IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
An omnis intentio vel actio eorum qui carent fide, sit mala?
Cumque intentio, ut supra dictum est, bonum opus faciat, et fides intentionem dirigat: non immerito quaeri potest, utrum omnis intentio omneque illorum opus malum sit, qui fidem non habent ? Si enim fides intentionem dirigit, et intentio bonum opus facit, ubi non est fides, nec intentio bona, nec bonum opus esse videtur. Quod a quibusdam non irrationabiliter astruitur, qui dicunt omnes actiones et voluntates hominis sine fide malas esse, quae, fide habita, bonae existunt. Unde Apostolus ait: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Quod exponens Augustinus ait: " Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil bonum est sine summo bono; ubi deest agnitio aeternae veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus ". Et Jacobus in Epistola Canonica ait: Qui offenderit in uno, scilicet in charitate, factus est omnium reus. Qui ergo fidem et charitatem non habet, omnis ejus actio peccatum est, quia ad charitatem non refertur. Quod enim ad charitatem non refertur, ut supra meminit Augustinus, non fit, quemadmodum fieri oportet, ideoque malum est. Non igitur mandata custodit, qui charitate caret, quia sine charitate nullum mandatorum custoditur. Unde Au gustinus super epistolam ad Gal. 5 cap. ait:" Custoditionem legis dicil Apostolus non inebriari, non occidere, non maechari, et alia hujusmodi ad bonos mores pertinentia, qua nisi charitate, fide et spe impleri non possunt." Nullum ergo mandatum implet, nullum bonum opus facit, qui fidem charitatemque non habet. Impossibile est enim, ut ait Apostolus, sine fide aliquid placeri Deo. Quae ergo sine fide fiunt, bona non sunt, quia omne bonum placet Deo.
Quos praemissae sententiae objiciuntur ea verbis Augustini.
His autem objicitur, quod supra dixit Augustinus, scilicet quod in servili timo re, etsi bonum fiat, non tamen bene. " Nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. " Hic enim bonum dicit fieri, sed non bene, ab illo qui charitatem non habet. Qui enim serviliter timet charitate vacuus est: de quo tamen hic dicit, quia bonum facit, sed non bene. Qui etiam super illam locum Psalmi: Turtur invenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos; dicit quod " Judaei, haeretici et Pagani opera bona faciunt, quia vestiunt nudos et pascunt pauperes, et hujusmodi, sed non in nido Ecclesiae, id est, in fide, et ideo conculcantur pulli eorum. Quibus illi respondent dicentes, bona opera appellari hujusmodi, quae sine charitate fiunt, non quia bona sint, quando sic fiunt, quod supra evidenter Augustinus docuit, sed quia bona essent, si aliter fierent, quae etiam suo genere sunt bona, sed ex affectu fiunt mala.
Aliorum sententia de praemissa quaestione, qua quaerebatur : Si omnis actio eorum mala est, qui fidem non habent.
Alii vero, qui trifariam distinctionem actuum faciunt, opera cuncta, quae ad naturae subsidium fiunt, semper bona esse astruunt. Sed quod Augustinus mala esse dicit, si malas habeant causas, non ita accipiendum est, quasi ipsa mala sint, sed quia peccant et mali sunt qui ea malo fine agunt. Itemet illud aliud, scilicet"Bonum opus intentio facit, et intentionem fides dirigit"; determinant dicentes, ibi bonum vocatum quod remunerabile est ad vitam, non quod illud sit solum bonum opus, imo et alia plura, licet non ea ratione, qua illud fit, sint bona.
Quibus modis dicatur bonum.
Bonum enim multipliciter accipitur, scilicet pro utili, pro remunerabili, pro signo boni, pro specie boni, pro licito, et aliis forte modis ; solaque illa intentio remunerabilis est ad vitam, quam fides dirigit: sed non illa sola bona est, ut aiunt. Nam si quis Judaeus vel malus Christianus necessitatem proximi relevaverit, naturali pietate ductus, bonum fecit, et bona fuit voluntas qua illud fecit
Hic ponuntur quaedam Augustini capitula quae retractavit, non quasi prave dicta, sed quo sensu dixerit insinuans, scilicet : Quomodo intelligendum sit illud : Peccatum adeo est voluntarium, et illud: Nusquam nisi in voluntate peccatum est, et item; Non nisi voluntate peccatur.
Post haec investigari oportet, qualiter intelligendum sit quod ait Augustinus in lib. de vera relig. " Usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. " Hujus dicti rationem Augustinus aperiens, in lib. Retract. dicit: " Potest videri falsa haec definitio, sed si diligenter discutiatur, invenitur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam paena peccati, " scilicet peccatum primum hominis, quod fuit peccatum et causa peccati, sed non paena; " Quamvis et illa, quae non voluntaria peccata non immerito dicuntur, quia vel a nescientibus, vel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine voluntate committi; quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum: et ille qui, concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult: sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult; et illud quod in parvulis est originale peccatum, ex prima hominis voluntate mala contractum est. Non itaque falsum est quod dixi: Usque adeo peccatum voluntarium est " etc. Ecce qualiter illud accipiendum sit, scilicet vel de primo peccato hominis, vel de omnibus generaliter peccatis mortiferis, quorum licet quaedam dicantur non voluntaria, quae scilicet per ignorantiam, vel per infirmitatem fiunt, eadem tamen ratione ea possunt dici voluntaria, quia sine voluntate non committuntur.
Aliud capitulum.
Illius etiam intelligentia perqui- renda est, quod in lib. de duabus animabus edidit, inquiens : " Nusquam nisi in voluntate peccatum est. " Quod etiam in lib. Retract. plane determinat dicens : " Potest putari falsa esse ista sententia, qua diximus: Nusquam nisi in voluntate esse peccatum, cum Apostolus dicat: Quod nolo, hoc facio, " etc." Sed peccatum, quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intelligendum est, quod justa damnatio consecuta est, " id est, primum hominis peccatum. In eodem quoque libr. de duabus animabus, aliud tradidit consideratione dignum ; ait enim i " Non nisi voluntate peccatur, " ipsamque voluntatem definit dicens : " Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. " Hujus dicti causam aperiens et intelligentiam pandens, in lib. Retract. ait " Hoc propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui in Paradiso fecerunt originem mali, nullo cogente, peccando, id est, libera voluntate, quia et scientes contra praeceptum fecerunt ; et ille tentator suasit, ut hoc fieret non coegit. Nam qui nesciens peccavit non incongruenter nolens peccasse dici potest, quamvis et ipse quod nesciens fecit volens tamen fecit. Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntas facti ibi fuit, non voluntas peccati quod tamen factum fuit peccatum ,- hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat ; quia qui potest resistere non cogitur cedere. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est. " Ex his liquet, qualiter, superiora accipienda sint.
Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.
Si autem omne peccatum mortale voluntarium est, cum voluntas mala peccatum sit mortale, constat, ipsam esse voluntarium peccatum. " Quid enim, ut ait Augustinus, tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est? " Voluntas ita que mala recte voluntarium dicitur peccatum, quod in voluntate consistit. "Voluntas quippe, ut ait Augustinus 1. lib. Retract. est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi, Dee est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi voluntati." Hoc autem de peccato actuali et mortali intelligendum est. Neque his verbis aliud voluit ostendere Augustinus, ut ipse ait in Retract. nisi quia " voluntas est, qua peccatur et qua recte vivitur. "
(Finis textus Magistri.)