IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(1) Sed de secunda cogitatione ejusdem objecti, videtur difficile quod sit in potestate voluntatis, cum ad nihil videatur voluntas posse movere intellectum, nisi ad prius cognitum, et sic videtur quod non possit movere intellectum ad aliquam cognitionem, sive primam, sive secundam, sive tertiam, quin prius natura sit cognita ab intellectu, ut supra patuit in primo argum. Tamen quantum ad hoc recitat quinque modos ponendi, quos etiam improbat.
Prima opinio est quod sufficit ad hoc, quod voluntas moveat intellectum ad cognitionem, puta lapidis, quod lapis sit cognitus solum habitualiter, non actualiter: et hoc potest dupliciter intelligi, vel quod sit cognitus habitualiter, id est, per aliquem habitum intellectivum causatum ex pluribus actibus cognoscendi: vel quod dicatur cognitus habitualiter eo modo, quo expositum est inprimo, dist. 2. part. 2. quaest. 3. et dist. 6. scilicet quod objectum perfecte praesens intellectui, et hoc in se vel in specie intelligibili, dicitur notum habitualiter, quia ut sic, potest statim haberi cognitio illius objecti; sicut etiam habens habitum acquisitum ex pluribus actibus potest faciliter et prompte exire in actum. Sed quocumque modo accipiatur habitualiter, illa opinio improbatur a Doctore sic, quia impossibile est voluntatem velle actu aliquid objectum, nisi tale objectum sit actu intellectum, ut patet per Augustinum. Si enim sufficeret habitualis intellectio, tunc dormiens, vel quantumcumque distractus circa aliquid objectum, posset illud idem objectum actu velle, cujus tamen oppositum experimur.
Secundus modus dicendi est, quod sufficit cognitio objecti in universali, vel in aliquo simili vel in contrario, et sic voluntas actu posset velle lapidem, licet non habeatur cognitio particularis ipsius lapidis, dummodo habeatur cognitio lapidis in universali, vel in aliquo contrario.
(m) Nec secundus modus. Hunc secundum modum ponendi improbat Doctor tribus mediis. Primo, quia cum in lapide intelligatur substantia corporea, intellectio lapidis sufficeret ad volendum avem vel bovem, cum illa intelligantur in substantia corporea, ut in universali, quod est manifeste falsum.
Secundo, illa intellectio in universali, vel est idem cum intellectione in particulari vel alia, etc. Hic nota, quod aliud est cognoscere universale, ut in particulari ; et aliud cognoscere particulare, ut in universali ; et aliud est cognoscere universale absolute. Exemplum primi, ut cum cognosco animal ut in Francisco. . Exemplum secundi, ut cum cognosco Franciscum in animali. Exemplum tertii, ut cum cognosco animal absolute. Primo modo, animal ut in Francisco est idem quod Franciscus, et sic non potest esse alia cognitio animalis, ut in Francisco,et alia ipsius Francisci, praesertim secundum istos, qui ponunt singularitatem non dicere aliquam entitatem positivam additam naturae. Tenendo tamen, ut tenet Doctor, quod addat entitatem positivam, ut patet in isto secundo, dist. 3. quaest. 6. potest esse alia cognitio ipsius naturae, et alia ipsius haecceitatis, ut patet per ipsum Doctorem in hoc secundo, dist. 3. quaest. 11. quae est ultima in ordine. Tamen tenendo etiam quod dicat entitatem positivam aliam ab entitate naturae, adhuc ratio Doctoris concludit, quia cum dico animal ut in Francisco, dico praecise quoddam totum, quod est Franciscus constitutus ex animali et haecceitate contrahente illud animal, quia tunc considero Franciscum, ut est praecise individuum animalis, et sic animal, ut in Francisco, nihil aliud est, nisi ipse Franciscus, ut individuum animalis in communi ; et hoc modo est simpliciter eadem cognitio qua cognoscitur Franciscus, ut praecise individuum animalis, et qua cognosco animal, ut in Francisco. Et si sic intelligat opinans bene argumentum Doctoris concludit, quia tunc cognitio in universali est cognitio praecise alicujus determinati sub tali universali, et sic cognitio animalis ut in Francisco sufficeret ad volendum avem vel bovem. Secundo modo dicitur cognosci Franciscus in animali, quando animal in se absolute cognoscitur, et sic tunc dicitur cognosci in universali, et nullo modo cognoscitur Franciscus in particulari, sicut etiam dicit Philosophus, quod contingit cognoscere mulam in universali ignorando ipsam in particulari ; et si ista opinio sic intelligat de universali, tunc ad volendum bovem, vel asinum, vel lapidem, sufficeret cognitio animalis vel substantiae in se, quod est valde absurdum ; nec isto secundo modo videtur opinans intelligere, sed primo modo improbato per secundum argumentum. Tertium patet, quia cognoscendo animal in se absolute, potest alia cognitione cognosci a cognitione cujuslibet inferioris, et hoc satis patuit in 1. dist. 3. quaest. 2. (n) Praeterea, Tertio arguit Doctor deducendo ad quoddam inconveniens, quia tunc sequeretur quod intelligendo universale possem velle quodlibet contentum sub universali, quod est volibile vel appetibile, puta intelligendo animal, possum velle ovem vel bovem, quod est falsum ; patet, quia non possum cognoscere ovem sine specie propria ovis, quam spe: ciem non causat intellectio universalis ; et hoc patet, tum quia species intelligibilis non videtur posse causari ab aliquo acta intelligendi, licet per alium et alium aptum intelligendi posset intendi, ut patet a Doctore in 1. d. 3. Tum etiam, quia non videtur quod intellectio alicujus superioris possit causare speciem intelligibilem alicujus inferioris, quia si animal in communi posset causare speciem hominis, vel intellectio animalis, tunc talis intellectio posset causare intellectio -nem hominis, et sic talis intellectio virtualiter contineret intellectionem hominis, quae est perfectior, imo virtualiter contineret entitatem hominis, ut patet per ea quae dixi in 1. d. 3. q. 1. d. 8. q. 1. et in isto 2. d. 3. q. 10. et in quodl. q. 14. a. 2. Si vero accipitur intellectio animalis pro specie intelligibili animalis, patet quod illa non potest causare speciem intelligibilem hominis ; tum quia est valde imperfectior ; tum etiam quia una species intelligibilis, etsi possit causare aliam partialiter, tamen ejusdem rationis et ejusdem objecti, ut supra patuit in isto 2. d. 9. non tamen videtur, quod possit causare aliam alterius rationis et alterius objecti. Nec etiam voluntas potest causare speciem intelligibilem alterius objecti, cum talis non sit causabilis a voluntate, sed species intelligibilis, puta bovis causatur ab objecto singulari et objecto agente, quod tamen debet sane intelligi, quia species intelligibilis, puta albedinis, non immediate causatur ab albedine singulari extra, sed tantum mediate, sic quod albedine singulari extra prius causatur in potentia visiva species sensibilis ejusdem, et similiter visio, et post causatur in virtute phantastica species ejusdem albedinis, quae dicitur phantasma, quod phantasma est singulare et in essendo et in repraesentando, a quo phantasmate et intellectu immediate causatur species intelligibilis albedinis, et de hujusmodi materia vide quae exposui super primo dist. 3. q. 1. 2. 6. 1. et 8. Si ergo non potest haberi intellectio bovis, nisi per speciem propriam ipsius, et talis intellectio est necessaria ad hoc ut voluntas possit habere actum elicitum circa bovem, sequitur quod per solam cognitionem alicujus universalis, sive communis bovi, non poterit velle ipsum bovem. Adverte etiam, quod cum dicit quod voluntas non potest velle bovem, nisi per speciem propriam bovis, hoc non dicit secundum intentionem propriam, quia tunc sibi contradiceret. Nam oppositum expresse vult, ut patet in primo, dist. 3. quaest. 3. ubi probat quod pro statu isto non potest cognosci aliqua substantia per speciem propriam. Dicit ergo hoc vel secundum opinionem eorum, qui tenent quod substantia pro statu isto potest distincte cognosci per propriam speciem; vel hoc dixit tantum exemplariter, sicut Philosophus primo Priorum : Exempla ponimus non ut ita sint, sed ut magis addiscentes assentiant. Vel tertio, hoc dicit, quia voluntas non posset velle bovem sub ratione distincta et perfecta ipsius, nisi distincte fuerit praecognitus, quae cognitio distincta non posset haberi, nisi per propriam speciem.
Tertius modus ponendi est, quod sufficit cognitio illius objecti remissa, sive quod voluntas remittat intellectum ad illam cognitionem objecti sibi inexistentem, et tunc illa ognitione remissa occurrit aliud cogitabile, et sic voluntas potest velle illud. Vult dicere ista opinio quod quando intellectus multum intense intelligit, puta lapidem, tunc voluntas non potest velle, puta ovem, quia stante tali intellectione lapidis sic intensa, tunc ovis non occurrit ut objectum actu cogitabile: sed quando voluntas remittit cognitionem lapidis, tunc illa remissa potest occurrere ovis ut objectum cogitabile, et tunc intellectus convertit se ab ovem intelligendo illam, et sic voluntas potest velle ovem, et per consequens cogitatio ovis est in potestate voluntatis.
Contra hunc modum ponendi arguit Doctor, quia tunc sequeretur quod cogitatio ipsius ovis non esset per se causata a voluntate, sed tantum occasionaliter, quia ex hoc solo quod remittit cognitionem lapidis, licet enim per se remittat illam cognitionem, accidit tamen, quod aliud objectum, puta ovis, occurrat intellectui.
(o) Praeterea iste modus non salvat propositum, quia quantumcumque voluntas moveat intellectum etc. Et tamen communiter conceditur quod voluntas potest movere intellectum ad determinatum objectum, puta imperando, quod actu cogitet hoc vel illud ; et hoc non est ex sola remissione intellectionis alterius objecti, quia ex sola illa remissione, si aliquod objectum occurrit intellectui, illud praecise occurrit, cujus phantasma fortius movet, et phantasma fortius movet, id est, fortius excitat speciem intelligibilem, cujus singulare extra fortius movet sensum, et de hoc prolixe exposui super primo dist. 3. quaest. 2.
Quartus modus ponendi est, quod intellectus habet actum collativum, ita quod inquantum cognoscit unum correlativum, comparando ipsum ad aliud, voluntas movet ad standum in cognitione illius.
Contra hoc arguit Doctor, quia hic modus non est sufficiens, quia non semper ad hoc, quod voluntas avertat intellectum ab uno, et convertat ad aliud, oportet quod cognitio sit comparativa, quia unum objectum potest cognosci per se sine comparatione ad aliud, ut patet de objecto absoluto, et ab intellectione illius potest voluntas avertere intellectum.
Quintus et ultimus modus est, quod in potestate voluntatis non est cognitio simplex vel discursiva, sed ex simplici movet ad discursivam,ita quod intellectui apprehendenti cognitione simplici aliqua duo objecta, voluntas imperat collationem unius ad aliud.
Dicit Doctor quod modus non valet, et patet ratio.