IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
An voluntas, et actio mala in eodem homine et circa eamdem rem sint unum peccatum, vel plura ?
Cum autem voluntas mala et operatio sint peccatum, quaeri solet, utrum in eodem homine et circa eamdem rem haec duo unum sint peccatum, vel diversa: ut si quis voluntate furatur, voluntatem habuit malam, quae peccatum est, et actum malum, qui item peccatum est. Haec autem duo diversa sunt scilicet voluntas et actio ; sed numquid diversa sunt peccata, an unum ? Quidam dicunt, unum esse peccatum , alii vero diuerso esse peccata dicunt: quia, cum constet, haec duo esse diversa, aut diversa duo peccata dicuntur, aut duo diversa, non peccata? Quibus alii respondent, haec duo diversa esse, non peccata. Non eni n plura peccata sunt, sed peccatum unum, quia una praevaricatio vel inobedientia in utroque admittitur, sive quando vult, sive quando agit, et unus est ibi contemptus, sed minor, cum in voluntate solum peccatum continetur, major vero, cum voluntati etiam operatio additur: et ideo majus fit peccatum, sed non plura, cum voluntas operi mancipatur.
Alia contra eosdem oppositio.
Sed adhuc eisdem objicitur. Si unum tantum peccatum illa duo sunt, cum quis, voluntate mali prius concepta, deinde opus patraverit, non pro aliquo reus est, nisi pro quo ante opus reus erat, cum adhuc in sola voluntate peccatum consistebat. Nullus enim reus est aeternae mortis nisi pro peccato ; sed peccatum aliud non est admissum actione, quam prius admissum erat voluntate. Non igitur pro aliquo alio iste fit damnabilis actu peccando, quam ante fuerat, cum sola voluntate delinquebat. Ad hoc etiam illi respondent dicentes, propter peccatum quidem tantum illum furem reum constitui: et quamvis ejus voluntas et actio unum sint peccatum, pro alio tamen reus factus est actu peccando, quam prius erat sola voluntate delinquendo, quia pro actu, qui est aliud quam voluntas, licet non aliud peccatum.
Alia adversus eosdem objectio.
Item et adhuc quaestioni instant dicentes, ideo haec duo diversa esse peccata quia diversorum legis mandatorum praevaricationes sunt.Alio enim mandato legis prohibetur actio furti, scilicet: Non furaberis, alio voluntas furandi scilicet : Non concupisces rem proximi tui. Cum autem haec duo diversa mandata sint, quibus illa duo prohibentur ; patet, illa duo diversas esse praevaricationes, diversa igitur peccata. Ad quod etiam illi dicunt, diversa quidem esse mandata, quibus illa duo distinctim prohibentur, ut Augustinus docet super Exodum, verumtamen in illis non observatis una praevaricatio tantum incurritur, unumque peccatum contrahitur, licet duo diversa illis prohibeantur: sicut e converso duo sunt mandata charitatis, quibus duo praecipiuntur diligi, una tamen in eis nobis commendatur charitas.
Si peccatum ab aliquo commissum in eo sit, usquequo paeniteat.
Praeterea quaeri solet, cum ab i aliquo peccato voluntate perpetrato voluntas id agendi et actio transierit, nondum tamen vera habita paenitentia, utrum illud peccatum, usquequo paeniteat, sit in eo? Quod non esse videtur, quia voluntas illa, quae prius fuit, non est, neque actio, quia non illud vult vel agit, quod ante voluit et egit. Sed non est ignorandum, peccatum duobus modis dici esse in aliquo et transire, scilicet actu et reatu. Actu est in aliquo, dum ipsum quod peccatum est, ut actio vel voluntas, in peccante est; reatu vero, cum pro eo, sive transierit sive adsit, mens hominis polluta est et corrupta, totusque homo suppliciis obligatur perpetuis. Nec unquam est in aliquo peccatum actu, praeter originale, quin sit etiam reatu, sed est reatu interdum, postquam transierit actu.
Quibus modis accipitur in Scriptura reatus.
Reatus autem in Scriptura multipliciter accipitur, scilicet pro culpa, pro paena, pro obligatione paenae temporalis, vel aeternae. Si enim mortale est, obligat nos poenae aeternae: si veniale, obligat nos paenae temporali: duo enim sunt peccatorum genera, mortalium scilicet et venialium. Mortale est per quod homo mortem aeternam meretur: " Crimen enim, ut ait Augustinus, est quod est dignum accusatione et damnatione: " veniale autem, quod hominem usque in reatum perpetuae mortis non gravat, verumtamen paenam meretur, sed facile indulgetur.
De modis peccatorum, qui multipliciter assignantur.
Modi autem peccatorum varias in Scriptura habent distinctiones, in qua dicitur duobus modis peccatum committi, scilicet " cupiditate et timore " ut Augustinus tradit super illum locum Psalmi : Incensa igni et suffossa. His enim duobus modis dicit omnia peccata mortalia includi. Et incensa, ea dicit, quae ex cupiditate male incendente oriuntur: suffossa vero, quae ex timore male humiliante proveniunt; quod est, quando quis cupit non cupienda, vel timet non timenda. Alibi vero dicitur, peccatum fieri tribus modis, scilicet cogitatu, verbo, et opere; unde Hieronymus super Ezechielem: " Tria generalia delicta sunt, quibus humanum subjacet genus ; aut enim cogitatione, aut sermone, aut opere peccamus ". His aliquando etiam additur quartus modus, scilicet consuetudinis, quod in quatriduano Lazaro significatum est. Dicitur quoque homo peccare in Deum, in se et in proximum. In Deum, cum de Deo male sentit, ut haereticus, vel quae Dei sunt usurpare praesumit, indigne participando Sacramentis, vel quando nomen Dei pejerando contemptibile facit: in proximum peccat, cum proximum injuste laedit; in se vero, cum sibi, et non alii, nocet.
Quomodo differant delictum et peccatum.
Variam quoque appellationem habet: Dicitur enim peccatum et delictum. Et " delictum fortasse est, ut ait Augustinus in quaestionibus Levitici, declinare a bono, peccatum est facere malum. Aliud est enim declinare a bono, aliud est facere malum. Peccatum ergo est perpetratio mali, delictum desertio boni; quod et ipsum nomen ostendit. Quid enim aliud sonat delictum nisi derelictum, et qui delinquit, quid derelinquit nisi bonum ? Vel delictum est quod ignoranter fit, peccatum quod scienter committitur. Indifferenter tamen et peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati, appellatur ".
De septem principalibus vitiis.
Praeterea sciendum est, septem esse vitia principalia vel capitalia, ut Gregorius super Job ait, " scilicet inanem Gloriam, Iram, Invidiam, Acediam vel Tristitiam, Avaritiam, Gastrimargiam, Luxuriam "; quae, ut ait Joannes Chrysostomus, significata sunt in septem populis, qui terram promissionis Israeli promissam tenebant. De his quasi septem fontibus cunctae animarum mortiferae corruptelae emanant. Et dicuntur haec capitalia, quia ex eis oriuntur omnia mala. Nullum enim malum est, quod non ab aliquo horum originem trahat.
De superbia, quae est radix omnium malorum.
Ex superbia tamen omnia mala oriuntur, et haec et alia: quia, ut ait Gregorius: " Radix cuncti mali est superbia"; de qua dicitur: Initium omnis peccati est superbia, quae " est amor propriae excellentiae ". Cujus quatuor sunt species, ut Gregorius ait: " Prima est, cum bonum, quod habet quis, sibi attribuit. Secunda, cum credit, a Deo esse datum, sed tamen pro suis meritis Tertia, cum se jactat habere quod non habet. Quarta, cum, caeteris despectis, singulariter vult videri ". Merito ergo radix omnis mali dicitur superbia. Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait: Radix omnium malorum est cupiditas, quia, si radix omnium malorum est cupiditas, ergo superbiae. Quomodo ergo superbia radix est et initium omnis peccati.
Quomodo superbia dicatur radix omnium malorum et cupiditas, cum superbia non sit cupiditas.
Sed " utrumque recte dictum esse intelligitur, si genera peccatorum singulorum, non singula generum utraque locutione intelligantur includi ; nullum quippe genus peccati est, quod interdum ex superbia non proveniat ; nullum etiam est quod ex cupiditate aliquando non descendat. Sunt enim non nulli hominum, qui ex cupiditate fiunt superbi: et aliqui ex superbia fiunt cupidi. Est enim, ut ait Augustinus, homo, qui non esset amator pecuniae, nisi per hoc putaret, se excellentiorem esse, ideoque, ut excellat, divitias cupit: tali ex superbia oboritur cupiditas. Et est aliquis, qui non amaret excellere, nisi putaret, per hoc majores divitias habere ". Ideo ergo excellere laborat, quia divitias habere amat Huic innascitur superbia, id est, amor excellentiae, ex cupiditate. Patet ergo, quod ex superbia aliquando cupiditas, et ex cupiditate aliquando superbia oritur: et ideo de utraque recte dicitur, quod sit radix omnis mali. (Finis textus Magistri.)