IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refert sentent.D.Thom. et Bonav. et resolvit probabiliter dari actum individuum, liberum, qui non sit bonus nec peccatum, quia non constat Deum nos obligare ad singulos actus referendos in eum actualiter vel virtualiter ; et alterum horum videtur requiri ad meritum. Pro hoc est Hieron. epist. 2. apud Aug. Nazian. oratione tertia contra Jul. Greg. hom. 27. in Evang. in Mat. 12. de omni verbo otioso, etc. non obstat, quia Chrysost. explicat, verbum otiosum esse quod mendax est, et calumniam habet ; et similiter Theoph. et Oecum. et favet textus, quia de pernicioso agit, interl. exponit de frivolis et fabulis, nec otiosum est, quod habet aliquam utilitatem naturalem, ut expellere frigus sine ulla ratione honesti.
Hic dicitur, (a) quod nullus singularis actus est indifferens, actus tamen in communi est indifferens ; quaere D. Bonaventuram.
Aliter posset dici, (b) quod aliter potest esse de bonitate et malitia morali, et de bonitate meritoria et malitia demeritoria. In prima bonitate et malitia, comparando ad actum naturalem, videtur posse inveniri actus indifferens, qui scilicet habeat determinatam speciem in genere naturae per comparationem ad omnes causas suas, et possit tamen habere indifferenter bonitatem moralem et malitiam. Quod probatur primo, quia secundum Philosophum 2. Ethic. habitus justitiae generatur ex operibus justis, non tamen juste factis; iste actus non est bonus moraliter, quia non ex virtute. Similiter de actibus elicitis post virtutem, quia non videtur necessitas, quod voluntas habens virtutem, semper utatur ea necessario, sed tantum quando occurrit passio ita vehemens, quae subverteret rationem, nisi utatur virtute.
Secundo etiam (c) modo loquendo de bono et malo, videtur esse medium inter actum bonum et malum ; supposita enim bonitate morali, ut dictum est in quaest, praecedenti, meritum videtur esse ex relatione ad finem debitum, quae relatio est ex charitate inexistente.
(d) Potest autem actus referri ex charitate in finem ultimum tripliciter. Uno modo actualiter,sicut cogitans actualiter de fine diligit illum, et vult aliquid propter illum. Alio modo virtualiter, sicut (e) ex cognitione et dilectione finis deventum est ad volitionem hujus entis adfinem, puta ex cognitione et dilectione Dei pertinente ad portionem superiorem, portio inferior considerat talem actum, puta paenitentiae, esse assumendum, et postea illum exequitur volendo, non tamen tunc referendo in finem, quia nec tunc actualiter cognoscitur nec diligitur. Tertio modo (f) habitualiter, puta si omnis actus referibilis in finem manens cum charitate, quae est principium referendi, dicatur referri habitualiter.
Triplici autem modo (g) potest dici actus non referri. Uno modo negative absolute, quia non refertur actualiter nec virtualiter. Alio Inodo privative, quia non est natus referri, sicut peccatum veniale, quia licet stat cum charitate, non est tamen natum cum charitate referri in finem. Tertio modo contrarie, scilicet quia corrumpit principium referendi, scilicet charitatem, ut peccatum mortale. De illis duobus membris ultimis, certum est quod illi actus sunt mali, scilicet peccatum veniale et peccatum mortale. De duobus primis (h), certum est quod primus actus est meritorius, et satis probabile est de secundo. De duobus mediis, scilicet de actu, qui tantum refertur habitualiter et negative, id est qui non refertur nec actualiter nec virtualiter, dubium est utrum talis actus sit meritorius, vel peccatum veniale (quia mortale peccatum non potest esse) aut sit talis actus indifferens. Si ponatur alterum duorum primorum membrorum, videtur quod homo existens continue in gratia, vel mereatur continue, vel peccet mortaliter, vel saltem venialiter, quia multos tales actus elicit continue, qui nec referuntur actualiter, nec virtualiter, secundum dictum modum.
Ideo probabile (i) videtur tales actus indifferentes ponere, quia non habent sufficientem rationem malitiae pertinentem ad peccatum veniale, quia possibile est nullam deordinationem esse in eis, quae sufficiat ad rationem peccati. Non enim tenetur homo, nec tentione necessitatis, contra quam sit peccatum mortale, nec tentione minori, contra quam sit peccatum veniale, referre semper actum suum in Deum actualiter vel virtualiter, quia Deus non obligavit nos ad hoc, neque videtur esse in istis actibus sufficiens ratio bonitatis, ut sint meritorii, quia non videtur minor relatio sufficere ad meritum quam relatio virtualis, qualis non est hie.
Sunt ergo multi actus indifferentes, non tantum secundum esse, quod habent in specie naturae, sed etiam secundum esse, quod habent in esse morali: et sunt etiam indifferentes ad bonum meritorium et malum demeritorium, quia unum (k) individuum potest esse tale et aliud tale. Multi etiam singulares actus eliciti sunt indifferentes, qui nec sunt tales neque tales, et non solum actus non humani, de quibus non est sermo, sicut movere barbam, levare festucam et hujusmodi, quae procedunt ex sola imaginatione, non ex libero arbitrio impellente, sed etiam de actibus libere elicitis.
Ad argumenta (1). Ad primum dico, quod non sunt privative opposita circa actum, loquendo de . bonitate et malitia morali, vel etiam loquendo de bonitate et malitia meritoria et demeritoria: non enim est actus malus ex hoc solo quod caret bonitate tali vel tali, sed quia caret bonitate, quam debet habere ; non autem omnis actus debet habere talem bonitatem.
Ad aliud concedo, quod ex similibus actibus generatur similis habitus, et ita ex multis actibus indifferentibus, potest generari consimilis habitus ad consimiles actus in genere immobiliter inclinans ; non tamen inclinat ad eos, ut bonos nec ut malos, sicut etiam ipse in se neque est bonus neque malus, sicut nec etiam generatur ex actibus bonis vel malis, et ita inconveniens, ad quod deducit ratio, non est inconveniens, sed tanquam verum concedendum est.