IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum conscientia sit in voluntate?
Alensis 2. p. q. 77. m. 3. et permotum. D. Thom. 1. p. 9.79. a. 13. D. Bonav. hic. a. 1. q. 1. et 2. Richard. 2. q. 1. 2. et 3. Gabr. q. 1. dub. 1. Vasq. 1. 2. d. 59:
Secundo quaeritur, utrum conscientia sit in voluntate? Quod sic, ad Hebr. 13. Confidimus enim quod bonam conscientiam habemus; bonitas pertinet ad voluntatem ; igitur et conscientia.
Praeterea, si esset in intellectu, tunc plus sciens de agibilibus, esset plus * conscientiatus ; consequens est falsum: ergo et antecedens.
Ad oppositum, Ecclesiastes 7. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. Hoc etiam patet de actibus conscientiae, qui sunt testificare, accusare, judicare, etc. quae omnia pertinent ad rationem et intellectum: ergo, etc.
Hic dicitur,quod lex naturaeprincipia naturalia agendorum continet, et dicit quod synderesis est pondus voluntatis, conscientia vero ejusdem habitus: quaere.
Hic est primo notandum, quod non sunt idem in operandis ratio reda et conscientia. Ex universalibus enim regulis operandorum, quae sunt de dictamine legis naturae, quasi ex propositione majori, et particularibus operandis sumptis sub illis regulis universalibus consilio rationis, quasi ex minori propositione, formatur ratio recta operandorum particularium. Sed nondum ex hoc habetur operandi conscientia, quia tunc omnis habens operandorum notitiam haberet de operando conscientiam, et habens majorem notitiam, haberet de operando conscientiam stridiorem, quod falsum est, quoniam videmus saepius habentes majorem operandorum notitiam minorem habere operandi conscientiam; et hoc ideo, quia conscientia ad partem animae cognitivam non pertinet, sed ad affectivam, sicut enim in cognitiva sunt lex naturalis et universalis regula operandorum, et ratio recta, ut particularis ; sic ex parte voluntatis est quidam universalis motor stimulans ad opus, secundum regulas universales legis naturae : et dicitur synderesis quae est in voluntate quaedam naturalis electio, semper concordans cum naturali dictamine legis naturae. Et ideo dicitur synderesis, hoc est coneledio, a syn quod est con, et haeresis quod est electio. Et quidam motor particularis stimulans ad opus, secundum dictamen rationis rectae, et dicitur conscientia, quae est in voluntate quaedam electio deliberativa semper concordans cum dictamine rationis rectae; et ideo dicitur conscientia, hoc est cum scientia, quia electio in voluntate deliberativa concordans cum scientia in ratione recta, et quae sequuntur ibidem.