In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum peccatum possit esse in cogitatione ?
Alens. 2. p. q. 107. m. 1. art. 2. D. Thom."l. 2. q. 20. art. 4. et q. 72. art. 7. ubi Gajet. Gonrad. Med. D. Bouav. hic art. 1. q. 1. et 2. et d. 41. art. 2. q. 1. et 2. Richard. ibi art. 2. q. 1. 2. Gabr. q. 1. Aug. 1. contra duas. c. 31. et 22. contra Faust. 27. Greg. 4. mor. 27.
Circa istam quadragesimam secundam distinctionem, in qua Magister recitat dictum Hieronymi, in quo innuitur quod peccatum consistit in cogitatione, sermone et opere, quaeruntur quinque. Primo: utrum peccatum possit esse in cogitatione ? Secundo : utrum in sermone? Tertio : utrum consistat in opere? Quarto: utrum divisio Hieronymi de peccato sit sufficiens? Quinto: posset quaeri de distinctione septem peccatorum capitalium.
Circa primum arguitur quod non, quia secundum Augustinum de duabus animabus: Peccatum nusquam est, nisi in voluntate.
Item de vera religione: Peccatum adeo voluntarium est, etc. sed non est voluntarium, nisi quia in voluntate, vel in potestate voluntatis; cogitatio autem non est in potestate voluntatis, dicente Augustino 3. de lib. arb. c. 15. Non est in potestate nostra, quin visis tangamur ; ergo non est in cogitatione peccatum.
Praeterea, nihil est peccatum nisi sit cognitum, quia non est peccatum nisi volitum, et nihil est volitum nisi cognitum. Sed cogitatio non est cognita vel intellecta, quia si sic, aut igitur quando est, quod non contingit, quia tunc duo actus essent simul in intellectu, quod non est necesse ad hoc, quod aliquis peccet; nec antequam insit, quia tunc de ista intellectione quaererem, utrum esset intellecta, vel non? et si sic,
iterum quaererem de illa, et sic in infinitum: nec etiam postquam infuit, quia tunc in illa non esset peccatum actualiter, quod est propositum.
Praeterea in cogitatione non est malum: ergo non peccatum. Probatio antecedentis, quia si hoc esset verum, non esset nisi quia talis cogitatio est alicujus mali; sed intellectio mali non est mala; habet enim Deus cogitationem mali, in quo tamen non est malum vel peccatum. Scientia etiam est eadem respectu oppositorum, et respectu unius oppositi est bona; igitur, et respectu alterius.