In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum synderesis sit in voluntate ?
Alensis 2. p. q. 7. in. i. et 2. D. Thom. 1. p. q. 79. a. 12. 13. ubi Cajet. Conrad. D. Bonav. hic a.2.q. 1. et 2. Ricbard. art, 3. quaest. 1. et 2. Durand. quaest. 4. Gabr. quaest. 2. art. 3. Cord. .3. quaest. 1. Henr. quadl. 1. quaest. 18. Vasq. 1. 2. d. 59.
Circa distinctionem trigesimam nonam, quaeruntur duo : primo, utrum synderesis sit in voluntate ? Quod sic, semper enim remurmurat malo: remurmurare est voluntatis.
Praeterea, voluntas necessario vult commoda. Secundum Anselmum de Concordia, 26. et 24. commoda non velle nequit: ergo aeque necessario vult justitiam, quia justitia est perfectio aeque conveniens sibi, sicut commodum. Sed illud, quo homo necessario inclinatur in justitiam,ponitur synderesis: ergo aliquid est in voluntate, quod potest poni synderesis.
Praeterea, voluntas naturalis necessario vult illud in quod tendit, quod patet ex 13. de Trin. cap. 5. ubi vult Augustinus quod certum est omnes velle beatitudinem propter inclinationem naturalem ad illam, quod non esset certum, si voluntas non necessario vellet eam ; ergo naturaliter volitum est necessario volitum. Sed justitia est naturaliter volita a voluntate, quia est perfectio ita naturalis voluntati, sicut commodum, ergo est necessario volita: debet ergo illud poni in voluntate, quod ponitur necessario principium inclinandi voluntatem ad justitiam, hoc est synderesis: ergo, etc.
Praeterea, natura inferior, puta irrationalis, habet principium tendendi in illud, quod sibi convenit recte, secundum naturam suam: ergo et voluntas habebit necessario principium tendendi in justitiam, quae sibi convenit ex natura sua.
Oppositum vult Magister in littera adducens Hieronymum super Ezechielem, quod superior portio rationis est synderesis; ergo est in superiori portione rationis; ergo in intellectu, qui intendit contemplationi.