IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Refutat Henricum asserentem synderesin et conscientiam esse habitus voluntatis ; de synderesi affert duas rationes, de conscientia quatuor, et sunt satis clarae.
Contra istud (a) arguitur primo de synderesi, quia si ipsa habeat actum elicitum necessario tendentem in bonum et resistentem malo, et nihil tale est in voluntate, ergo ipsa non est in voluntate. Probatio assumpti, quia dist. 1. primi lib. ostensum est, quod voluntas non necessario fruitur fine ostenso, nec aliqua potentia, vel vis, vel habitus in ea potest esse principium necessario fruendi ; igitur nec principium necessarium concorditer volendi principiis practicis, quae sumuntur a fine.
Praeterea (b), si esset aliqua talis potentia, vel vis, vel portio in voluntate, quae actu elicito necessario tenderet in bonum, et resisteret malo, ipsa esset suprema in tota voluntate, quia ipsa respiceret finem ultimum, a quo sumuntur prima principia practica: igitur in potestate ejus esset ipsa voluntas, secundum quamlibet vim et portionem ejus inferiorem, ita quod ipsa movente, portio vel vis inferior obediret sibi, et conformiter moveretur: igitur ipsa impediret omne peccatum in voluntate, quia sicut ipsa necessario moveretur, ita tota voluntas necessario moveretur ad ejus motum et ab ea, et si tota voluntas esset recta, nullum peccatum esset in voluntate.
Contra aliud (c) de conscientia arguitur primo, quia habitus appetitivus non generatur ex uno actu; sed ex uno syllogismo practico, deducendo evidenter aliquid conclusum ex primis principiis practicis fit conscientia: igitur non est habitus appetitivus acquisitus. Patet etiam quod non est innatus, neque portio, nec vis.
Praeterea (d), quod natum est causari ab aliqua causa, non potest causari ab alia nisi virtualiter contineat perfectionem illius causae: habitus voluntatis natus est causari ab actu aariuntatis, sicut a
propria causa ; igitur non potest causari ab alio actu, nisi iste actus contineat in se virtualiter actum voluntatis. Sed actus intellectus non potest continere in se virtualiter actum voluntatis secundum istum, quia actus voluntatis est perfectior: igitur non potest intellectus per actum suum causare in voluntate tale pondus, quod sit quasi habitus voluntatis.
Praeterea, (e) aut potest voluntas istud pondus non recipere, et tunc intellectus non erit causa ejus sufficiens ; causa enim sufficiente agente sequitur effectus, maxime quando passivum est debite approximatum. Aut non potest non recipere, et tunc stante illa consideratione actuali in ratione, non potest voluntas istud pondus deponere, quia non minorem necessitatem habet ratio in conservando pondus causatum, quam in causando.
Praeterea, aut necesse est voluntatem agere secundum illud pondus datum, aut non. Si sic, igitur non est libera, quia agens hujus ponderis est naturalis causa; igitur et effectus ejus erit forma naturalis ; igitur necessario agens secundum illud pondus, non libere agit, quia non est in potestate ejus sic, vel aliter agere. Si non necesse est agere secundum istud pondus, quod etiam videtur velle Apostolus ad Roman. secundum illam Gloss. quiquid est contra cons cientiam, etc. ex quo patet quod peccatum aliquod potest committi contra conscientiam, et tunc sequitur, quod stante conscientia perfecta, potest voluntas velle oppositum ejus, quod dictatur seeundum illam, et ita nunquam per actum voluntatis corrumpetur iste habitus; quod videtur absurdum (f), ponendo quod sit habitus voluntatis.