IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) De secundo, scilicet de bonitate morali actus.
Hic adverte, quod proprie bonitas moralis actus est conformitas ipsius ad rationem rectam, sive ad dictamen rectum, ut satis patet a Doctore in prolog. quaest, ult. et dist. 17. primi, et dist. 7. secundi, et 33. tertii, et 14. quarti, quaest. 2. et 18. quaest, quodl. Licet enim actus volendi esset a causa libera, et transiret super objectum conveniens, et esset ordinatus ad debitum finem, et haberet debitum modum, et similiter circumstantiam loci et temporis, et non esset elicitus conformiter dictamini recto, talis actus esset quidem bonus naturaliter, sed non esset bonus moraliter; bonitas ergo moralis addit conformitatem actus ad rectam rationem. Nam ?cum dictamen rectum, sive ratio recta, sive notitia actualis practica, ( quae dicitur ratio recta sive dictamen rectum, ut alias exposui) dictat voluntati de omni circumstantia nata convenire actui, puta cum dictat quod actus volendi debet elici libere et non coacte, et quod debet elici circa objectum conveniens et propter finem convenientem, et modo debito, et loco, et tempore, tunc talis actus sic elicitus a voluntate conformiter dictamini recto est perfecte moralis , et hoc est quod Doctor intendit. Sequitur : quia igitur actui ratio recta dictat determinatum objectum convenire et determinatum modum et alias circumstantias, puta finis, loci et temporis, non est completa bonitas ex solo fine, sed prima ratio bonitatis ejus est ex convenientia actus ad efficiens a quo actus dicitur moralis, quia libere elicitus, et hoc est commune actui bono et malo, neque enim actus est laudabilis, nisi sit a voluntate.
Adverte tamen, quod curo dicit Doctor quod prima ratio bonitatis actus est ex convenientia causae, non loquitur de primitate perfectionis, sed forte de primitate originis, quia ratio recta, prius origine dictat actum esse eliciendum libere a causa ; prius enim ratio recta respicit causam actus,et deinde objectum, super quod debet transire actus, et post respicit finem, et sic deinceps de aliis circumstan?iis.
(d) Secunda conditio est ex objecto, id est,quod secunda circumstantia requisita ad actum moralem est, quod talis actus eliciatur a voluntate circa objectum conveniens, et tunc quando sic elicitur actus est bonus ex genere; et dicitur bonus ex genere, quia talis actus, ut includens circumstantiam objecti est indifferens ad ulteriores bonitates, quae sumuntur ex circumstantiis specialibus, nam talis actus natus est ulterius perfici circumstantia finis, modi, temporis, etc. Et dicitur bonus ex genere, non ut praecise transit super objectum conveniens, sed ut transit super objectum secundum rectam rationem, hoc est a recta ratione dictatum esse sibi conveniens, ut patet a Doctore in isto secundo, dist. 9. ibi. Post istud prima circumstantia est ipsius finis, nec ista sufficit sine aliis circumstantiis, sicut est circumstantia formae, puta, quod debito modo fiat, ut cum quis dat eleemosymam pauperi propter Deum, tunc dat debito modo quando prompte, et hilari vultu, et modo honesto dat, sed dat indebito modo quando dat vultu tristi et cum impetu, et hujusmodi,et sequuntur circumstantiae magis extrinsecae, scilicet quando et ubi, et hujusmodi.
Ex his ergo patet responsio ad quaestionem quod sola bonitas finis, sive sola circumstantia finis etiam cum talis circumstantia intenditur a voluntate secundum rectam rationem non sufficit ad bonitatem moralem actus, sed requiruntur aliae circumstantiae secundum ordinem praedictum ad hoc quod sit perfecta bonitas actus moralis, et sic patet quid dicendum ad quaestionem.
Nunc restat solvere argumenta principalia, quibus Doctor probat partem oppositam, scilicet quod omnis actus sit bonus moraliter ex solo fine. Et arguit primo sic : Augustinus cap. 13. in littera : Bonum opus intentio facit, id est, quod intentio finis reddit opus bonum, nam intentio formaliter, ut supra patuit dist. 38. respicit finem.
(e) Ad auctoritatem. Respondet Doctor quod auctoritas est ad oppositum, quia etsi finis sit conditio principalior, sive prima conditio primitate perfectionis, pertinens ad bonitatem moralem actus, non tamen est sufficiens simpliciter, superadditur bonitas meritoria, quae est relatione debita istius actus ad finem, scilicet ultimum, quae relatio debita tunc fit, quando actus elicitur a charitate, hoc est, vel a charitate inclinante voluntatem ad talem actum, vel a charitate, ut a causa partiali ad talem actum, de quo vide Doctorem in primo, dist. 17. scilicet quomodo charitas concurrat, an tantum inclinative, an etiam ut causa partialis actus ; et quomodo bonitas meritoria actus praesupponat perfectam bonitatem moralem ipsius, vide Doctorem in primo, dist. 17. et in isto secundo, dist. 7. et in quodl. quaest. 17. Sequitur, et quoad hoc possunt auctoritates de fine exponi, quod scilicet bonitas meritoria est ex fine, patet, quia actus dicitur meritorius, inquantum est a charitate: sed charitas primo et principaliter inclinat voluntatem ad eliciendum actum propter ultimum finem, et quomodo hoc, vide Doctorem in tertio dist. 28. et 29. et nota quae ibi prolixe exposui.
Secundo principaliter arguit, actus intelligendi est verus ex principio, id est, est evidens ex principio, sed finis est hic sicut ibi principium; patet, quia sicut principium in speculabilibus, sic finis in operabilibus, ex 2. Phys. text. com. 89. ergo steut actus intelligendi habet evidentem veritatem ex principio, ita opus habet bonitatem ex fine.
(f) Ad secundum dico. Respondet Doctor quod causa efficiens actus intelligendi, ideo semper recte agit, nam intellectus eo modo intelligit objectum, quo est sibi praesens, nec est in potestate ejus sic vel sic intelligere, sive sic vel sic assentire,
cum sit causa mere naturalis, et de hoc satis dictum est in primo, distinct. 1. quaest. 2. 3. et 4. Et voluntas propter sui libertatem non semper conformiter agit suo objecto, nam potest elicere actum, et propter ultimum finem, et non propter ultimum finem ; potest enim frui ente ad finem, et uti ultimo fine, quod tamen est maxima perversitas, ut patet per Augustinum 83. quaest. 30. Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vitium vocatur fruendis uti velle atque utendis frui, etc. Sequitur in littera : Quando igitur est rectitudo ex parte principii moventis, totus actus rectus, non sic ex parte finis. Vult dicere, quod quando rectitudo actus est ex solo objecto movente potentiam, tunc actus ex solo objecto est rectus, et sic in proposito, quia tota evidentia actus intelligendi est ab objecto, ideo a solo objecto movente,actus intellectus est evidens, et similiter quia tota rectitudo actus intelligendi practici est a solo fine, ut objecto, non ut causa finali, ut patet a Doctore in prologo, quaest, ult. et per ea, quae ibi exposui, ideo tota rectitudo talis actus est ab ipso fine, ut objecto; sed in proposito bonitas actus moralis non est ex solo fine, ut supra patuit, ideo actus non est moraliter bonus a solo fine.
Tertio et ultimo arguit sic : Bonitas est ab aliqua una causa, patet, quia effectus per se est ab una causa per se, sed nulla potest dari nisi finis; ergo, etc.
Respondet Doctor quod illa una bonitas moralis integrat in se perfectiones omnes convenientes actui, et non est aliqua una sola perfectio, ut supra patuit, et ideo talis bonitas est a pluribus causis, et de hoc vide Doctorem in 1. dist. 17. et in quodl. quaest. 18.