IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ostendit intendere proprie competere potentiae liberae, et sic licet requirat actum intellectus, formaliter esse voluntatis, tam respectu medii quam respectu finis ; quod si uno actu tendatur in medium et finem, erit simul usus et intentio.
Respondeo, (a) primo videndum . est, quid dicitur per hoc nomen in- , tendere. Intendere enim dicit in aliud tendere, hoc potest accipi generaliter, sive ab alio habeat quod in illud tendat, sive a se movente se in illud. Potest etiam tendere in aliquid,sicut in objectum praesens, vel ut in terminum distantem vel absentem. Primo modo convenit omni potentiae respectu sui objecti. Secundo modo (b), magis proprie sumitur pro illo, scilicet quod tendit in aliud, et non ducitur in illud, sed ducit se in illud ; et hoc modo non potest esse alicujus potentiae naturalis, sed tantum liberae, quia secundum Damascenum cap. 23. Appetitus non liber ducitur et non ducit. Et ita est de omni potentia naturali.
Hoc ergo modo (c) proprie accipiendo intendere, prout scilicet dicit in aliud tendere ex se, est principaliter potentiae liberae: sed cum libere velle sit totius liberi arbitrii, quod includit intellectum et voluntatem secundum illam opinionem 3. dist. 25. hujus totius potentiae erit intendere, et hoc si propriissime sumatur: et non erit (d) alicujus potentiae respectu sui objecti, sed respectu finis. Et cum in omni volitione secundum Anselmum sit accipere quid et cur, intendere non respicit quid, sed cur, prout scilicet dicit tendentiam in aliquid ut distans per aliquid, tanquam per aliquod medium; erit igitur intentio (e) actus liberi arbitrii ratione voluntatis, et erit actus ejus, respectu ejus quod vult; quod si et voliti (f) et ejus propter quod est volitum, sit idem actus volendi, idem actus erit usus et intentio; si autem alius, intentio dicet formaliter actum istum quo tendit voluntas in finem; et materialiter actum utendi, quo refert aliud in istum finem.
Ad primum argumentum (g), patet quod procedit de intendere, prout dicit tendentiam alicujus determinati et terminati ab alio.
Ad secundum dico (h), quod primam visionem non causat intentio voluntatis copulans, sed tamen illam potest copulare, et concedo quod in eodem instanti temporis, et ita firmando illam visionem: sed posita prima intellectione, voluntas potest se convertere et avertere respectu aliarum operationum ad copulandum vel non copulandum, et ita diversimode copulare. Neganda est igitur ista major (i), quod nulla visio distincta possit haberi sine intentione copulante, nisi intelligatur istam copulationem non esse actum concomitantem: et hoc modo neganda est ista, quod visio distincta praecedit tempore omnem intellectionem sive intentionem, licet ista natura praecedat. Vel si illa visio, quae est sine intellectione et intentione concomitantibus, potest esse sine intentione voluntatis copulante, sicut ista, cum qua concomitatur intellectio et volitio, tunc neganda est ista propositio absolute, quod visio distincta non potest esse sine intentione copulante, nec istam negare est contra Augustinum. Vult enim quod ipsa voluntas potest aciem convertere ad objectum, et tendere in objectum, sed non vult quod nulla visio possit fieri, nisi intentio sic teneat et convertat.
Ad ultimum dico, quod conferre per modum judicii est solius intellectus, sicut et intelligere. Utendo autem sive ordinando referre unum amabile ad aliud, est voluntatis ; sicut enim voluntas est reflexiva, quia immaterialis,ita et collativa, vel potens conferre suo modo vel referre.