IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ratione et auctoritate clare probat cogitationem aliquam subesse voluntati id tamen de prima cogitatione non posse dici, quia praecedit omnem actum voluntatis.
Respondeo (h) et dico,quod oportet actum intellectus esse in potestate voluntatis, ita quod possit intellectum avertere ab uno intelligibili ad aliud intelligibile convertendo, alias intellectus staret semper in cognitione objecti perfectissimi habitualiter sibi noti. Probatio, agens perfectius circa idem passum fortius agit et impedit minus perfectum,(patet de igne et aqua, quae si agant circa idem, ignis totaliter impediet aquam in sua actione, ita quod non habebit effectum suum ); sed objecta intelligibilia respectu intellectionis sunt causae naturales activae, et intellectus agens et possibilis, si ponantur agere ad intellectionem: igitur minus perfectum intelligibile, praesente magis perfecto intelligibili movente, nunquam moveret, neque averteretur intellectus ab illo magis perfecto et efficacissimo intelligibili.
(i) Praeterea Augustinus 11. Trin. cap. 2. et 15. cap. 27. dicit quod voluntas vult et copulat intelligentiam proli ; verum est tamen quod in 11. loquitur de sensu, sed in 15. de intellectu. Praeterea 2. de Anima: Intelligimus cum volumus, scilicet quo rum notitiam habitualem habe mus. Praeterea : Habitus est, quo quis potest uti cum voluerit, primo Ethico rum ; ergo.
Dicitur igitur (k) quod aliqua intellectio vel cogitatio est a voluntate imperata ; et cum possit distingui cogitatio generaliter in primam et secundam, de prima probo quod non potest esse in potestate voluntatis, quia aliqua cogitatio praecedit necessario omne velle ( saltem natura ) ; sed quod praecedit omne velle, et est prius, natura saltem, non est in potestate nostra ; hoc etiam dicit Augu stinus 3, de lib. arbit. cap. 15.Norest
in potestate nostra, quin visis tangamur. COMMENTARIUS.
(h) Respondeo et dico. Hoc est secun-, dum principale in isto articulo, ubi Doctor probat in generali, quod actus intellectus subest imperio voluntatis ; si enim nullus actus intellectus subesset imperio voluntatis, tunc intellectus semper intelligeret objectum perfectissimum vel objectum perfectius, ita quod nunquam posset intelligere objectum imperfectius, cujus oppositum experimur. Et quod hoc sequatur, patet, quando duae causae naturales agunt circa unum passum, quarum una est valde perfectior alia, tunc perfectior impedit actionem secundae, sed in proposito, quodcumque objectum comparatum ad intellectum ut ad passum sive receptivum intellectionis, est causa mere naturalis ; ergo objectum perfectius sic concurret ad intellectionem sui una cum intellectu, qui est alia causa partialis, quod totaliter impediret actionem objecti imperfectioris, et sic stante praesentia objecti perfectissimi, nunquam intellectus posset se avertere a cognitione talis objecti, et convertere se ad cognitionem imperfectioris, quod videtur absurdum.
(i) Hoc idem probat auctoritatibus. Prima est Augustini. Hoc etiam patet auctoritate Philosophi 2. de. Anima. text. com. 60. qui dicit quod intelligimus cum volumus, scilicet quorum notitiam habitualem habemus ; et accipitur hic notitia habitualis non pro habitu causato ex actibus, sed pro objecto praesente, saltem in specie intelligibili, et sic voluntas potest uti modo una specie, modo alia ad intelligendum aliud et aliud objectum, ut supra expositum est in isto secundo,
dist. 9. Habetur etiam primo Ethic. quod habitus est quo quis potest uti cum voluerit, ita quod est in potestate voluntatis ad libitum uti quocumque habitu sive appetitivo sive intellectivo, accipiendo etiam habitum pro specie intelligibili, quae dicitur habitus ex illa conditione, quod est qualitas firmata in intellectu, ut patet a Doctore inprimo, dist. 3. quaest. 6.
(k) Dico igitur. Hoc est tertium principale in 1. art. ubi Doctor vult quod aliqua intellectio subsit potestati voluntatis, sed respectu ejusdem objecti potest esse intellectio secunda ; et loquendo de prima, patet quod illa non est in potestate voluntatis, cum sit prior natura quocumque actu voluntatis elicito circa tale objectum, et hoc, quia voluntas nunquam fertur, nisi in praecognitum, id est, nunquam elicit aliquem actum circa aliquod objectum, nisi prius natura fuerit cognitum per intellectum, quia objectum nunquam est perfecte praesens voluntati in ratione objecti vel amabilis vel odibilis, nisi ut actu cognitum, non quod esse cognitum sit ratio formalis objecti voluntatis,ut exposui prima quaest, quod I. vide ibi.