In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Declarat optime exemplo de pulchritudine, quid sit bonitas naturalis, quae non est illa quae convertitur cum ente, ac etiam quid sit malitia ei opposita.
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
De primo dico, quod sicut in corpore pulchritudo est ex aggregatione omnium convenientium illi corpori, et inter se, puta quantitatis, coloris et figurae, sicut vult Augustinus 8. de Trin. cap. Bona facies, etc. ita bonitas naturalis (non est illa, quae convertitur cum ente, sed illa, quae habet oppositum malum ) est perfectio secunda alicujus rei integrata ex omnibus convenientibus sibi et sibiinvicem, et omnibus illis concurrentibus,est perfecta bonitas,juxta illud Dionysii : Bonum est ex perfecta et causa integra. Omnibus autem istis deficientibus, et natura stante, quae deberet perfici illis, est perfecte mala: quibusdam subtractis, est mala, sed non perfecte, sicut de pulchritudine et turpitudine in corpore: actus autem naturaliter natus est convenire causae suae efficienti, objecto, fini et formae ; tunc igitur bonus est naturaliter, quando habet omnia convenientia, quantum ad ista, quae nata sunt convenire sibi naturaliter, et concurrere ad esse ejus naturale.