IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo. Doctor respondendo ad quaestionem praemittit aliqua. Primo, quia intentio sumitur ab hoc quod est intendere (et proprie intendere est in aliud tendere) sicut multoties abstractum sumitur a concreto, ut justitia a justo. Et dicit quod tendere in aliud potest dupliciter intelligi: Primo generaliter, scilicet aut quod tendens in aliud habeat ab alio, et non a se, quod sic tendat in aliud; aut habeat a se quod sic tendat in aliud, et hoc modo est commune omni potentiae respectu sui objecti, sive illa potentia sit naturalis sive libera, sive sit potentia cognitiva sive appetitiva. Nam si est tantum cognitiva, sive intellectiva, sive sensitiva, sive etiam sit appetitiva et non libera, et sive talis sit tantum naturalis sicut appetitus naturalis, sive tantum sequens cognitivam sensitivam, sicut est appetitus sensitivus, omnis talis habet ab alio quod tendat in objectum suum, differenter tamen, quia potentia cognitiva tendit in objectum mediante actu suo, et similiter omnis appetitiva sensitiva; sed appetitiva naturalis tantum non tendit in objectum mediante aliquo actu elicito, sed tantum sola inclinatione, et hoc patet a Doctore in quarto, dist. 49. quaest. 9.
Adverte etiam quod istae potentiae cognitivae et appetitivae sensitivae dicuntur ab alio habere quod tendant in aliud, pro quanto non habent actum, quo tendunt in potestate sua ; et quod sic intelligat satis patet in littera. Si enim intelligeret quod nullo modo causarent actum, quo tendunt in objectum, sed quod simpliciter causaretur ab alio, statim contradiceret sibi, quia expresse vult quod appetitus sensitivus, de quo minus videtur, sit causa saltem partialis sui actus, vide Doctorem in primo, dist, 17. Dicuntur ergo habere ab alio pro quanto non habent actum quo tendunt in potestate sua: et hoc patet per Damascenum cap. 33. appetitus non liber ducitur et non ducit, id est, non libere elicit actum, licet sit causa actus, ut glossat Doctor in primo ubi supra.
(b) Secundo modo. Secundo accipitur tendere specialiter et magis proprie, scilicet restringendo se ad unum membrum, scilicet prout habet a se quod tendat in aliud, id est, prout habet in potestate sua actum, quo tendit in objectum ; et hoc modo competit, soli voluntati, cum ipsa sola habeat actum in potestate sua. Et nota, quod cum accipitur generaliter, accipitur prout est commune utrique membro, scilicet habere ab alio, vel habere a se quod tendat in objectum, sed specialiter accipitur prout seorsum accipitur pro altero membrorum, id est, tendere non libere ut convenit omni potentiae cognitivae et appetitivae, naturali vel sensitivae, ut supra dixi, et tendere libere ut tantum convenit voluntati ; hoc tamen secundum membrum est magis proprie quam primum, quia hoc est in potestate tendentis, primum non.
Secundo praemittit, quod objectum est . duplex, scilicet praesens vel absens. In proposito accipitur objectum praesens non praecise, ut aliqui exponunt, prout scilicet est praesens in se, vel in specie intelligibili, quia ut potentia tendit in objectum, non potest in illud tendere, nisi habeat illud praesens, vel in se, vel in specie intelligibili, vel in aliquo alio repraesentativo. Si enim est potentia cognitiva habet illud praesens in se, ut tendit in illud actu cognoscendi intuitivo, et habet illud praesens in alio ut tendit in illud actu intelligendi abstractivo. Si vero est potentia appetitiva sensitiva, habet illud praesens ut actu sensatum ; si appetitiva libera, habet illud praesens actu intellectum, et sic nulla potentia actu tendit in objectum, nisi ut in praesens aliquo praedictorum modorum. Dico ergo, quod ?hic Doctor accipit objectum praesens pro objecto volito in ordine ad finem, et finis dicitur objectum absens: patet, quia quando quis vult potionem ?propter sanitatem, potio dicitur objectum praesens, quia potentia actu tendit in illud, cum actu eligit in ordine ad aliud, sed finis dicitur objectum absens, pro quanto potentia actu non habet illum. Eligens enim potionem actu propter sanitatem, acta non habet sanitatem, ideo sanitas dicitur objectum absens, et sic finis dicitur terminus distans vel absens.
(c) Hoc ergo modo. Istis praemissis, ponit Doctor duas conclusiones. Prima est, quod intendere proprie et principaliter est solius voluntatis, cum illa sola sit libera. Et addit,quod libere velle est actus totius liberi arbitrii,quod includit intellectum et voluntatem, secundum illam opinionem tertiam, dist. 25 quae ponit quod voluntas non est causa totalis sui actus, sed tantum partialis, ita quod concurrit objectum ut alia causa partialis. Et cum dicitur quod intellectus est pars liberi arbitrii, debet sic intelligi, si enim entitas objecti ponitur causa partialis, actus voluntatis debet intelligi de objecto actu cognito ab intellectu, ita quod actu cognosci tantum requiratur ut dispositio praevia, sicut etiam essentia divina non concurrit ad productionem Spiritus sancti, nisi prius cognoscatur ab intellectu divino: non quod sic cognosci sit ratio producendi, ut supra patuit in primo, dist. 2. ei 10. et in secundo, dist. prima, quaest. 1. Accipiendo ergo sic objectum tale objectum dicitur intellectus, pro quanto non dicitur causa actus, nisi ut relucet in intellectu, et actu cognoscatur modo praeexposito. Si vero non ponitur objectum causa partialis actus, sed praecise cognitio objecti, ut multi tenent, tunc intellectus accipitur praecise pro actu intelligendi, qui actus secundum Doctorem, est qualitas absoluta, ut subtiliter probat in quodl. quaest. 13. Et tunc esset bona difficultas, quia actus intelligendi ponitur operatio potentiae, et operatio dicitur finis potentiae, et non potentia productiva, ut satis patet in primo, dist. 2. et tamen si ponatur causa partialis actus volendi, tunc habet rationem potentiae productivae, sicut et calor dicitur potentia productiva. Sed haec difficultas cum solutione alibi apparebit.
(d) Et non erit Secunda conclusio: Intendere non est actus alicujus potentiae respectu sui objecti, sed respectu finis. Hic Doctor non negat finem esse objectum potentiae,quia respectu voluntatis tam finis, quam ordinata ad finem, sunt objectum voluntatis, cum contineantur sub objecto adaequata voluntatis, ut satis patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 3. et in quarto, dist. 49. ubi ponit idem objectum, sub eadem ratione formali respectu intellectus et voluntatis. Accipit ergo hic objectum pro ente ad finem, in quod immediate tendit, ut in objectum praesens, modo praeexposita: et hoc modo finis non dicitur objectum, quia potentia tendit in illud, ut in terminum distantem vel absentem, ut supra patet. Sive objectum in proposito accipitur pro volito absolute, ita quod dicitur quid volitum, ut potio absolute est quid volitum, sed finis non est sic volitus, imo est terminus. Si enim quaeritur, cur Franciscus vult potionem, respondetur, quod propter sanitatem, et sic intendere non respicit quid, sed cur, prout scilicet intendere dicit tendentiam in aliquid, ut distans, scilicet in finem per aliquid tanquam per aliquod medium, scilicet per ipsum objectum volitum propter finem.
(e) Erit igitur intentio actus liberi arbitrii ratione voluntatis, id est, quod eri actus libere elicitus ratione voluntatis. Licet enim talis actus sit a voluntate et intellectu, modo supra posito, non tamen dicitur libere elicitus, nisi tantum ratione voluntatis. Sequitur, et erit actus ejus respectu ejus quod vult, idest, quod intentio erit actus voluntatis etiam respectu ejus quod vult, id est, respectu objecti voliti propter finem, ita quod intentio principaliter et quasi formaliter, est actus voluntatis respectu finis, et minus principaliter et quasi materialiter, erit ipsius voluntatis respectu ordinati ad finem. Intentio enim includit, et actum respectu finis, et actum respectu ordinati ad finem. Unde proprie non dicitur intentio respectu finis absolute sumpti, si quis enim absolute tendit in sanitatem, non dicitur talis actus proprie intentio ; imo tunc sanitas sic absolute volita, dicitur objectum, quia et voluntas respicit tale objectum ut quid et non cur. Intentio ergo proprie est cum quis vult potionem propter sanitatem.
(f) Quod si et voliti, et ejus propter quod est volitum, etc. Vult dicere, quod si volitio finis et entis ad finem (ut cura quis vult dare panem propter Deum, vel cum quis diligit proximum propter Deum) sint tantum unus actus, quo scilicet diligit proximum et Deum, sed proximum in ordine ad Deum, tunc ille actus diligendi dicitur usus et intentio, nam uti proprie est assumere aliquid in facultatem voluntatis propter aliud, id est, est velle aliquid propter finem ; et hoc modo usus et intentio nullo modo differunt ab invicem. Si vero dilectio proximi et dilectio Dei, cum scilicet diligo proximum propter Deum, sint actus distincti, tunc intentio dicet formaliter actum, quo voluntas tendit in finem, non tamen ut in finem absolute, et in se consideratum, ut supra dixi, sed ut quo tendit in finem, praesupponendo alium actum, quo tendit in aliquid propter finem ; et sic intentio formaliter respicit cur, et materialiter respicit actum utendi, quo refert aliud in istum finem, id est, quod respicit illum actum, puta dilectionem proximi, qua ipsum diligo in se absolute praecise in ordine ad Deum dilectum. Et hoc est quod dicit Doctor.
Ad argumenta principalia. Primo arguit probando quod intentio non sit solius voluntatis, et primo sic: Omne agens propter finem agit ex intentione, patet, quia agens propter finem intendit finem, aliter non ageret propter finem. Sed omne per se agens agit propter finem, patet per Philosophum secundo Phys. text. com. 8. et dicitur omne per se agens, quod agit per formam quam in se habet, quae forma est principium formale agendi, ut exposui in prolog. quaest, prima, et dist. 2. primi, modo sunt plura talia agentia praeter voluntatem, ut patet.
Secundo arguit sic: Datur visio distincta, puta albedinis, prior omni actu voluntatis tam elicito quam imperato: ergo datur intentio prior omni actu voluntatis, ergo intentio non est actus solius voluntatis. Antecedens patet, quia actus potentiae sensitivae ut potentiae visivae, est simpliciter prior actu intellectus. Tum, quia nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu, et omnis doctrina fit ex praeexistenti cognitione sensitiva, ut patet in primo Poster. et primo Metaph. inproaemio. Tum propter ordinem potentiarum, quia nunquam potentia intellectiva operatur, quin prius aliqua sensitiva operata fuerit, et hoc satis patet in primo,
dist. 3. quaest. 3. et in proaemio Metaph. si ergo cognitio sensitiva est prior actu intelligendi, erit etiam prior actu volendi, patet, quia volitio objecti praesupponit necessario cognitionem illius, quia voluntas non fertur nisi in praecognitum. Patet ergo antecedens, et consequentia probatur per Augustinum 2. de Trinit. cap. 2. qui vult quod non potest esse distincta visio sine intentione copulante: ergo in illo priori quo ponitur visio coloris distincta ponitur intentio copulans.
(g) Ad primum argumentum. Respondet Doctor ad primum, quod procedit de intentione sive de intendere, prout dicit tendentiam alicujus determinati et terminati ab alio. Haec tamen responsio debet sane intelligi, quia si intelligatur de omni per se agente, tunc non est vera, cum etiam voluntas sit per se agens cum sit agens a proposito, imo tale est magis per se agens, cum habeat actionem in potestate sua, et etiam cum agat propter finem necessario praecognitum ab ejus intellectu ; intelligitur ergo responsio de omni per se agente alio a voluntate, quod non habet actum in potestate sua, ut supra patuit.
(h) Ad secundum dico primo, quod consequentia est falsa, loquendo de intentione proprie accepta. Nec hoc vult Augustinus, vult enim quod ipsa voluntas potest aciem, puta potentiae visivae, convertere ad objectum, et tendere in objectum, sed non vult quod nulla visio possit fieri nisi intentio sic tendat et convertat, imo potest esse visio distincta coloris absque hoc, quod voluntas teneat aciem potentiae visivae in tali colore ; et hoc patet, quia hoc minus videtur de cognitione intellectus, et tamen stat distincta cognitio intellectus, respectu alicujus objecti, et tamen non sequitur necessario quod voluntas copulet vel teneat intellectum in tali cognitione.
Brevius tamen potest dici, etmagis ad solutionem argumenti, quia si Augustinus loquitur de intentione, quae est actus voluntatis, et quod visio distincta non potest haberi sine tali intentione copulante, habetur propositum, quia talis intentio copulans est actus solius voluntatis.
Si vero loquitur de intentione, quae non est actus voluntatis, sed ut est actus alterius potentiae, patet tunc quod non loquitur de intentione proprie sumpta, quae est actus potentiae liberae, ut supra patet. Doctor tamen in hac responsione intendit ostendere, quod bene potest esse distincta visio absque intentione copulante, prout intentio copulans est actus voluntatis, ita quod talis intentio copulans non est prior visione, imo loquendo de prima visione alicujus objecti respectu talis visionis, non potest esse prior, nec tempore, nec natura, sed necessario est posterior natura, et hoc propter ordinem potentiarum ; potest tamen esse simul in eodem instanti temporis, sed non simul in eodem instanti naturae.
Declaro tamen hanc litteram, cum dicit: primam visionem non causat intentio copulans, et caetera. In hac littera sunt plura notanda : Primo, notanter dicit Doctor quod prima visio non causatur a voluntate copulante, non intendit hic quod aliqua visio possit immediate causari a voluntate, quia nulla causatur ab ea, nec prima, nec secunda, ita quod in essendo simpliciter dependeat a voluntate, imo omnis talis praecise causatur ab objecto, et potentia visiva. Sed accipit hic causare improprie pro quanto, scilicet potest copulare potentiam objecto sive convertere potentiam objecto, et similiter firmare potentiam in objecto ; quando ergo voluntas imperat potentiae visivae ut videat colorem, talis visio sic imperata dicitur suo modo causari a voluntate, licet proprie causetur a potentia et objecto ; et similiter cum voluntas imperat potentiae visivae ut sistat in tali visione, et quod continuet illam, talis visio sic continuata dicitur suo modo causata a voluntate, licet proprie causetur et continuetur a potentia, et objecto. Loquendo ergo de ista causatione voluntatis,dicit Doctor quod prima visio non potest sic causari, quia voluntas non potest imperare primam visionem, sicut nec primam intellectionem, ut supra patuit dist. 9. et infra patebit dist. 42. Sicut ergo prima intellectio coloris necessario praesupponit primam visionem illius propter ordinem potentiarum, quia color pro statu isto necessario prius, saltem natura, videtur, quam intelligatur; sic actus voluntatis, et elicitus et imperatus necessario praesupponit primam visionem coloris, cum necessario praesupponat primam intellectionem, et sic patet quomodo voluntas non potest imperare primam visionem. Posita tamen prima visione alicujus coloris in aliquo instanti temporis, in eodem instanti potest voluntas imperare continuationem illius, et sic firmare potentiam in tali visione, et hoc modo copulare, sed hoc non potest in eodem instanti naturae. Nam prius natura est visio coloris, et posterius natura intellectio ejusdem, et magis posterius natura est volitio, et sic in aliquo instanti, posteriori natura ipsa prima intellectione, et prima visione potest copulare intellectum objecto ; et similiter sensum, scilicet firmando intellectum in illa prima cognitione coloris, et sensum in illa prima visione. Nunquam tamen voluntas posset immediate firmare sensum in visione objecti nisi prius intellectus haberet intellectionem ejusdem.
Secundo dicit quod habita prima visione objecti, et prima intellectione ejusdem, quod tunc voluntas potest se convertere et avertere respectu aliarum operationum ad copulandum vel non copulandum. Vult. dicere, quod respectu secundae visionis et secundae intellectionis, potest voluntas habere aliquam causalitatem, id est, quod potest imperare secundam visionem, et similiter secundam intellectionem ejusdem objecti, et similiter potest avertere intellectum, et similiter sensum ab uno objecto, et convertere ad aliud objectum, et hoc magis infra patebit dist. 42.
(i) Neganda est igitur ista major. In hac littera ponit duo. Primum est, quod ista propositio?est falsa, scilicet nulla visio distincta potest haberi sine intentione copulante, et hoc accipiendo intentionem proprie prout est actus potentiae habere ; et quod sit falsa, patet, quia prima visio non potest imperari a voluntate, licet ejus continuatio possit imperari, ut supra patuit. Secunda propositio est ista : nulla visio distincta potest haberi, quin ad ipsam possit in eodem instanti temporis, licet posterius natura concomitari intentio voluntatis firmans illam visionem,et continuans, ut supra patuit. Formetur ergo sic syllogismus : Nulla visio distincta potest esse sine intentione copulante, sed potentia visiva respectu cujuscumque coloris potest habere visionem distinctam ; ergo nulla talis visio potest esse sine intentione copulante. Si major intelligatur, quod omnis visio sit necessario imperata a voluntate, falsa est, quia prima visio non est imperata, ut supra patet. Si vero intelligatur, quod nulla visio potest esse, quin ad ipsam possit concomitari intentio copulans sive firmans, conceditur, quia in eodem instanti temporis quo ponitur visio prima, potest poni cognitio et intentio voluntatis imperans continuationem talis (visionis. Si vero intelligatur sic, quod talis intentio copulans necessario concomitatur visionem in eodem instanti temporis, propositio est falsa, quia potest esse visio sine tali intentione, ut supra patuit ; et hoc patet per litteram sequentem.
Ad secundum patet responsio, quia glossa accipit ibi intentionem prout est actus totius liberi arbitrii, et hoc modo pro quanto includit intellectum, modo praeexposita in principio quaestionis, dicitur intentio oculus et lumen.
Ad ultimum dicit quod conferre per modum judicii est solius intellectus, sicut et intelligere. Da hoc vide Doctorem infra dist. 41. et in 1. dist. Si