IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit ad bonitatem moralem actus requiri omnia, quae secundum rectam rationem ei debentur. Primum est, quod sit conveniens agenti, v. g. diligere respectu hominis. Secundum, objectum hujus, bonum. Tertium, ordinatio hujus ad finem, et sic de aliis circumstantiis quae continentur nod versu :
Quis, quibus auxiliis, quid, ubi, cur, quomodo, quando. De quibus Arist. 3. Eth. c. 1. Greg. Nyssen. 5. Philos. c. 2. D. Thom. 1. 2. q. 7. a. 3.Vide Scot. quodl. 18. sig. De primo, et quodl. 16.
De secundo dico, (b) quod bonitas actus moralis est ex aggregatione omnium convenientium actui, non absolute ex natura actus, sed quae conveniunt ei, secundum rectam rationem ; quia igitur actui ratio recta dictat determinatum objectum convenire, et determinatum modum, et alias circumstantias, non est completa bonitas ex solo fine. Sed prima ratio bonitatis ejus est ex convenientia actus ad efficiens, a quo actus dicitur moralis, quia libere elicitus, et hoc est commune actui bono et malo, neque enim actus est laudabilis, nec vituperabilis, nisi sit a voluntate.
Secunda conditio est ex objecto (d), quod si sit conveniens, tunc est actus bonus ex genere, quia est indifferens ad bonitates ulteriores, quae sumuntur ex circumstantiis specialibus, sicut genus est indifferens ad multas differentias: post istud prima circumstantia est ipsius finis: nec ista sufficit sine aliis circumstantiis, sicut est circumstantia formae, puta, quod debito modo fiat, quod pertinet ad quartam circumstantiam et sequuntur circumstantiae magis extrinsecae, scilicet quando et ubi, et hujusmodi. Patet igitur quod sola bonitas finis etiam cum intenditur, secundum rectam rationem, non sufficit ad bonitatem actus, sed requiruntur aliae circumstantiae, secundum ordinem praedictum ad hoc quod bonitas sit.
Ad auctoritatem (e) Augustini, patet, quod est ad oppositum, quia etsi finis sit conditio principalior pertinens ad bonitatem actus, non tamen est sufficiens simpliciter, loquendo etiam de bonitate meriti, quae addit super bonitatem moralem: illa est principaliter ex fine, quia supposita completa bonitate morali superadditur bonitas meritoria ex relatione debita istius actus ad finem, quae relatio debita fit inquantum elicitur a charitate, et quoad hoc possunt auctoritates de fine exponi, quod scilicet bonitas meritoria est ex fine.
Ad secundum dico, (f) quod causa efficiens actus intelligendi, illa quae est ex parte intellectus vel habitus intellectus, naturaliter agit, nec potest difformiter agere ipsi objecto, et ideo semper recte agit: non sic voluntas semper conformiter agit suo objecto, quia est causa libera non naturalis. Quando igitur est rectitudo ex parte principali moventis, totus actus est rectus, non ita hic ex parte finis.
Ad tertium dico quod illa una bonitas integrat in se perfectiones omnes convenientes actui, et non est aliqua una sola, sicut nec pulchritudo in corpore.