IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo. Respondet Doctor praemittendo unum, scilicet quod est duplex, bonitas actus, scilicet naturalis et moralis. De prima dicit quod sicut in corpore pulchritudo est ex aggregatione omnium convenientium illi corpori, etc. ita quod pulchritudo non est proprie aliqua qualitas absoluta in corpore pulchro, sed est aggregatio omnium convenientium tali corpori, scilicet aggregatio debitae magnitudinis, figurae, et coloris, et aggregatio omnium respectuum, qui sunt istorum ad corpus et ad se invicem, et sic pulchritudo formaliter est quaedam convenientia debita istorum ad corpus et ad se invicem, quae convenientia est tantum respectus, et hoc satis patet in primo, dist.il .
(b) Bonum est ex perfecta et causa integra, ita quod bonitas naturalis actus est integrata ex omnibus supradictis. Et ista quae integrant bonitatem naturalem actus, sunt omnia illa, quae nata sunt convenire actui naturaliter, et concurrere ad esse ejus naturale. Modo actus natus est naturaliter convenire causae suae efficienti, objecto, fini et formae, id est, quod tunc actus est bonus naturaliter, quando habet causam efficientem optime dispositam a qua natus est esse, et objectum conveniens ad quod natus est terminari, et finem debitum ad quem natus est ordinari, et formam debitam sive debitum modum, quibus omnibus naturaliter perficitur, ita quod perfectio naturalis actus non est formaliter ipsa causa efficiens, nec objectum, nec finis, nec forma, sed est formaliter quaedam convenientia aggregata ex pluribus respectibus sive ex pluribus convenientiis particularibus, scilicet ex convenientia actus ad causam efficientem, et convenientia ad objectum, ad finem et ad formam ; et sic bonitas naturalis actus non est formaliter qualitas absoluta, sed est tantum quidam respectus totalis integrata ex pluribus respectibus, scilicet ad causam, ad objectum, ad finem et ad formam; et similiter ex respectibus causae ad objectum, et objecti ad causam, causae ad finem, et finis ad causam, et similiter causae ad formam, et formae ad causam, et hujusmodi Exemplum, nam volitio, quae est actus naturalis voluntatis tunc est bona naturaliter, quando est a causa sibi conveniente, puta a voluntate, quae libere producit, et ideo si volitio esset a causa mere naturali, et per modum naturae agente, tunc volitio careret perfectione, quam nata est habere a causa sibi conveniente, quia careret illo respectu, qui est libere elici, et sic non haberet illam convenientiam ad causam efficientem, quam ex natura sua nata esset habere: nam ex natura volitionis est, quod libere eliciatur, et hoc quia talis actus sive talis entitas.
Habet etiam bonitatem ab objecto, quando scilicet transit super objectum debitum, nam objectum debitum volitionis est tantum bonum, et hoc loquendo de bono in communi, quod est commune ad bonum commodi, et ad bonum honesti, et ideo si transiret super malum, tunc non haberet objectum sibi conveniens, et sic non haberet illam perfectionem, quam ex natura nata esset habere ex objecto sibi conveniente. Et licet volitio non possit transire super malum, ut malum est (ut exposui supra dist. 6. quaest. 1. et magis patet inquodl. quaest. 16. et vide quae ibi exposui), tamen si per impossible posset transire super malum, tunc non haberet objectum sibi conveniens, et sic careret perfectione naturali nata sibi convenire ex objecto ; et tunc volitio dicitur bona ex genere, quando transit super objectum conveniens, et hoc si transit secundum dictamen rectae rationis, ut supra patuit in secundo, dist. 1. Et quia omne per se agens agit propter finem, ut patet 2. Physicor . text. com. 8. et voluntas est per se agens, cum sit agens per cognitionem, quod agens est per se agens ut patet 2. Physicor com. 59. ideo si voluntas agit sive elicit actum volendi, debet illum elicere ordinando ad finem sibi convenientem, et ita si careret debito fine, tunc careret perfectione nata sibi naturaliter convenire ex fine sibi naturaliter conveniente. Similiter ex quo volitio nata est habere debitum modum, si careret illo, tunc careret perfectione, quam naturaliter nata est habere.
Dico ergo, quod bonitas naturalis actus volendi est quaedam convenientia totalis integrata ex pluribus convenientiis, videlicet, ex convenientia actus terminata ad causam liberam, et ex convenientia terminata ad objectum sibi naturaliter conveniens, et ex convenientia terminata ad finem natum sibi naturaliter convenire, et ex convenientia terminata ad formam, sive ad modum natum sibi naturaliter convenire. Similiter talis perfectio requirit convenientiam causae liberae ad objectum conveniens, et e contra ; et similiter causae liberae ad finem, et ad formam debitam, et e contra. Et sic cum illa quatuor, scilicet causa libera, objectum conveniens, finis et forma, habent ? ad invicem debitam convenientiam, et similiter cum ista quatuor debite conveniunt ipsi actui volendi, et tunc omnia ista integrant novitatem naturalem actus. Et nota, quod cum dicit Doctor quod bonitas naturalis actus est perfectio secunda alicujus rei integrata, et sic perfectio prima actus, sive quidditativa, est entitas absoluta ipsius actus, et ut sic praecise consideratur, est quaedam qualitas absoluta; sed secunda perfectio actus naturalis est praecise illa tota convenientia integrata ex omnibus convenientiis supradictis, ita quod perfectio secunda naturalis ipsius actus, puta actus volendi, est tantum respectus, qui formaliter est convenientia sive conformitas actus ad causam efficientem ad objectum, ad finem et ad formam, et conformitas causae ad objectum,ad finem et ad formam, materiam, et e contra. Et addit, quod omnibus istis deficientibus, et natura stante, quae deberet perfici illis, est perfecte mala, id est, quod si actus volendi careret omnibus convenientiis, scilicet convenientia ad causam, ad objectum, ad finem et ad modum, etc. tunc natura talis actus esset perfecte mala, quia privata omni perfectione secunda nata sibi naturaliter convenire ; sed si non careret quibusdam, puta si actus volendi careret convenientia ad finem et ad formam, et non careret convenientia ad causam et ad objectum, tunc natura talis actus sive entitas quidditativa illius esset tantum mala, sed non perfecte mala.