IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad quaestiones istas. Doctor respondendo praemittit quoddam generale dictum, scilicet quod malitia primo et formaliter, non est nisi in aliquo actu voluntatis et hoc multipliciter probat. Primo, quia justitia habitualis ut distinguitur, etc. est formaliter in voluntate; et haec justitia actualis nihil aliud est, nisi rectitudo actus de qua supra dictum est in secundo, dist. 34. 35. 36. et 38. et similiter patet inquarto dist. 14. quaest. 1. Si ergo talis justitia habitualis et actualis est formaliter in voluntate, etiam peccatum originale et actuale erit formaliter in voluntate: et de peccato originali satis patet per Anselmum de peccato originali cap. 4. Patet etiam per rationem, quia privatio et habitus sunt contradictoria circa idem, ut patet 10. Metaph. text. com. 15. nam peccatum originale est carentia justitiae originalis, ut patet per Anselmum de peccato originali, cap. 27. Per peccatum, inquit quod originale dico, aliud intelligere nequeo in ipsis infantibus nisi faciam per inobedientiam Adae justitiae debitae nuditatem, per quam omnes sunt filii irae, et sic patet quomodo talis nuditas nihil aliud est nisi carentia justitiae originalis ; et de hoc vide Doctorem supra in isto secundo, dist. 31. Similiter peccatum actuale est formaliter carentia, sive privatio justitiae actualis, non quae insit actui, sed deberet inesse, et de hoc prolixe dictum est in isto secundo, d. 34. 35. 36. et 37.
(b) Item Augustinus. Secundo probat idem per Augustinum 3. de lib. arbit. cap. 1. Causa prima peccandi est voluntas, et nihil est in potestate facientis, nisi quod est in potestate voluntatis ejus, quia nihil praeter hoc est imputabile, ut pro-
Hxe patet a Doctore in quodl. quaest, 17. et 18. Et hoc idem per Augustinum 13. de Civit cap. 8. qui vult quod defectus voluntarios sequitur debita poena, et quia solum peccatum est punibile, ideo est voluntarium, et nihil est primo et formaliter voluntarium, nisi ?actus elicitus voluntatis.
(c) Praeterea. Tertio et ultimo patet hoc idem, quia munis causa activa in universo praeter voluntatem est naturaliter activa, accipiendo naturaliter, non ut distinguitur contra supernaturaliter, sed ut distinguitur contra agens a proposito, sive per voluntatem, et sic hic accipitur naturaliter, id est, per modum naturae, etc.
Sed occurrit difficultas in hoc quod dif cit, quod peccatum est tantum materialiter in actu aliarum potentiarum a voluntate. Contra, quia privatio rectitudinis, quae debet inesse actui, est formaliter peccatum, et talis privatio inest formaliter actui imperato in parte sensitiva, sicut etiam rectitudo actualis actus est actu et formaliter in isto.
Secundo etiam dubitatur in hoc quod dicit, quod est a sola voluntate, quia actus bonus vel malus voluntatis non est bonus vel malus,nisi quia elicitus a libero arbitrio, sed liberum arbitrium includit tam intellectum quam voluntatem ; ergo actus bonus vel malus ita est ab intellectu, sicut a voluntate.
Respondeo ad primum, quod Doctor non negat quin privatio rectitudinis, quae deberet inesse actui imperato in aliis potentiis sit formaliter in tali actu, sicut etiam justitia actualis opposita est formaliter in isto ut patet, in tertio, dist. 33. Nec etiam habet negare quin talis privatio rectitudinis sit formaliter peccatum, cum talis privatio sit formaliter quaedam deformitas: vocat ergo talem privationem peccatum materialiter, pro quanto talis actus imperatus immediate elicitur a tali potentia, quae nullo modo tenetur dare rectitudinem actui; si ergo actus est rectus vel malus, hoc non est quia praecise a tali potentia, sed quia imperatur a potentia libera, quae tenetur dare rectitudinem actibus aliarum potentiarum, quae subsunt imperio ipsius: sed actus immediate elicitus a voluntate dicitur formaliter bonus?vel malus ex hoc solo, quod immediate elicitur ?a potentia, quaetenetur dare rectitudinem tali actui. Patet etiam quod ideo in actibus aliarum potentiarum dicitur peccatum materialiter quia tales actus non possunt esse primo boni vel mali, sed necessario praesupponunt actum elicitum voluntatis bonum vel malum, quo tales actus imperantur, et hoc satis patere potest ex dictis in 1. dist. ult. et dist. 17.
Ad secundum dubium dico breviter, tenendo quod intellectus sit pars liberi arbitrii, eo modo quo supra exposui in isto secundo, dist. 38 quod licet intellectus concurrat partialiter ad actum voluntatis quoad substantiam extensionem actus, tamen non concurrit ad rectitudinem vel deformitatem actus ; sed hoc est solum a voluntate, nam ut Voluntas partialiter elicit actum, si illum elicit conformiter intellectui recto, dat rectitudinem actui. Si vero elicit difformiter, tunc privat actum tali rectitudine, et quia in sola potestate voluntatis est sic conformiter vel difformiter elicere actum intellectui recto, ideo conformitas in actu est formaliter rectitudo, actus, et difformitas est formaliter privatio rectitudinis, ut satis patet a Doctore in ?1 dist. 17. et de hac conformitate vide quae ibi exposui, et in isto secundo, dist. 41. Et quod voluntas possit conformiter elicere et difformiter, hoc expresse patet a Doctore in isto 2. dist. 9. et 39.