In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Alensis 2. p. g. 106. m. 3. a .4. D. Thom. hicq. 1. a. 1. et 3. D. Bonavent. a. 1. quaest. 1.Richard. art. 1. et 2. (et dist. 40. a. 1. quaest. 4. ) Gabr. quaest, 1. art. 1. Capr. quaest. 1. o. 1. Durand. quaest. 1. Vasq. 1. 2. dist. 76.
Circa secundum, utrum peccatum possit esse in sermone ? arguitur quod non.Utens instrumento ad finem illum, ad quem est ordinatum, non peccat sic utendo:
sed sermo inventus est ad exprimendum mutuae voluntatis indicia, secundum Platonem in Timaeo.
Praeterea, si esset peccatum in sermone, hoc esset, vel inquantum est vox, vel inquantum significativa ; non inquantum vox, quia tunc in brutis esset peccatum: nec ut significativa, quia ad significandum est imposita, et ejus impositio non est peccatum ; tum etiam quia ex hoc quod est significativa non imprimitur sibi aliqua qualitas, ergo.