IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Praemissis tribus insignibus propositionibus, explicat quomodo voluntas imperat cogitationi, scilicet dum complacendo aut displicendo intellectioni, haec firmatur aut remittitur, quod clare explicat, n. 11. et solvit argumenta quae incipiunt n. 3.
Respondeo (a) ergo praemittendo tres propositiones. Prima, quod una intellectione perfecta et distincta existente in intellectu, multae intellectiones indistinctae et imperfectae possunt inesse. Patet in exemplo in visu, qui in pyramide et infra basim videt unum punctum in cono distincte, et tamen in eadem pyramide, et infra eamdem basim videt multa imperfecte et indistincte, et tamen una est tantum visio perfecta istius, scilicet super quod cadit axis pyramidis: si hoc est possibile in sensu, multo magis in intellectu.
Secunda propositio est (b) quod intellectione inexistente, licet non cognita, ut objectum, potest voluntas velle et complacere sibi in objecto illius intellectionis, et in illa intellectione, et non complacere sibi: aliter enim voluntas non posset copulare parentem cum prole, quod est contra Augustinum quasi ubique in lib. de Trinitate.
Tertia propositio est, (c) quod voluntate complacente intellectioni, intellectio firmatur et intenditur, ipsa autem non complacente vel nolente, infirmatur et remittitur, et hoc declaratur sic: agens quod est diversarum operationum et actionum, si circa unum et idem agit, fortius agit et perfectius, quam si simul agat circa disparata (virtus enim unita fortior est et perfectior): igitur si anima secundum omnes suas potentias agit circa idem, fortius et perfectius agit, quam si circa diversa secundum diversas potentias ageret, et ideo si voluntas operatur circa idem, circa quod intellectus, confirmatur intellectus in actione sua, et haec est ratio propter quid. Quod vero ita sit, patet per experientiam certam, sicut quilibet potest experiri in se.
Praeterea (d) agens inferius, perfectius agit concurrente agente superiori, licet non necessario requisito ; sed voluntas est agens superius respectu intellectus, licet non necessario requiratur ad actionem intellectus ; ergo, etc.
Dico igitur quod una intellectione intellectus existente perfecta, possunt ibi esse multae confusae et imperfectae, nisi illa intellectio esset ita perfecta et actualis, quod non pateretur secum aliam: illis ergo confusis et imperfectis ibi existentibus, potest voluntas, secundum propositionem secundam, complacere in qualibet earum, etiamsi illa intellectio non fuerit cognita, ut objectum actualiter, et ex tertia voluntate complacente in aliqua intellectione, confirmat illam et intendit. Illa igitur, quae fuit remissa et imperfecta, fit per istam complacentiam perfecta et intensa, et sic potest imperare cogitationem et convertere intellectum ad illam. Voluntate autem nolente aliam intellectionem, et non complacente in ea, illa remittitur vel desinit esse, et sic dicitur voluntas avertere intellectum ab intellectione illius in comparatione eadem ad aliquod corpus visum sine motu aliquo, et manente eadem pyramide, potest virtus visiva in aliud punctum quod prius videbat, licet imperfecte, nisi forte visio illa esset ita perfecta, quod non permitteret secum aliam.
Ad argumenta, (e) ad primum dico, quod volitio requirit intellectionem priorem natura, sed sufficit quod illa intellectio sit imperfecta ad hoc, quod voluntas illi complaceat, ut dictum est.
Ad secundum (f) dico, quod non est inconveniens esse circulum, ubi causa superior non est simpliciter necessaria, sed contingenter concurrit cum inferiori, et potest effectus inferioris esse sine illa: sic autem est in proposito, voluntas enim non est causa necessaria intellectionis. In causis autem naturalibus et necessariis inordinatis simpliciter illa propositio est vera.
Ad tertium dico (g) quod intelle ctiones habent causam sufficientem memoriam, quoad perfectionem, quam illa potest causare: ipsa tamen eadem causa concurrente cum superiori, vel habente ordinem essentialem circa illud, circa quod agit ipsa, perfectius agit, propter quem ordinem natae sunt istae potentiae se invicem impedire, cum circa diversa operantur, ideo circa idem se intendunt, et tunc sequitur operatio intensior et perfectior. Unde quando intellectus intelligeret aliquid, si esset operatio voluntatis circa idem, et imaginatio circa idem imaginabile, et sensus circa idem particulare, ut puta, quod esset praesens, perfectior esset intellectio, quia potentiae distinctae circa diversa remittuntur in actionibus suis.
Aliter posset dici, quod voluntas habeat immediatam actionem super intellectum ; sed tamen hoc est difficilius.