IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo ergo. Nunc respondet Ductor ad hanc difficultatem, quae est: An intellectio possit subesse imperio voluntatis, quomodo hoc sit possibile. Et primo praemittit tres propositiones satis singulares, quarum prima est, quod Una intellectione perfecta et distincta existente in intellectu, multae intellectiones indistinctae et imperfectae possunt inesse. Et probat per exemplum de visu, qui perfecte in figura pyramidali in cono scilicet ipsius figurae, videt unum punctum distincte, et tamen in eadem pyramide, et infra basim videt plura puncta indistincte ; et si hoc conceditur de sensu, de quo minus videtur, multo magis conceditur de intellectu, de quo magis videtur. Ex ista propositione vult postea inferre Doctor quod voluntas potest imperare aliquam intellectionem, non de novo eliciendam circa objectum, sed praeexistentem intendere et firmare, et similiter aliam remittere: ita quod quando intellectus intelligit unum objectum perfecte distincte, et simul plura alia objecta intelligit imperfecte et distincte, tunc voluntas potest imperare intellectui, ut avertat se ab illo objecto perfecte et indistincte cognito, convertendo illum ad aliud objectum actu cognitum, sed imperfecte et indistincte, et sic convertendo intellectum et firmando illum in tali intellectione, illam intellectionem imperfectam intendit ; non enim potest intellectum convertere ad objectum nullo modo actu prius cognitum, quia nunquam voluntas potest imperare aliquem actum circa objectum omnino ignotum.
Sed est dubium : An intellectus possit simul cognoscere plura objecta perfecte et distincte, ita quod simul perfecte distincte cognoscat albedinem et nigredinem. Dico breviter, quod potest plura simul distincte cognoscere, non tamen aeque perfecte et aeque intense, et hoc pro statu isto, quia forte non possunt esse duo objecta aeque perfecte praesentia ipsi intellectui. Et posito etiam quod aeque perfecte essent praesentia, tunc forte intellectus vel nullum intelligeret, vel utrumque remisse intelligeret, vel unum intense et aliud remisse, quia ad intellectionem non tantum concurrunt objecta, sed etiam concurrit intellectus ut causa partialis, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 7. et in quodl. quaest. 15. imo concurrit ut causa magis principalis, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 8. Sed modo intellectus saltem pro statu isto non potest habere conatum circa duo objecta, ita perfectum et intensum, sicut potest circa unum seorsum sumptum. Sed an intellectus creatus, separatus tamen, possit aeque perfecte et aeque intense simul plura objecta intelligere? de hoc dicit speciales difficultates in Quodlibetis. Et breviter teneo etiam partem negativam de intellectu separato, et hoc loquendo de naturali potentia ipsius intellectus. Sed quidquid sit, ad hoc ut voluntas possit imperare aliquam intellectionem, scilicet vel avertendo intellectum ab uno objecto, et convertendo ad aliud, sufficit quod intellectus cognoscat illa plura, licet unum distincte et perfecte, et alia indistincte et imperfecte. Sed non sufficit quod intellectus simul plura cognoscat indistincte et imperfecte ad hoc ut voluntas possit imperare intellectionem avertendo intellectum ab uno objecto, et convertendo ad aliud. Et si sic, ad quid ergo ponit Doctor quod cum una intellectione perfecta et distincta unius objecti possunt simul esse plures imperfectae et indistinctae. Dico, quod hoc specialiter dicit: tum quia communiter quando intellectus plura objecta simul cognoscit, illa objecta non sunt intellectui aeque praesentia, sed unum communiter est magis praesens alio, aliud scilicet cujus phantasma fortius movet, de quo dictum est supra. Tum etiam, quia voluntas convertendo intellectum ad aliquod objectum prius notum, tunc illam intellectionem magis firmando intendit, et stante illa sic intensa, adhuc voluntas potest avertere intellectum ab illa, et convertere ad aliud objectum actu cognitum licet imperfecte, quae intellectio imperfecta, si simul non posset stare in eodem intellectu cum alia intensa et perfecta, tunc voluntas non posset convertere intellectum ad tale objectum. Et sic patet prima propositio.
(b) Secunda propositio est quod intellectione inexistente, licet non cognita, ut objectum, potest voluntas velle et complacere sibi in objecto illius intellectionis, et in illa intellectione, et non complacere sibi. Ex ista littera habetur primo, quod voluntas potest sibi complacere in aliqua re, licet talis res non sit praecognita, et simul in eadem re praecognita potest sibi complacere. Exemplum primi, quando lapis cognoscitur ab intellectu, tunc voluntas vult lapidem prius cognitum, quia nunquam lapis est praesens voluntati in ratione objecti volibilis, nisi prius natura sit cognitus. Exemplum secundi, quando voluntas complacet sibi in ipsa intellectione lapidis, volendo eam, et tunc contingit quando firmat intellectum in tali intellectione, et tamen talis intellectio non est prius cognita. Sed tunc est dubium quomodo voluntas potest velle aliquid, et non praecognitum, cum voluntas non feratur nisi in praecognitum? Dico, quod complacere sibi in aliquo, sive velle, illud potest dupliciter intelligi scilicet, vel quod complaceat sibi ut in objecto, vel quod complaceat sibi non ut in objecto, sed ut in eo quo attingit primum objectum. Primo modo, non potest sibi complacere nisi in praecognito, quia nunquam voluntas elicit actum volendi circa aliquod ut objectum, nisi illud sit actu cognitum: sed secundo modo potest sibi complacere non in praecognito, quia non respicit illud ut objectum. Et cum dicitur, quod voluntas non fertur nisi in praecognitum, hoc verum est de primo objecto, quia non potest immediate velle lapidem, nisi sit praecognitus, et similiter hoc est verum de omni, eo quod respicitur objectum ; nam voluntas in multis potest sibi complacere et velle ea quae tamen non sunt praecognita, ut patet, quia vult actu voluntas divina multa contingentia, et complacet sibi in illis, quae tamen non sunt praecognita ab intellectu divino,ut patet a Doctore inprimo, dist. 39. et in quadi. quaest. 14. sic similiter potest sibi complacere in intellectione alicujus objecti actu non praecognita. Et similiter potest sibi complacere in objecto cognito, et non complacere sibi in intellectione objeti, etiam potest complacere in intellectione objecti, et non complacere sibi in objecto, ut infra patebit. Exemplum tertii est, quando voluntas respicit eamdem intellectionem, non ut praecise hic quo intellectus attingit primum objectum, sed ut est quoddam objectum volibile, et tunc voluntas non potest sibi complacere in tali intellectione, nisi fuerit prius cognita ab intellectu actu reflexo.
Secundo dicit Doctor quod voluntas potest sibi complacere in objecto, et non complacere ; patet, quia si non potest sibi complacere in objecto, tunc voluntas non posset convertere intellectum ad tale objectum vel conversum tenere. Et similiter si non posset sibi non complacere in tali objecto, tunc non posset avertere intelletum a tali objecto; et similiter si non posset sibi complacere in objecto, et in intellectione illius objecti, et tunc non posset conjungere parentem cum prole. Nam in proposito parens est memoria foecunda, quae includit intellectum et objectum, et proles est intellectio perfecta objecti, quae dicitur verbum, quae si est perfecta, dicitur verbum perfectum; si imperfecta dicitur verbum imperfectum, ut satis patet, in primo, dist. 27. et tunc dicitur contingere parentem cum prole, quando convertit intellectum ad objectum, vel tenet ipsum intellectum in consideratione talis objecti ; et similiter potest sibi non complacere in tali objecto, et in tali intellectione, patet, quia si non posset sibi non complacere, tunc non posset ipsum intellectum avertere a tali intellectione, et convertere ad aliud objectum, et sic non posset conjungere alium parentem cum alia prole.
(e) Tertia propositio est, quod voluntate complacente inlelleclioni, intellectio firmatur et intenditur, ipsa autem non complacente vel nolente, infirmatur et remittitur. Hoc probat, quia agens, quod est diversarum operationum, quale est agens per intellectum et sensum, si circa unum et idem agit, fortius et perfectius agit, quam si simul agat circa disparata, etc. Quod vero ita fit, patet per experientiam certam, videlicet quod intellectus et voluntas possint simul agere circa idem objectum respectu unius et ejusdem actionis quilibet in se potest experiri. Nam experimur quod tunc visio est intensior, quando voluntas ad eamdem concurrit, tenendo et firmando potentiam visivam in tali visione, et quod sic firmet et teneat, hoc patet experimento ; stante ergo hoc vero, scilicet quod voluntas et intellectus possint simul agere circa idem objectum respectu ejusdem actionis, ratio concludit propter quid, quae est, quod plures potentiae natae agere circa idem, si simul agunt, fortius agunt, quam si una ageret.
(d) Praeterea. Secundo probat hoc idem, quia agens inferius perfectius agit concurrente agente superiori, etc.
Sed occurrit aliquid parvum dubium, quia dictum est quod voluntas non causat intellectionem in se, sed causatur ab intellectu et objecto, qua causata tunc voluntas firmat intellectum in tali intellectione, et tunc intellectio illa fit intensior. Quaero tunc, a quo causatur intensio talis intellectionis ; si a voluntate, ergo et intellectio illa causatur a voluntate. Probatur consequentia, quia causans intentionem alicujus actus,causat etiam substantiam actus, ut probat Doctor in primo, dist. 17. contra opinionem Goffredi, qui volebat quod substantia actus esset a potentia, et intensio actus ab habitu ; et Doctor ibi arguit, probando quod ab eodem est intensio actus, et substantia ejusdem. Sed in proposito intellectio objecti, quoad ejus substantiam, non est a voluntate, quia illa est prior natura actu elicito voluntatis ; ergo nec intensio erit a voluntate. Si dicatur, quod talis intentio est ab intellectu et ab objecto, contra, quia in illo priori natura quo causatur intellectio ab intellectu et objecto, causatur perfecte quantum causari potest ab eisdem, quia intellectus et objectum sunt causae naturales causantes intellectionem per modum naturae, ideo perfecte causant quantum possunt. Si dicatur quod intellectus et objectum per imperium voluntatis sunt magis disposita ad causandum, contra, quia per tale imperium nihil recipitur nec in intellectu, nec in voluntate, quo dicantur magis disposita. Praeterea, in cujus potestate non est actio, in ejus etiam potestate non est intensio vel remissio. Hoc patet a Doctore in 4. dist. 49. quaest. 9. et similiter in 1. dist. 1. quaest. 4 ubi vult, quod in cujus potestate non est actio, nec in ejus potestate est modus actionis, puta intensio vel remissio actionis. Sed intellectio secundum ejus substantiam non est in potestate voluntatis: patet, quia illa est prior natura actu elicito voluntatis ; ergo nec est in potestate voluntatis intensio vel remissio intellectionis.
Praeterea habetur a Doctore in 4. in quaest, de corporum impassibilitate, et in quaest, de claritate corporum dist. 49. quod nulla natura creata potest impedire naturales actiones, stante debita approximatione agentis et passi. Nam stante igne approximato ligno perfecte disposito, a tota natura creata non potest impediri combustio ligni nec intensio combustionis, et similiter stante.potentia visiva debite approximata colori a nullo potest impediri quin visio et intensio visionis sequatur; ergo stante potentia objecti ipsi intellectui, quae sunt causae naturales intellectionis, a nullo agente creato possunt impediri quin sequatur intellectio, quoad substantiam, et quoad intensionem ejus, ergo tales intellectiones non possunt ex solo imperio voluntatis intendi vel remitti.
Respondeo breviter, concedendo quod nec intensio nec remissio intellectionis sunt per se a voluntate ut a causa causante, sed ideo dicitur intellectio intendi a voluntate pro quanto habent in potestate sua firmare intellectum in tali objecto, ita quod quanto magis firmatur, tanto perfectius agit circa objectum, quia tunc minus distrahitur circa alia objecta, quod etiam patet de potentia visiva, quae quanto magis firmatur in visione coloris, tanto illa visio intenditur: quia ergo voluntas habet in potestate sua firmare intellectum circa objectum, et avertere illum ab objecto, quanto magis firmatur a voluntate, tanto ab intellectu illa intellectio intenditur, et quanto magis avertitur a tali intellectione, tanto intellectio remittitur, quia tunc intellectus minus perfecte agit. Concedo ergo quod stante perfecta approximatione intellectus ad objectum, voluntas non potest impedire intellectionem et intensionem ejus, sed est in potestate voluntatis quod unum objectum prius cognitum magis fiat praesens intellectui, videlicet convertendo intellectum circa tale objectum quam aliud.
Posset etiam forte sustineri, quod intensio intellectionis sit a voluntate, non sic intelligendo ut opinio recitata in primo, dist. 17. intelligit, scilicet, quod ab uno sit intensio actus, et ab alio sit substantia actus, quia hoc est simpliciter impossibile, cum ab eodem sit substantia et intensio actus, sed quod actus sit perfectior quando simul est a potentia et habitu, ut patet a Doctore in primo ubi supra, et in tertio dist. 27. Potest enim esse, quod voluntas non habituata diligat Franciscum, et quod stante tali dilectione infundatur ab eo habitus charitatis, tunc ille idem actus erit perfectior, si simul eliciatur a charitate et voluntate agente aequali conatu cum illo habitu, sicut prius agebat sine illo. Sic dico in proposito, quod quamvis prima intellectio objecti, accipiendo primam intellectionem pro illo primo instanti naturae, quo elicitur ut prior actu elicito voluntatis, non sit in potestate voluntatis, ut supra patuit, tamen eadem intellectio ut continuata per aliquod tempus potest esse in potestate voluntatis, sic quod voluntas potest imperare intellectui, ut stet in tali intellectione et tunc talis intellectio ut sic continuata, simul potest esse ab intellectu et voluntate, et quoad ejus substantiam et ejus intensionem, quae si esset a solo intellectu et ab objecto agentibus toto conatu, non esset ita perfecta, sicut esset concurrente voluntate ; et sic forte posset concedi quod eadem intellectio, quoad substantiam et intensionem ejus, sit ab intellectu et a voluntate, sed perfectior quando simul est ab utroque. Si dicatur quomodo intellectio secundum substantiam potest esse a voluntate cum ipsa, ut causata in aliquo priori naturae ante actum voluntatis elicitum, dico quod talis intellectio quamdiu continuatur tamdiu etiam causatur ; licet ergo in illo primo instanti naturae non possit a voluntate causari, potest tamen causari in omni alio instanti, sive naturae, sive temporis, et hoc partialiter et bene nota quae dixi.
(e) Ad argumenta superius facta respondet Doctor, et primo ad primum, concedendo quod volitio requirit intellectionem priorem natura, etc. Vult dicere in ista littera, quod ex quo intellectio dicitur intendi ex hoc, quod voluntas complaceat sibi in illa, ut supra patet, et sufficit quod talis intellectio sit imperfecta, quia ut sic, convertendo intellectum ad illam, sive firmando intellectum in illa, tunc talis intellectio intenditur, et pro quanto intenditur dicitur subesse imperio voluntatis. Non requiritur ergo quod ad hoc ut complaceat sibi, et illa sit praeintellecta, sed sufficit quod objectum talis intellectionis illa intellectione sit praeintellectum; nam ut talis, intellectio est praecise id quo intellectus immediate tendit in objectum, non potest voluntas sibi complacere in illa, ut praecognita, sed ut est id, in quod intellectus mediate tendit mediante alia intellectione, qua reflectitur super illam, tunc voluntas potest sibi complacere in illa, ut prius cognita illa cognitione reflexa, imo nullo modo ut sic, potest sibi complacere in illa, nisi ut praecognita; sed in illa intellectione reflexa complacet sibi ut non praecognita, quia talis intellectio est praecise id quo intellectus immediate tendit in primam intellectionem, et sic pariformiter potest dici de omni intellectione reflexa in infinitum.
(f) Ad secundum dicit Doctor duo : Primo, quod in causis essentialiter ordinatis ubi superior est libera in agendo potest esse circulus, et sic voluntas sit causa superior et libera, et intellectus causa inferior per modum naturae sive cogitatio objecti, et sic cogitatio objecti potest esse causa actus volendi, et actus volendi potest esse causa talis cogitationis, et sic circulus. Sed hoc dictum debet sane intelligi, potest enim habere multiplicem sensum. Primo sic potest intelligi, quod ipsa cogitatio objecti sive intellectus mediante cogitatione sit causa actus volendi quantum ad suum esse, et quod actus volendi sive voluntas mediante actu suo volendi, sit causa talis cogitationis, et sic cogitatio in essendo dependeret a volitione,
et volitio similiter in essendo dependeret a cogitatione, et hic sensus videtur manifeste impossibilis, nisi sic limitando sensum, videlicet quod intellectus mediante cogitatione ut prius natura partialiter causat volitionem ejusdem objecti, tenendo illam tertiam opinionem recitatam supra in isto 2. dist. 2S. et quod volitio ipsa in isto priori non intelligatur esse cogitationis, quia in illo priori naturae, quo ponitur cogitatio, non intelligitur habere esse, sed in tempore sequenti voluntas mediante tali actu prius causato a voluntate et ab intellectu, potest intendere eamdem intellectionem firmando intellectum in illa intellectione, et sic talis intellectio ut intensa et firmata, potest esse causata a voluntate mediante actu volendi, et hoc tantum partialiter. Sed potest esse difficultas, quod si intellectus mediante cogitatione objecti imperfecta, est causa partialis volitionis imperfectae; ergo iste intellectus mediante tali cogitatione intensa et perfecta erit volitionis perfectae et intensae, et sic eadem volitio intensa dependebit a cogitatione intensa, et e contra. Dico adhuc, quod non est proprie circulus, quia voluntas mediante volitione imperfecta firmando intellectum in cogitatione, partialiter intendit illam cogitationem, et post, illa cogitatione sic intensa, eadem volitio prius imperfecta, potest ulterius intendi ut a causa partiali, et maxime non apparet inconveniens quod una causa partialis partialiter intendat aliquem effectum, et quod eadem causa partialiter intendalur ab eodem effectu, sed esset inconveniens in causis totalibus.
Secundo potest sic intelligi, quod intellectus mediante actu suo dicatur causa inferior respectu volitionis, non causando illam, sed pro quanto voluntas non potest elicere illam, nisi talis intellectio praeexigatur, et quod voluntas mediante actu suo sit causa talis intellectonis, scilicet quod sit causa, quod intellectus immediate eliciat illam ; et hic sensus est simpliciter falsus, quia tunc idem respectu ejusdem esset simpliciter prius, et posterius ; patet, quia intellectio ut praeexigitur volitioni, necessario est prior volitione, et si voluntas mediante tali volitione est causa quod intellectus eliciat illam, tunc volitio erit simpliciter prior tali intellectione, et sic idem respectu ejusdem erit simpliciter prius et posterius, quod non est intelligibile.
Dico ergo, quod sic debet intelligi, quod illa intellectio ut imperfecta in aliquo instanti priori naturae, est simpliciter prior volitione, et praeexigitur ipsi volitioni, et quoad hoc dicitur suo modo causa volitionis ; sed quoad intensionem et continuationem ejusdem cogitationis, ipsa cogitatio potest esse posterior volitione, quia voluntas firmando intellectum mediante suo velle in tali cogitatione, intendit illam, et sic eadem cogitatio ut imperfecta, est prior volitione, et ut perfecta est posterior.
Secundum dictum est, quod loquendo de causis essentialiter ordinatis naturalibus, et per modum, naturae agentibus, et praecipue de causis totalibus, tunc ibi nullo modo potest esse circulus, et hoc satis patet.
(g) Ad tertium dicit Doctor quod intellectiones habent causam efficientem, scilicet memoriam quoad perfectionem, quam illa potest causare, ipsa tamen eadem causa concurrente cum superiori, vel habente ordinem essentialem circa illud circa quod agit ipsa, propter quem ordinem natae sunt istae potentiae se invicem impedire, cum circa diversa operantur, ideo circa idem se intendunt, et tunc sequitur operatio intensior et perfectior. Unde quando intellectus intelligit aliquid, si esset operatio voluntatis circa idem, et imaginatio circa idem imaginabile, et sensus exterior circa idem particulare, puta quod esset sibi praesens, tunc perfectior esset intellectio, quia potentiae distinctae circa diversa remittuntur in actionibus suis, ut experimento patet. Aliter posset dici, quod voluntas habeat immediatam actionem super intellectum. Sed est hoc difficilius, quia non apparet quod voluntas ut causa superior sit causa intellectionis, et similiter intellectus; videtur enim quod intellectus una cum objecto sit causa sufficiens intellectionis, voluntate nullo modo concurrente.