IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit synderesin, si est aliquid praeter potentiam, quo eliciatur actus, esse habitam principiorum practicorum, ut quod summum bonum sit diligendum, malum e contra ; et sic ad intellectum spectat ; similiter conscientiam esse habitum conclusionum practicarum, cui conformatur electio recta.
Bassol. Leuch. et Tartar. hic secundum mentem doctoris, putant ex pluribus assensibus necessariis circa principia practica generari habitum.
Ad quaestiones istas (g), si synderesis ponatur aliquid habens actum elicitum semper necessario tendentem in actum justum et resistentem peccato, cum nihil tale ponatur in voluntate, non potest ibi poni: igitur est in intellectu ; et si sic, non potest aliud poni quam habitus principiorum, qui semper est rectus, quia ex ratione terminorum virtute luminis intellectus naturalis, statim intellectus acquiescit illis: et quantum (h) est tunc ex parte intellectus, liberum arbitrium natum est concorditer velle istis principiis,licet, prout deficit reliqua causa partialis, libere non velit, quia non est ibi aliqua necessitas.
(i) Secundum hoc etiam conscientia potest poni habitus proprius conclusionis practicae, secundum cujus actum nata est conformari electio recte in agibilibus, et ita dicitur stimulare ad bonum, inquantum liberum arbitrium totum habet unam causam partialem recte dispositam, et sequeretur recta bona volitio, nisi esset defectus alterius causae partialis concurrentis, scilicet voluntatis.
Ad primum (k) argumentum dico, quod remurmurat ostensive, quia ostendit bonum esse volendum, et in hoc est occasio remurmurandi contra malum.
Ad aliud dico, (1) quod voluntas, quae est potentia libere agens, non necessario vult commodum, sicut nec necessario vult justum actu elicito ; tamen si ista una potentia consideratur, ut habet affectionem commodi tantum, et non ut habet affectionem justitiae, id est, inquantum est appetitus non liber, non esset in ejus potestate sic non velle commodum, quia sic praecise esset appetitus naturalis naturae intellectualis, non liber, sicut appetitus bruti est appetitus naturalis naturae sensitivae.
Dico igitur, quod illa propositio Anselmi: commoda non velle nequit, debet intelligi non de tota potentia, quae modo libere potest non velle, non tantum commoda, sed etiam justa, quia libere potest haec et illa velle et non velle, sed debet intelligi de illa inquantum praecise affecta affectione commodi,hoc est, ut considerata sub ratione talis appetitus, non tamen includendo in appetitu tali libertatem: sed hoc modo nullum actum elicit in nobis: ideo dixi in solvendo, quod synderesis est aliquid habens actum elicitum.
Per idem ad tertium, quod voluntas naturalis, ut necessario tendit in volitum, non habet actum elicitum circa illud, sed ipsa est tantum inclinatio quaedam in tali natura ad perfectionem sibi maxime convenientem, et ista inclinatio necessario est in natura, licet actus conformis huic inclinationi et naturae non necessario eliciatur. Actus enim non elicitur, sive conformis, qui dicatur naturalis, sive difformis, qui dicatur contra naturam, nisi a voluntate libera, quae quantumcumque velit oppositum ejus, ad quod est inclinatio, nihil minus est necessaria illa inclinatio ad illud ad quod inclinat, quia stat, stante natura, Ad ultimum dico, quod haec sola natura est libera, et habens modum agendi superiorem omni alia natura creata.
Ad argumenta (m) secundae quaestionis dico, quod habitus intellectus practici dicuntur boni vel mali, propter convenientiam eorum ad voluntatem, sicut e converso, voluntas potest dici recta vel curva, propter convenientiam ejus ad actum rectum vel non rectum speculativum, qui est formaliter in intellectu, tamen bonitas est voluntatis, sicut rectitudo intellectus, sed bonitas magis transumitur ad intellectum practicum quam speculativum.
Ad aliud responderi potest illud i Philosophi. 7. Ethicorum, cap. 3. quod in passionibus existentes quidam dicunt verba aenigmatica, sciunt autem nequaquam ; et ita posset concedi quod simpliciter sciens scientia practica, non tantum sciens dicere verba, est conscientiatus, et magis sciens magis conscientiatus; et hoc maxime videtur debere dici ab illo cujus opinio est jam improbata, quia secundum eum, in eodem instanti temporis, in quo est voluntas mala, ratio excaecatur, ut sic nullus habeat minus de conscientia, etiamsi pertineat ad voluntatem) est igitur argumentum commune sibi sicut alii parti, et solvi potest sicut modo praedicto.