IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quare voluntas dicitur peccatum, cum sit de naturalibus, quorum nullum aliud peccatum est. Hic autem oritur quaestio satis necessaria, ex superioribus causam trahens. Dictum est enim supra, voluntatem inesse naturaliter homini, sicut intellectus et memoria. Quae autem homini naturalia sunt, quantumcumque vitientur, bona tamen esse non desinunt, quia non valet vitium bonitatem, in qua Deus eam fecit, penitus consumere, ut, verbi gratia, intellectus vel ratio et ingenium ac memoria, etsi vitiis peccatis obnubilentur et corrumpantur, bona tamen sunt nec peccata nominantur, sicut Augustinus de ratione, quae est imago Dei, in qua facti sumus, evidenter ostendit in 15. de Trinit. " Haec est, inquit, imago, in qua homines sunt creati, qua caeteris animalibus praesunt;quae creatura, in rebus creatis excellentissima, cum a Deo justificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona ". Haec autem imago, ratio est vel intellectus. Cum ergo voluntas de naturalibus sit, quare ipsa non semper bonum est, etsi aliquando vitiis subjaceat? Ad hoc facile respondent qui dicunt, omnia quae sunt, inquantum sunt, bona esse, quia et ipsam voluntatem, inquantum est, vel inquantum voluntas est, ut supra posuimus, bonum esse asserunt, sed inquantum inordinata est, mala est et peccatum. Ubi potest abera istionabiliter quaeri : Si voluntas, inquantum inordinata est, peccatum est, quare ergo intellectus, ratio et ingenium et hujusmodi, cum inordinata sunt, peccata non sunt? Inordinata vero sunt, sicut voluntas, cum ad rectum finem non tendunt, eorumque actus praevaricationes. Ad quod illi dicunt, voluntatis nomine aliquando vim, scilicet naturalem potentiam volendi, aliquando actum ipsius vis significari. Vis autem ipsa, naturaliter animae insita, nunquam peccatum est, sicut nec vis memorandi vel intelligendi: sed actus hujus vis, qui et voluntas dicitur, tunc peccatum est, quando inordinatus est.
Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sint peccata?
Sed adhuc quaeritur, quare hujus naturalis potentiae actus peccatum sit, si aliarum potentiarum actus peccata non sunt, scilicet potentiae memorandi, cujus actus est memorare, et potentiae intelligendi, cujus actus est intelligere? Ad quod et ipsi dicunt, quia alterius generis est actus ille voluntatis quam actus memoriae vel intellectus. Hic enim actus est ad aliquid adipiscendum, vel non amittendum, qui non potest esse de malis, quin sit malus. Velle enim mala malum est, sed intelligere vel memorare mala malum non est: quamvis eorum quidam etiam hos actus esse malos interdum non improbe asserant. Memorat enim interdum quis malum, ut faciat, et quaerit intelligere verum, ut sciat impugnare. Ecce qualiter solvitur praemissa quaestio ab his, qui tradunt, omnia esse bona, inquantum sunt. Qui vero dicunt, voluntates malas peccata esse et nullo modo bona: brevius respondent dicentes actum voluntatis non esse de naturalibus. sed vim ipsam et potentiam volendi, quae semper bonum est et in omnibus est, etiam in parvulis, in quibus nondum est ejus actus.
Quomodo intelligendum sit illud: et homo etiam qui servus est peccati, naturaliter vult bonum.
Praeterea quaeri solet, quomodo intelligendum sit quod ait Ambro-
- sius, exponens illud verbum Apostoli : Non enim quod volo illud ago, sed quod nolo, illud facio. Dicit enim quod " homo, subjectus peccato, facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum. Sed voluntas haec semper caret effectu, nisi gratia Dei adjuvet et liberet. " Si homo subjectus peccato est, vult quidem malum et operatur, quia servus est peccati, et ejus voluntatem, sicut supra dixit Augustinus, libenter facit: quomodo ergo naturaliter vult bonum ? An est eadem voluntas, id est, idem motus, qua libenter peccato servit, et qua naturaliter vult bonum? Si non est eadem voluntas, quae ergo istarum est, quae, cum homo justificatur, a servitute peccati liberatur? Ut enim superius disseruimus, gratia Dei voluntatem hominis liberat et adjuvat, quae voluntatem hominis praeparat adjuvandam et adjuvat praeparatam. Sed quae est illa voluntas? An illa quae naturaliter vult bonum? an quae libenter servit peccato, si tamen duae sunt voluntates? Proposita est quaestio profunda, quae varia a diversis expositione determinatur. Alii enim dicunt, duos esse motus: unum, quo vult bonum naturaliter. Quare naturaliter et quare naturalis dicitur? Quia talis fuit motus naturae humanae in prima conditione, in qua creati sine vitio sumus, quae proprie natura dicitur. Fuit enim homo creatus in voluntate rectus. Unde in Ecclesiasticis Dogmatibus scriptum est: " Firmissime tene, primos homines bonos et rectos esse creatos cum libero arbitrio, quo possent, si vellent, propria voluntate peccare; eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse. " Recte igitur dicitur homo naturaliter velle bonum, quia in recta et bona voluntate conditus est. Superior enim scintilla rationis, quae etiam, ut ait Hieronymus "in Cain non potuit extingui " bonum semper vult et malum odit. Alium
autem dicunt esse motum mentis, quo mens, relicta superiorum lege, subjicit se peccatis eisque oblectatur. Iste motus, ut aiunt, antequam alicui adsit gratia, dominatur in homine et regnat alterumque deprimit motum: uterque tamen ex libero arbitrio est. Veniente autem gratia, ille malus motus eliditur, et alter naturaliter bonus liberatur et adjuvatur, ut efficaciter bonum velit. Ante gratiam vero, licet naturaliter velit homo bonum, non tamen absolute concedi oportet, bonam habere voluntatem, sed potius malam. Alii autem dicunt, unam esse voluntatem, id est, unum motum, quo naturaliter vult homo bonum et ex vitio vult malum eoque delectatur: et inquantum vult bonum, naturaliter bonus est, inquantum malum vult, malus est.
(Finis Textus Magistri.)