IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Hic ostenso malitiam esse primario in voluntate, asserit tamen malitiam distinctam esse in actibus externis, sed minus principaliter, quod expressius tractat quodl. 18. a. 3. ita Gabr. Bassol. Leuch. Rubion. Tartaret. hic Rada 2. tom. concl. 18. a. 1. Herrera hic disp. 33. q. 2. Angles 2. d. 40. q. 1. Alensis 4. p. q. 77. m. 3. a. 5. et 2. p. q. 107. m. 3. a. 2. et q. 106. m. 3. glos. c. si cui, de poan. dist. 1. Oppositum tenent D. Thom.1. 2. q. 20. a. 4. ubi expos.Vasq. d. 76. c .2. Assor.
tom. 1. 1. 2. c. 6 .q.6. Nec obstat, quod hic dicat Scot. peccatum esse tantum materialiter extra voluntatem, quia intendit non habere malitiam, nisi dependenter a voluntate, qua tamen non rectificante potentias subjectas, in ipsis etiam potest esse distincta malitia, sed major in voluntate, sic supra dist. 37. q. 2. sig. Concedo igitur, explicando definitionem peccati, dicit velle esse ejus materiale, scilicet in ordine ad privationem, quae est ejus formale, non tamen negat velle habere malitiam intrinsecam. Hic autem explicat ideo peccatum materialiter competere aliis potentiis, quia libertati voluntatis subsunt.
Ad quaestiones istas, (a) praemitto quoddam generale, scilicet quod malitia primo et formaliter non est nisi in aliquo actu voluntatis. Probatio, quia justitia habitualis, ut distinguitur contra peccatum originale, et actualis justitia, ut distinguitur contra peccatum actuale, est in voluntate; ergo peccatum originale et actuale est in voluntate, hoc satis patet per Anselmum de peccato originali cap. 4.
(b) Item Augustinus 3. de lib. arb. Causa prima peccandi est voluntas. Nihil enim est peccatum, nisi quod est in potestate facientis, et nihil est in potestate facientis, nisi quod est in potestate voluntatis ejus, quia nihil praeter hoc est imputatabile, et ideo dicit 12. de Civit. cap. 8. quod defectus voluntarios sequitur debita paena, ex quo sequitur quod in solo velle est peccatum primo, et in aliis non nisi mediante velle.
(c) Praeterea, omnis causa activa in universo praeter voluntatem est naturaliter activa: ergo nulla praeter voluntatem est vituperabilis propter suam actionem. Hoc enim patet per Augustinum
3, de lib. arb. causa enim naturalis secundum eum,non agit nisi secundum quod accipit, ut agat ab alio, et ideo in nulla sua propria actione est vituperabilis, et ideo in nulla actione sua est peccatum ex quo sequitur quod in cogitatione, sermone et opere, non est peccatum formaliter et primo, sed hoc est in solo actu voluntatis.
Secundo dico, quod licet peccatum non possit esse formaliter nisi in voluntate vel in actu ejus, materialiter tamen potest esse in istis actibus dictis, scilicet cogitatione, sermone et opere, quia secundum Anselmum ubi supra, voluntas est motor in toto regno animae, et omnia obediunt sibi: sicut ergo voluntas tenetur habere in actu suo rectitudinem, sic tenetur habere illam in aliis actibus exterioribus, ad quos cooperatur, ut motor. Sicut igitur movendo recte potentias inferiores, actus earum sunt recti rectitudine participata, ita etiam per oppositum, movendo non recte, sunt actus earum non recti, quam rectitudinem debet voluntas illis dare, et ita movendo eas non recte, privat eas illa rectitudine. Et hoc habetur expresse ab Anselmo, ubi supra, capit. 4. ubi loquens in forma aliarum potentiarum dicit: Dedisti no bis Dominum cui obedire non possumus, etc. et dicit quod movet alias potentias innobis, sicut instrumenta. Ex quo etiam sequitur, quod nullus actus possit esse malus, etiam materialiter, nisi qui potest imperari ab actu voluntatis formaliter malo.