In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Pro resolutione quaest, primae objicit multipliciter probans cogitationem non subesse imperio voluntatis.
Ex istis (c) respondeo ad primam quaestionem, ubi primo videndum est, si cogitatio sit in potestate voluntatis et quomodo. Secundo, quomodo potest esse mala ; primum enim est necessarium ad secundum ; cum enim in cogitatione non sit formaliter malitia vel peccatum, ad hoc quod sit aliqualiter mala, oportet quod subsit imperio voluntatis, ex qua subjectione contrahat malitiam a malitia voluntatis.
Quantum ad primum, (d) non videtur quod subsit imperio voluntatis, quia omnis volitio requirit necessario intellectionem naturaliter priorem, licet simul duratione: quaero igitur, quam cogitationem potest imperare? non illam priorem, patet: nec aliam secundam, quia ad nihil movet voluntas simul duratione, nisi, ad illud quod fuit praecognitum: igitur si movetur ad cogitationem secundam, illa erat jam cognita, et sic posset procedi in infinitum.
(e) Aliter deducitur argumentum sic : Si voluntas potest imperare intellectui cogitationem alicujus objecti, tunc aut illam a quo avertit intellectum: aut illam ad quam convertit ipsum. Non primum, quia tunc non averteret ab ea; nec secundum, quia, ut dictum est, volitio requirit in intellectu actualem cognitionem simul duratione, et priorem natura ; cogitatio vero ad quam convertit , est posterior natura volitione, per quam intellectus convertitur ad illam; igitur non videtur quod voluntas possit imperare cogitationem aliquam intellectui, nec ipsum avertere a consideratione alicujus objecti, et convertere ad aliud.
Praeterea, in per se causis ejusdem speciei non potest esse circu lus, ex primo Posteriorum, tunc enim idem esset essentialiter prius et posterius. Sed cogitatio in intellectu est per se causa requisita ad volitionem, cum voluntas non possit velle, nisi praecedente cogitatione in intellectu: ergo non erite converso voluntas causa cogitationis in intellectu, et per consequens nec imperabit illam.
Dices, (f) quod cogitatio in intellectu non est per se causa volitionis in voluntate, sed tantum causa sine qua non. Contra, causa prior non solum non habet esse a causa posteriori, sed nec ad actum suum praesupponit actum causae posterioris: sed si voluntas imperat cogitationem in intellectu, oportet eam esse causam priorem intellectu, ergo non praesupponit actum intellectus, ut causam sine qua non.
Praeterea (g) quilibet effectus habens causam sufficientem, potest causari ab ea: sed quaelibet intellectio habet causam sufficientem, scilicet memoriam perfectam, ad cujus rationem non concurrit voluntas, ut patet in divinis, ubi ad actum memoriae perfectae non concurrit voluntas concausans, quia voluntas non concurrit ad productionem Filii, ex dist. 6. primi libri ; ergo non potest imperare, nec intellectum movere ad actum intelligendi.
Praeterea, causa efficiens intellectionis meae, videtur esse objectum intelligibile cum intellectu agente: ex quo sequitur quod voluntas non habet causalitatem super illam, quia causae naturales habentes causalitatem super effectum communem, causant illum totaliter.