In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum aliquis actus possit esse indifferens ?
Mensis 3. p. g. 35. m. 3. D. Thom. 1. 2. q. 18. a. 8. et 9. D. Bonav. hic a. 1. q. 3. Richard. 40. a. 2. q. 3. Durand. ibi q. 1. Gabr. q. un. Gapr. q. 2. Major q. 3. hic. Herr. hic d. 28. q. 15. Vasq. 1. 2. d. 52. Angles 2. d. 40. q. un. concl. 2. Alm. tract. 1. mor. c. 14. Angest. in mor. cap. 8. Assor. tom. 1. l. 2. cap. 4. q. 3.
Circa distinctionem quadragesimam primam quaeritur, utrum aliquis actus possit esse indifferens ? Quod non, quia inter habitum et privationem non est medium ; bonum et malum sunt privative opposita ; ergo, etc. Major patet, quia 10. Metaph. opposita privative sunt contradictorie opposita circa aptum natum: inter contradictoria non est medium, 4. Metaph. ergo. etc.
Praeterea, ex actibus generatur habitus; ergo si inter actum bonum et malum esset aliquod medium, aliquis esset habitus, qui nec esset bonus nec malus.
Contra, Ambrosius in littera: affectus tuus operi nomen imponit; sed si nullus actus ex se esset indifferens, non posset ex uno actu esse bonus per se, et ex alio malus.