IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Antequam respondeat ad quaestionem primo ponit opinionem Henrici quodl. primo, q. 18. qui ponit tam synderesim, quam conscientiam in voluntate ut in subjecto, ita quod synderesis est quidam habitus in voluntate, quo voluntas tendit in bonum et resistit malo. Et similiter conscientia est quidam habitus in voluntate, quo voluntas tendit in bonum particulare sive dictatum a recta ratione, sive dictatum a cognitione conclusionis syllogismi practici, et quo resistit malo particulari a notitia conclusionis syllogismi practici, dictante tale malum esse fugiendum ; sed synderesis inclinat tantum conformiter notitiae principii practici, quod sumitur a fine. (a) Contra istud. Doctor instat contra hanc opinionem. Et primo contra hoc, quod synderesis sit subjective in voluntate, et non arguit absolute quod hoc sit impossibile, sed probat hoc esse impossibile ex aliquibus dictis.Hcnrici. Nam ipse videtur tenere quod talis moveat necessario voluntatem ad volendum bonum et resistendum malo, et hoc conformiter principio practico, eo quod sumitur a fine, sed hoc est falsum ; et arguit a majori, si de quo magis videtur inesse, et non inest, ergo nec de quo minus ; sed magis videtur inesse, quod voluntas necessario velit, sive fruatur ultimo fine in universali, vel ultimo fine in particulari clare viso, quam quod necessario velit dictatum a principio practico. Patet ista major, quia rectitudo principii practici sumitur ab ultimo fine, ut ipse tenet, et est verum, ut satis patet in prologo, quaest, ultima, ergo finis est magis rectitudo, et hoc virtualiter vel formaliter. Vide quae exposui in prologo, quaest, ultima. Si ergo voluntas non vult necessario conformiter dictamini recto de ultimo fine, multo minus vult necessario conformiter principio practico, quod habet totam rectitudinem ab ultimo fine. Sed nulla voluntas creata vult necessario ultimum finem in universali, nec ultimum finem in particulari clare visum, ut subtiliter probat Doctor in primo, dist. 1. quaest. 4. et hoc idem in 4. dist. 49. quaest. 9. et in quodl. quaest. 26. Nec etiam vult ipsum necessario ut elevata per quemcumque habitum, ut habet de habitu charitatis, de quo magis videtur, quia habens charitatem, etiam intensam, non necessario vult finem clare visum, ut est probatum a Doctore in primo, dist. prima quaest. 4. et in tertio, d. 13. Ex his ergo patet quod synderesis esset habitus in voluntate necessario inclinans voluntatem ad conformiter volendum principio practico, quod tunc voluntas magis necessario vellet ultimum finem, sed non necessario vult illum ; ergo nec necessario vult dictatum a principio practico.
(b) Praeterea. Secundo instat: si esset aliqua talis potentia, vel vis, etc. Ista ratio est satis clara, tamen pro junioribus in via Scoti expono aliqua dicta in hac ratione. Primo, quia vult Doctor quod Henricus habet ponere synderesin in suprema portione voluntatis ; patet, quia ex quo synderesis est habitus conformiter inclinans principiis practicis, quae principia sumuntur ab ultimo fine, sequitur quod ipsa inclinet ad ultimum finem, sive ad volendum ultimum finem, sed voluntas vult ultimum finem tantum secundum rationem superiorem etiam stricte sumptam, ut supra patet dist. 24 et clarius in tertio, dist. 15. Henricus ergo habet ponere talem habitum in portione suprema voluntatis, quia ad eamdem vim pertinent actus et habitus, ad quos talis habitus inclinat. Secundo, si talis habitus necessario movet portionem supremam voluntatis, sequitur quod necessario movebit voluntatem secundum omnem aliam portionem inferiorem, et hoc quoad rectitudinem, patet hoc. Si enim rectitudo principii practici sumitur a rectitudine finis ultimi, ut supra patet, et rectitudo omnium conclusionum virtualiter contentarum in tali principio sumitur immediate a rectitudine principii, sequitur quod si quis vult necessario ultimum finem, et hoc recte, quod etiam necessario velit omnia ordinata ad illum finem, aliter non vellet recte ultimum finem. Si enim recte diligo Deum propter se, etiam recte diligo omnia, quae Deus vult me diligere, (non enim stat cum dilectione recta Dei volentis me diligere proximum propter Deum, odium proximi.) Sequitur ergo, quod si voluntas secundum portionem superiorem, necessario vult ultimum finem, quod etiam necessario velit ordinata ad alium finem, cum illa virtualiter includantur in illo, et sic bene sequitur, quod si synderesis necessario movet voluntatem ad ultimum finem secundum portionem superiorem, quod etiam necessario movebit ipsam voluntatem secundum omnem aliam portionem, secundum quam nata est velle ordinata ad ultimum finem.
Tertio, bene sequitur quod nulla voluntas habens talem habitum poterit peccare, patet, quia si posset peccare, posset velle opposita alicujus ordinati ad ultimum finem, velle odium proximi, quod est oppositum dilectionis proximi, quae virtualiter continetur in dilectione Dei. Sed hoc non posset stare, quod voluntas velit necessario ultimum finem, sive dictatum a principio practico, nam volens necessario conformiter principio practico vult etiam necessario conformiter conclusionibus virtualiter contentis in tali principio practico: nam negans conclusionem virtualiter contentam in aliquo principio virtualiter, negat principium, ut supra patet, dist. 35. Et similiter avertens ab aliquo virtualiter contento in ultimo fine, ex consequenti virtualiter avertitur ab ultimo fine, ut patet dist. 35. Ex his ergo manifeste patet, quod habens talem habitum synderesis in portione superiori voluntatis necessario moventem ipsam conformiter principio practico, nullo modo posset peccare.
(c) Contra aliud. Deinde arguit contra aliud de conscientia. Et primo, contra hoc quod ponit conscientiam esse habitum in voluntate, arguit sic : commu-, niter habitus appetitivus non generatur ex uno actu, sed ex pluribus,nisi ille actus esset valde intensus,quia tunc ex illo posset generari habitus; ut patet a Doctore alibi, sed ex uno syllogismo practico deducendo evidenter aliquid conclusum ex primis principiis practicis fit conscientia ; igitur non est habitus appetitivus acquisitus; patet etiam, quod non est innatus neque portio, neque vis. Aliqui sic ponunt, quod conscientia est quidam habitus generatus ex uno actu, quia ex actu conclusionis syllogismi practici. Sed est eadem difficultas, quia etiam habitus potentiae cognitivae non generatur communiter ex uno actu, sed ex pluribus. Dicerem ergo, quod illa actualis notitia conclusionis demonstratae ex syllogismo practico dicitur conscientia actualis, et ex pluribus talibus notitiis generatur habitus conscientiae, nam talis notitia perfecte dicta ret quid agendum, ut sic arguendo: Quidquid ordinatur ad ultimum finem attingendum est efficaciter eligendum: sed observantia praeceptorum Dei est hujusmodi, ergo talis observantia est efficaciter volenda: notitia talis conclusionis, cum sit quoddam dictamen rectum, et quaedam rectitudo formalis, ut exposui super quaest, nlt. prol. dicitur conscientia actualis, et si ex pluribus talibus notitiis generatur habitus,diceretur conscientia habitualia ; non enim est necesse quod conscientia actualis sit genita ex habitu, nec quod sit generativa habitus, ut potest deduci ex multis dictis Doctoris in prolog. quaest, ult. et dist. 17. primi et 14. quaest. 2. quarti. Sed Henricus non poneret conscientiam actualem in voluntate, nisi ut genitam ab habitu, undecumque causetur talis habitus.
(d) Praeterea. Secundo arguit contra aliud dictum Henrici, scilicet contra hoc, quod habitus voluntatis sit genitus ab actibus intellectus, vult enim quod notitia conclusionis syllogismi practici sit generativa habitus recti in voluntate. Contra, hoc non stat, quia effectus, qui natus est generari communiter ab aliqua causa propria, puta ab A, non potest generari ab alia, puta a B,nisi ipsum B contineat virtualiter perfectionem ipsius A. Haec propositio est satis nota, sed habitus voluntatis natus est generari ab actibus voluntatis, ut a causa propria ; hoc patet communiter ab omnibus, quia habitus ex similibus actibus generatur, ad quos inclinat, sed habitus voluntatis tantum inclinat ad actus voluntatis immediate eiiciendos a voluntate. Si ergo generatur ex actibus intellectus, ergo actus intellectus continet virtualiter perfectionem actus voluntatis, et sic erit perfectior actu voluntatis, cujus oppositum tenet ipse Henricus, qui ponit actum voluntatis perfectiorem actu intellectus ; igitur non potest intellectus per actum suum causare in voluntate tale pondus, sive talem habitum, qui dicitur conscientia.
(e) Praeterea. Tertio arguit sic: aut potest voluntas istud pondus non recipere, etc. quia non minorem necessitatem habet ratio in conservando pondus causatum quam in causando. Et sic sequitur, quod si ratio dictet quod spuere in Ecclesia est peccatum mortale, et talis ratio, per te, causat in voluntate tale pondus, tunc si non potest ipsum deponere, mortaliter peccabit spuendo in Ecclesia, ita quod si oportuerit spuere necessario peccabit quia non poterit tale pondus deponere, quod tamen non videtur verum.
(f) Quod videtur absurdum ponendo quod tale pondus sit habitus voluntatis. Nam stante dictamine intellectus, quod ponitur causa necessaria talis ponderis, stat etiam illud pondus, puta stante isto dictamine intellectus, quod parentibus est obediendum propter Deum, stat in voluntate pondus causatum, sive habitus, qui praecise ab eodem, vel eisdem dictaminibus conservatur, a quo, vel a quibus causatur, et tamen stante tali habitu perfecto in voluntate, scilicet illo pondere, potest voluntas agere contra dictatum ab illo dictamine vel ab illis dictaminibus, et tamen habitus non corrumperetur, quod est simpliciter absurdum, nec aliquomodo videtur sustinendum.