IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Ex istis respondeo ad primam quaestionem, quae est de cogitatione. Doctor facit duo: Primo, praemittit an cogitatio possit esse in potestate voluntatis, et quomodo possit esse. Secundo, ostendit quomodo cogitatio possit esse mala, et primum praesupponitur secundo, quia, ut dictum est supra, actus alterius potentiae a voluntate non potest esse bonus vel malus materialiter, nisi subsit imperio voluntatis.
(d) Quantum ad primum. Hic Doctor plura facit: Primo, probat tribus rationibus, quod cogitatio non possit subesse imperio voluntatis. Secundo in generali ostendit quomodo actus intellectus sit in potestate voluntatis adducendo aliquas auctoritates et aliquas rationes. Tertio concedit quod aliqua intellectio vel cogitatio est a voluntate imperata, distinguendo tamen de prima et secunda cogitatione ; et de prima nullus dubitat quod non est in potestate voluntatis, sed de secunda est difficile, et loquendo de ista secunda antequam ponat opinionem propriam, ponit quinque modos respondendi, quos etiam improbat.
Quoad primum, ubi probat tribus rationibus actum intellectus non subesse imperio voluntatis, arguit primo sic: omnis volitio requirit necessario intellectionem naturaliter priorem, licet simul duratione, quia voluntas non fertur nisi in praecognitum, ut patet per Augustinum : quaero igitur quam cogitationem potest imperare ? Non illam priorem, ut patet, quia est prius elicita actu elicito voluntatis, et non posset imperari a voluntate, nisi mediante actu suo elicito ; nec aliam secundam posset voluntas imperare, quia tunc talis secunda fuisset praecognita, quia voluntas ad nihil movet etiam simul duratione, nisi ad illud quod fuit praecognitum. Si ergo movet intellectum ad talem cogitationem, scilicet imperando intellectui, ut eliciat talem cogitationem seu intellectionem circa tale vel tale objectum ; ergo talis intellectio fuit prius praecognita per aliam intellectionem, quia voluntas ( ut dixi ) non potest ferri, nisi in praecognitum ; et tunc quaero de illa alia, quae erit tertia in ordine, aut potest movere intellectum ad illam eliciendam,aut non ? Si non, ergo nec similiter poterit movere intellectum ad secundam eliciendam, cum non sit major ratio de secunda quam de tertia. Si sic, ergo illa tertia fuit praecognita per aliam, scilicet per quartam, et tunc vel oportebit procedere in infinitum in actibus intelligendi, aut oportebit concedere quod nullus actus intelligendi subsit imperio voluntatis.
(e) Deinde arguit sic, et redit in idem : cum primo dicis quod voluntas potest imperare intellectui cogitationem alicujus objecti, tunc quaero, aut potest imperare illam, a qua avertit intellectum, puta imperare intellectui, quod desinat a cognitione lapidis ; aut potest imperare illam ad quam convertit illum intellectum, puta an possit imperare intellectui quod eliciat cognitionem circa lapidem ? Non primum, quia tunc non averteret ab ea, patet, quia si voluntas vult avertere intellectum a cognitione, puta hominis, imperando intellectui ut desinat a tali cognitione, hoc non potest imperare, nisi talis sit praecognita ab intellectu, et sic oportebit voluntatem imperare intellectui ut convertat se ad illam cognitionem cognoscendo illam, et tunc imperando talem cognitionem, qua cognosceret cognitionem hominis non averteret a cognitione hominis, imo magis firmaret illam, imo oporteret si vellet avertere intellectum a cognitione hominis,quod etiam simul averteret ab illa secunda cognitione ; sed hoc non posset facere nisi talis secunda cognitio foret praecognita per aliam cognitionem quae erit tertia, et sic oporteret voluntatem imperare intellectui ut eliciat illam tertiam, quam etiam non posset imperare, nisi esset praecognita, et sic esset procedere in infinitum. Non secundum, quia, ut dictum est in prima ratione, volitio requirit in intellectu actualem cognitionem simul duratione, et priorem natura ; cogitatio vero ad quam convertit, id est, quam imperat eliciendam ab intellectu circa tale, vel tale objectum est posterius natura volitione, per quam intellectus convertitur ad illam, sive per quam intellectus imperatur ad illam cognitionem eliciendam ; sed hoc non potest esse quia talis cognitio imperata erit necessario prior natura, quia voluntas non potest ferri in illam, nisi prius fuerit cognita ab intellectu.
(f) Dices, scilicet ad istam tertiam rationem, concedendo ipsam de per se causis, sed negatur, quod cogitatio sit per se causa volitionis, sed tantum ponitur causa sine qua non. Sequitur :
Contra. Hic instat contra hanc responsionem : causa prior non solum non habet esse a causa posteriori, sed nec ad actum suum praesupponit actum causae
posterioris; hoc patet, nam Sol ponitu causa prior causa particulari respectu puta ignis generandi, sicut ergo entitai Solis non dependet ab entitate causa particularis in essendo sic, nec actio So lis circa ignem generandum dependet at actione causae particularis, nec necessarie praeexigit illam, quia in essentialiter ordinatis causa prior prius in fuit in effectum, ut patet in lib. de Causis. Sed in proposito, si voluntas imperat cognitionem in intellectu oportet eam esse causam priorem intellectu respectu talis cogitationis ; ergo non praesupponit actum intellectus, ut causa sine qua non ; et tamen si voluntas imperaret intellectui ad cogitationem eliciendam, esset causa superior ipso intellectu respectu talis cogitationis eliciendae, et sic imperando illam, illa voluntas nullo modo praeexigeret aliquem actum intellectus, quod tamen est manifeste falsum, quia nunquam voluntas potest habere aliquem actum circa actum alterius potentiae nisi praeexigat actum aliquem intellectus, cum voluntas nunquam feratur nisi in praecognitum.
(g) Praeterea quilibet effectus. Haec est tertia ratio principalis, qua probat, quod nullus actus intellectus subsit imperio voluntatis, et ratio stat in hoc, quia quaelibet intellectio praeter omnem actum voluntatis habet sufficientem causam respectu suae productionis; ergo non dependet a voluntate ut a causa. Antecedens patet, quia memoria perfecta (quae secundum Doctorem in primo, dist. 2. parte 2. quaest. 3. et dist. 3. quaest. 1.8. et quaest, prima, et secundo, dist. i. quaest, 1. includit intellectum et objectum praesens vel in se vel in specie intelligibili, ut duas causas partiales intellectionis integrantes unam totalem ) est principium effectivum sufficiens cujuscumque actus intelligendi, sicut etiam memoria foecunda in Divinis est principium perfectum tam notitiae essentialis quam notitiae genitae, nullo actu voluntatis divinae quovis modo concurrente, ut prolixe ostensum est a Doctore in primo, dist. 6. quaest. unica, sic erit in proposito.
Confirmatur ista ratio, quia causae naturales habentes causalitatem super effectum communem ipsis causis, totaliter causant illum effectum, ita quod causationem illius non concurrit voluntas; nam calor qui ponitur causa naturalis caliditatis ligni sic causat caliditatem in ligno, quod nulla voluntas creata concurrit ad talem causationem. Sed in proposito, intellectus et objectum sunt causae naturales cujuscumque intellectionis,et agentes per modum naturae, ut satis patet a Doctore dist. 3. q. 7. primi, et 15. q. quodlibet, ubi etiam videtur tenere quod non solum intellectus agens sit partialis causa intellectionis, sed quod etiam intellectus possibilis: ergo quaelibet intellectio sic dependet a solo intellectu et objecto praesente in se, si est intellectio intuitiva, vel a specie intelligibili objecti, si est abstractiva, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 7. et 8. et dist. 17 . quod nullo modo dependet ab actu alicujus voluntatis creatae, et sic patent istae tres rationes.