littera, quia dicit Doctor quod quando Deus non vult auferre culpam, tunc est melius simpliciter animae culpabili esse in paena quae non est tantum malum formaliter,quantum est culpa; nam eadem privatio dicitur culpa et paena ut est a voluntate libera: paena vero ut informat voluntatem, et sic omnis paena est voluntaria. Dicit ergo Doctor, quod melius est talem naturam culpabilem esse sub paena quam non, quia ut est sub paena, illa ordin t culpam, et ita est ibi aliquod bonum, puta bonum ordinis, et ideo Doctor dicit in 4. d. 1. q. 1 quod melius est simpliciter peccatorem esse sub paena, quam non. Et quod dicit quod ista paena non est tantum malum formaliter, quantum est culpa, dubitatur ex quo eadem privatio rectitudinis dicitur paena et culpa, quomodo ut culpa sit majus malum formaliter, et ut paena minus? Dico, quod ut eadem privatio consideratur, ut est paena ipsius peccatoris et ut ordinativa ipsius culpae, includit aliquod bonum, quod est ordinare culpam ; ut vero eadem privatio consideratur ut est defective a voluntate libera, est tantum malilitia et deformitas.
(q) Quia ipse non dedit gratiam antecedenter, etc. Si dicatur, nonne dat gratiam antecedenter in paenitentia, Deus enim disposuit semper voluntati disponenti se, sive paenitentiam agenti de peccato dare gratiam antecedenter, et si disponit se, dat illam consequenter. Dico, quod Doctor non negat hic quin det gratiam antecedenter, sed non eo modo dat, quo dat rectitudinem, nam rectitudo danda virtualiter continetur in voluntate nostra, tanquam in causa partiali, et ideo voluntas nostra est vere debitrix talis rectitudinis, quia partialiter potest cooperari voluntati divinae, licet non sit sic de gratia.
(r) Contra, si paena non est aliquod ens, etc. Hic arguit Doctor quod talis ordo non est a Deo, quia nihil est; patet, quia talis paena quae est privatio, nihil est, et ut est ordinativa culpae, talis ordo fundatur in paena, et sic nihil erit, quia subjectum illius nihil est, et sic talis ordo non erit a Deo.