In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum intentio sit actus solius voluntatis ?
Alensis 2. p. q. 106. m. 1. 2. 3. D. Thom. 1. 2. q. 12. art. 1. et hie q. 1. art. 4. D. Bonav. art. 2. q. 2. Richard. art. 3. q. 2.Dur. q. 2. Gabr. q. i. Vasq. 1. 2. d. 40. Marsil. 2. q. 22. art. 2.
Circa distinctionem trigesimam octavam, in qua Magister agit de his, quae concurrunt ad peccatum, cujusmodi sunt voluntas et intentio finis, quaeritur unum : Utrum intentio sit actus solius voluntatis ? Quod non, omne per se agens agit propter finem, ex 2. Phys, ergo ex intentione.
Praeterea non est distincta visio sine intentione copulante, secundum Augustinum 11. de Trinit. c. 2. sed potest esse distincta visio praecedens actum intellectus, et per consequens omnem actum voluntatis ; ergo intentio non erit actus solius voluntatis.
Praeterea, Matth. 6. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum erit lucidum. Et ibidem : vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. Glossa exponit oculum et lumen de intentione, sed oculus et lumen pertinent ad intellectum: ergo, etc.
Praeterea, intentio includit relationem unius ad alterum ; sed referre, sicut et conferre, est solius intellectus.
Contra Magister in littera, et praeterea Augustinus 11. de Trinit. c. 6.