IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De voluntate et fine, ex quo et ipsa judicatur. Post praedicta de voluntate ejusque fine disserendum est. Sciendum igitur est, quod ex fine suo, ut ait Augustinus voluntas cognoscitur, utrum recta, an prava sit. Finis autem bonae voluntatis beatitudo est,vita aeterna,Deus ipse. Malae vero finis est aliud, scilicet mala delectatio, vel aliquid aliud,in quo non debet voluntas quiescere. Finem bonum insinuat Propheta dicens : Omnis consummationis vidi finem, etc. Charitas ergo, cujus latum mandatum est, finis consummationis est, id est, omnis bonae voluntatis et actionis, ad quam omne praeceptum referendum est. Unde Augustinus in Enchiridio : " Omnia praecepta divina referuntur ad charitatem, de qua dicit Apostolus: Finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Omnis itaque praecepti finis charitas est, id est, ad charitatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore paenae, vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad charitatem, quae est dilectio Dei et proximi, nondum fit quemadmodum oportet fieri, quamvis fieri videatur. Tunc enim recte fiunt quae mandat Deus et quae consilio monet, cum referuntur ad dilectionem Dei et proximi. " His verbis aperte insinuatur, quis sit rectus finis voluntatis, sive actionis scilicet charitas, quae et Deus est,ut supra ostendimus.
Quod Deus est finis omnis bonae actionis, quia charitas est, nec tantum Spiritus sanctus, sed etiam Christus et Pater, nec hi sunt tres fines, sed unus.
Qui ergo charitatem sibi ponit finem, Deum sibi ponit finem ; unde et Christum finem legis ad justitiam dicit Apostolus esse omni credenti. Et recte dicitur Christus finis legis ad justitiam, quia, ut ait Augustinus in libro Sententiarum Prosperi: " In Christo lex justitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo spes se extendat. Finis fidelium Christus est, ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quo possit amplius venire, sed habet in quo debeat permanere. " Finis ergo rectus atque supremus Deus Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus ; neque hi tres sunt tres fines, sed unus finis, quia non tres Dii, sed unus Deus.
Quod omnes bonae voluntates unum habent finem, et tamen quaedam diversos fines sortiuntur.
Sed quaeritur, utrum omnes bonae voluntates unum tantum habeant finem? De hoc Augustinus in 2. lib. de Trinit. ita ait : Aliae atque aliae voluntates suos proprios fines habent, qui tamen referuntur ad finem illius voluntatis, qua volumus beate vivere et ad eam pervenire vitam, quae non referatur ad aliud, sed amanti per seipsam sufficiat ; quemadmodum voluntas videndi finem habet visionem, et voluntas videndi fenestram finem habet fenestrae visionem ; alterat vero est voluntas per fenestram videndi transeuntes, cujus item finis est visio transeuntium. Ad quod etiam praedictae referuntur voluntates. " Item : " Rectae sunt voluntates omnes sibimet religatae, si bona est illa, ad quam cunctae referuntur. Si autem prava est, pravae sunt omnes ; et ideo rectarum voluntatum connexio iter quoddam est ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur ; pravarum autem et distortarum voluntatum implicatio vinculum est, quo alligabitur qui hoc agit, ut projiciatur in tenebras exteri ores. " His auctoritatum testimoniis evidenter monstratur, plures in fidelibus rectas esse voluntates, proprios ac diversos fines habentes, et tamen unum eumdemque, quia omnes referuntur ad unum, qui est finis finium, de quo paulo ante diximus, ita e converso forte est et in malis.
Quaedam huic sententiae videntur adversari.
Verumtamen huic sententiae, qua dictum est, fidelium quasdam rectas voluntates diversos fines sortiri, et tamen ad unum referri: videtur obviare quod alibi Augustinus monet,ne scilicet nobis duos fines constituamus, ita inquiens in lib. de sermone Domini in monte: " Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus, ut cibus non sit bonum, quod appetitur,sed necessarium, quod adjicitur, ut illud impleatur: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. " Non dixit: " Primum quaerite regnum Dei, et deinde, quaerite ista, quamvis sint necessaria, sed ait : haec omnia adjicientur vobis, id est, haec consequentur, si illa quaeritis: ne, cum ista quaeratis, illinc avertamini, aut ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatis, et ista necessaria propter illud. Ergo propter regnum Dei tantum debemus operari om nia, non solam, vel cum regno Dei mercedem temporalem meditari. " Ecce hic aperte dicit, ne duos fines nobis constituamus, sed unum tantum, id est, regnum Dei, cum supra dixerit, bonas voluntates alios et alios proprios habere fines.
Hic ostenditur quomodo, licet videantur, non repugnet praedicta.
Haec autem sibi non repugnare animadvertit qui verbis praemissis simplici oculo diligenter intendit. Qui enim dixit, ne duos fines nobis constituamus, sed omnia propter regnum Dei faciamus, ipse praemisit, quod debemus manducare, ut evangelizemus. Cum autem hoc ita facimus, actionis illius finem Evangelium constituimus, sed et hunc finem ad regnum Dei referimus. Manducamus enim propter Evangelium, et manducamus et evangelizamus propter regnem Dei. Duos igitur fines nobis in manducando constituimus: sed ista facientes,numquid peccamus? Absit. Nam et ipse sic facere suadet, si diligenter ejus verba inspiciamus. Cum ergo ait, neruos fines nobis constituamus, fines in diversa tendentes intelligi voluit, scilicet quorum alter ad alterum non referatur: ita et cum dicit propter regnum Dei tantum omnia agenda, nec cum ipso mercedem temporalem meditandam ; ita intelligendum est, ut non appetendo meditemur cum regno mercedem temporalem, ita quod non propter regnum, sed propter se, ut scilicet regnum propter se appetamus et ista propter illud, sicut ipse docet. Sicut enim petimus vitam aeternam,petimusque etiam temporalia a Deo; si ea petimus propter vitam aeternam, non offendimus, neque sinistra tunc scit, quid faciat dextera, quia mercedem temporalem nonpropterse meditamur, sed propter regnum Dei, ut sit laeva sub capite, et dextera in amplexu. Alioquin si haec temporalia propter se quaerimus,sicut aeterna, miscetur dextrae sinistra. Ideoque cum Dominus dixerit : Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alibi ait : Sic luceant opera vestra bona coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Propter Deum ergo omnia facienda sunt ut omnia quae facimus, omniumque fines ad eum referamus.
De differentia voluntatis et intentionis . et finis.
Solet etiam quaeri, quid distet inter voluntatem et intentionem, ac finem. Ad quod dici potest, inter voluntatem et finem certo atque evidenti modo distingui, quia voluntas est, qua volumus aliquid: finis vero voluntatis est vel illud quod volumus, per quod impletur ipsa voluntas, vel potius aliud, propter quod illud volumus. Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur, quae diligens ac pius lector in Scriptura, ubi haec occurrunt, discernere studeat. Finis vero voluntatis est delectatio bona vel mala, ad quam nititur quisque pervenire. Unde Augustinus super illum locum Psalmi : Scrutans corda et renes, sic ait: " Deus solus scrutatur corda, id est, quid quisque cogitet, et renes, id est, quid quemque delectet, quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quisque pervenire." Et paulo post: Opera nostra, quae sunt in dictis et factis, possunt homines videre, sed quo animo fiant et quo venire cupiant, solus Deus videt , qui cum videt, cor esse in caelo, et non delectari nos in carne, sed in Domino, id est, cum bonae sunt cogitationes et earum fines, dirigit justum. " Idem super alterius Psalmi locum illum, scilicet : In laqueo isto, quem absconderunt,
comprehensus est pes eorum, dicit: " Pes animae amor est,qui, si pravus est, dicitur cupiditas vel libido ; si rectus, dicitur charitas. Eo movetur anima, quasi ad locum, quo tendit, id est, ad delectationem bonam vel malam,quo se supervenisse per amorem laetatur. " Finis ergo voluntatis, ut praemissum est, dicitur et illud quod volumus, et illud propter quod volumus, et intentio ad illud respicit propter quod volumus, et voluntas ad illud quod volumus, ut verbi gratia, si velim esurientem reficere, ut habeam vitam aeternam: voluntas est, qua volo reficere esurientem, cujus finis est refectio esurientis ; intentio vero est, qua sic ad vitam pervenire volo : finis vero supremus est ipsa vita, ad quam et alius finis refertur.
An illa intentio sit voluntas. Sedquaeritur, utrum intentio talis sit voluntas et si voluntas est, an in hoc opere sit una eademque voluntas qua volo habere vitam aeternam, et qua volo reficere esurientem.Videtur nempe talis intentio esse voluntas, ut enim voluntas est qua volo reficere pauperem, ita et voluntas est qua per istud volo habere vitam. Et alia quidem videtur esse voluntas qua volo habere vitam, et alia qua pauperi subvenire volo. Sed ista ad illam refertur. " Nam etsi hoc ita placeat, ut in eo cum aliqua delectatione voluntas acquiescat, nondum est tamen illud quo tenditur, sed hoc ad illud refertur, ut illud deputetur tanquam patria civis, istud vero tanquam refectio vel mansio viatoris. " Et sunt istae voluntates affectus sive motus mentis, quibus quasi gressibus vel passibus tenditur ad patriam. Sicut ergo altera est voluntas videndi fenestras, ut supra, docente Augustino, didicimus, altera quae ex ista nectitur, voluntas scilicet per fenestras videndi transeuntes; ita nonnullis alia videtur esse voluntas eleemosynas dandi pauperi, alia voluntas habendi vitam. Alii autem putant, quod una sit voluntas et hic et ibi, sed propter subjectorum multiplicitatem diversitas memoratur voluntatum. Caeterum quodlibet horum verum sit, illud nulli in ambiguum venit, quin voluntas ex suo fine pensetur, utrum recta sit, an prava, an gratia et quin nomine intentionis aliquando finis, aliquando voluntas intelligatur.
(Finis textus Magistri.)